In nomine Domini, amen. Universis presentes litteras inspecturis, Simon Fabri, curatus parrochialis ecclesie Sancti Stephani in Monte Sancte Genovephe Parisiensis, salutem in Domino. Notum facimus quod coram nobis personaliter constitutus venerabilis et discretus vir, magister Guillermus de Lirais, domini nostri regis in suo Parlamento
- In primis enim animam suam, cum de corpore suo fuerit egressa, omnipotenti Deo creatori suo, gloriose Virgini Marie totique celesti curie humiliter et devote recommendans, in fide catholica, quam sancta mater nostra tenet et predicat Ecclesia, decedere voluit, et corpus seu cadaver suum tradi disposuit ecclesiastice sepulture, videlicet in dicta ecclesia Sancti Stephani.
- Deinde, voluit et ordinavit idem testator omnia debita sua solvi, et ejus forefacta, si que sint et de quibus constare poterit, per executores inferius nominandos emendari.
- Postea, legavit idem testator conjunctim tam ecclesie quam curato predictis pro fovea et inhumacione sua in ipsa ecclesia fienda quadraginta solidos Parisiensium annui et perpetui redditus de pecuniis et bonis sue execucionis emendos.
- Item, legavit idem testator fabrice ipsius ecclesie viginti solidos Parisiensium.
- Item, legavit nobis curato viginti solidos Parisiensium.
- Item, legavit idem testator capellanis ipsius ecclesie viginti solidos Parisiensium.
- Item, legavit idem testator clericis ipsius ecclesie decem solidos Parisiensium.
- Item, legavit dictus testator fabrice Ecclesie Parisiensis quinque solidos Parisiensium.
- Item, [legavit] idem testator Domui Dei Parisiensi quinque solidos Parisiensium.
Item, legavit idem testator hospitali Sancti Jacobi de Alto Passu quinque solidos Parisiensium. - Item, voluit et ordinavit idem testator unum annuale dici et celebrari in dicta ecclesia Sancti Stephani, secundum ordinacionem curati ipsius ecclesie.
- Postea, quictavit et remisit dictus testator magistro Johanni
de Boyersummam centum et octo francorum auri, in quibus eidem testatori tenebatur de resta majoris summe per ipsum testatorem sibi mutuate, sub tali modo et condicione quod ipse magister Johannes dictum testatorem acquitare tenebitur erga magistrum Julianumle Bessonde summa octo francorum auri vel circa, in quibus dictus testator eidem magistro Juliano tenetur. - Item, quictavit et remisit idem testator magistro Martino
Gazelxii francos in quibus sibi tenebatur et obligatus erat. - Item, legavit idem testator Guillermo, filio Johannis de Burgis, decem francos auri.
- Item, legavit dictus testator domino Petro
le Roierunum clamidem rotundum novum, unum capucium cum poignetis et uno villari de panno perceyo nigro, foderato de grosso vario. - Item, legavit dictus testator Philipo
Roseunam jaquetam rubeam novam, cum meliori suo villari ad equitandum sine foderatura, et uno clamide suo duplici ad equitandum. - Item, legavit idem testator Petronille, ancille sue, tres ulnas de panno griso novo cum omnibus suis foderaturis nigris.
- Item, legavit idem testator
à Demainne(gallice), sorori sue, omnes et singulos conquestus per ipsum in partibus Normannie factos, cum sex tassiis et duodecim coclearibus argenteis nuper sibi missis. - Item, legavit idem testator predicte sorori sue meliorem suam tunicam foderatam de griso.
- Item, legavit idem testator magistro Guillermo
de Bourguel, consanguineo suo, omnes libros suos juris canonici et civilis ac alios, exceptis illis quos dedit supradicto domino PetroRoyer, scilicet quasdamDecretaleset unumSextum librum Decretalium, et advertatur benequod unus liber coopertus de corio viridi qui vocatur Johannes Sarre super Institutis, est et pertinet magistro Bozonide Monfiquet. - Item, voluit et ordinavit idem testator quod quidam liber qui intitulatur
Directorium Jurisreddatur fratri JohanniGoulain, quamvis ipse sibi dederit die Purificationis beate Marie Virginis ultimo preterite. - Item, legavit idem testator supradicto
Bourguelunum habitum integrum, foderatum de parvo vario. - Item, voluit et ordinavit idem testator exequias suas et funeralia fieri ad voluntatem et ordinacionem suorum executorum subscriptorum.
Pro quibus premissis omnibus et singulis solveudis, complendis, exequendis et fine debito terminandis, prefatus testator fecit, constituit, ordinavit et elegit executores et fidei commissarios speciales, videlicet, venerabiles et discretos viros, magistros Robertum de Acquigniaco decanum Sancti Audomari et prefatos Johannem Boyer et Gazel ac Bourguel, supplicans idem testator venerabili et circumspecto viro, domino Petro Boschet, in dicto Parlamento presidenti, quatinus ipse ad complementum sue execucionis, unacum aliis suis executoribus interesse et se intromittere velit. Omnibus suis executoribus pro pena et labore vacandi in facto predicte execucionis legavit idem testator cuilibet ipsorum decem francos auri; submittens idem testator execucionem et factum ipsius, cum omnibus incidenciis dependentibus, emergentibus et connexis ejusdem, cognicioni, decisioni, determinacioni et omnimode disposicioni curie Parlementi domini nostri regis; inducens exnunc idem testator tenore presentis sui testamenti dictos suos executores in corporalem possessionem et saisinam omnium et singulorum bonorum suorum mobilium et immobilium ac conquestuum ubicunque existencium, et de eisdem se devestiens et dessaisiens pro premissis omnibus et singulis exequendis, complendis et ad finem debitum deducendis; volens idem testator dictos suos executores post ejusdem testatoris decessum de eisdem bonis suis omnibus et singulis gaudere pacifice et quiete usque ad perfectionem et consummacionem hujusmodi execucionis. Quibus suis executoribus et eorum cuilibet Raqueline, cum pluribus aliis testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis. In cujus rei testimonium sigillum dicte parrochialis ecclesie presentibus litteris duximus apponendum. Datum anno Domini millesimo
Collatio facta fuit cum originali suprascripto, die a