[p. 304]

MDCXLIV

Lettres d’anoblissement de Bouchard Gerart, de la châtellenie de Mallièvre en Poitou.

  • B AN JJ. 205, n° 351, fol. 196
  • a P. Guérin, Archives historiques du Poitou, 41, p. 304-306
D'après a.

Ludovicus, Dei gracia Francorum rex. Probitatis merita, nobiles actus gestus que laudabiles et virtutum insignia quibus persone decorantur et ornantur merito nos inducunt ut eis juxta opera, proprio Creatoris exemplo, tribuamus et eos eorumque posteritatem et prolem favoribus congruis et nobilium honoribus, ut nomen rei consonet, attolamus, et ipse hujusmodi prerogativa letentur ceterique ad agenda que bona sunt ardencius aspirent et ad honores, suffragantibus virtutum bonorum operum meritis, adhipiscendos alicientur et advolent. Notum igitur facimus universis, presentibus et futuris, quod nos, attendentes vitam laudabilem, morum honestatem fidelitatemque et alia quamplurima virtutum merita, que in dilecto nostro Bouchardo Gerart1, in castellanea de Malelievre patrie Pictavensis commorantem, novimus experiencia suffragari, pro quibus non inmerito gratum apud nos se reddidit et acceptum, nos personam et prolem ipsius honorare voulentes, sic quod sibi et posteritati sue ac proli perpetuum cedere valeat ad honorem, eumdem Bouchart Gerart cum tota ejus posteritate et prole utriusque sexus in legitimo matrimonio procreata et procreanda, et eorum quemlibet, [p. 305] de nostre regie potestatis plenitudine, speciali gracia et auctoritate regia nobilitavimus et nobilitamus per presentes ; nobilesque facimus et habiles reddimus ad omnia et singula, quibus ceteri nobiles regni nostri utuntur ac uti possunt et consueverunt, ita quod ipse Bouchart Gerart ejusque proles et posteritas masculina in legitimo matrimonio procreata et procreanda, a quocumque milite voluerint singulo milicie valeant decorari. Concedentes insuper eidem Bochart Gerart universeque posteritati sue et proli, ex legitimo matrimonio procreata et procreanda, quod ipsi in judicio et extra pro nobilibus et ut nobiles ab omnibus de ceteri teneantur et imperpetuum pociantur et utantur quibuslibet nobilitatibus, privilegiis, prerogativis, franchisiis, honoribus libertatibus, et juribus universis quibus ceteri nobiles dicti regni nostri uti consueverunt, utantur et gaudeant, ipsum Bouchart Gerart aliorum nobilium regni nostri numero agregantes, eidemque et sue jamdicte posteritati et proli in legitimo matrimonio procreate et procreande concedentes ut feoda, retrofeoda nobilia aliasque possessiones nobiles, quecunque sint et quacunque prefulgeant auctoritate, acquirere possint, acquisitaque et habenda postea retinere, habere et possidere licite valeant atque possint ac si fuissent vel essent ab antiquo originaliter nobiles et a personis nobilibus ex utroque latere procreati, absque eo quod ea vel eas aut aliqua earum, in parte vel in toto vendere seu extra manum eorum ponere, nunc vel quomodolibet in futurum, cogantur. Et hoc mediante certa peccunie summa quem de eo realiter recepi facimus, pro in quibusdam secretis negociis nostris inplicando, et mediante qua summa, dictum Bouchart Gerart ab omni financia, quam nobis propter hoc debere potest et debet, ad cujuscunque valoris sit et ascendat, quictavimus et quictamus de nostra ampliori gratia per presentes, manu nostra signatas. Quocirca dilectis et fidelibus nostris, gentibus compotorum nostrorum et thesaurariis, [p. 306] baillivo …2 et aliis justiciariis et officiariis nostris, aut eorum loca tenentibus, presentibus et futuris, tenore presentium damus in mandatis quatinus dictum Bourchart Gerart, ejus posteritatem et prolem nostris presentibus nobilitacione, concessione, dono, quictacione et gracia uti et gaudere faciant et permittant paciffice et quiete, nec ipsos aut eorum aliquem contra presentium tenorem ullathenus molestant aut inquietant nunc vel quomodolibet-in futurum. Quod ut firmum et stabile perpetuo perseveret, nostrum presentibus duximus apponi sigillum, salvo in aliis jure nostro et in omnibus quolibet alieno. Datum apud Plessium de Parcu, in mense novembris, anno Domini millesimo quater centesimo septuagesimo nono, et regni nostri decimo nono.

Sic signatum : Loys, et supra : Per regem, domino de Bochage3 et aliis presentibus. De Marle. — Visa. Contentor. Burdelot.


1 Ce nom est écrit six fois dans l’acte d’anoblissement et toujours avec l’abréviation ḡart, que l’on ne peut traduire que par Gérart ou Gréart. Cependant ce personnage est inscrit sous la forme Bouchard Girard sur le rôle du ban et de l’arrière-ban du Poitou, convoqué le 26 novembre 1491 par le sénéchal, Jacques de Beaumont, sr de Bressuire, parmi « ceux qui sont en garnison à Mortaigne, frontière de Bretaigne ». (Roolles des bans et arrière-bans de la province de Poictou, Xaintonge et Angoumois. Poictiers, 1667, in-4°. Réimpr. Nantes, 1883 p. 59).

2 Sic, blanc de plusieurs mots : quatre ou cinq.

3 Imbert de Batarnay, seigneur du Bouchage, conseiller des rois Louis XI, Charles VIII, Louis XII et François Ier, décédé en 1523. (Cf. ci-dessus, p. 65, note.)