[p. 36]

DCXI

Confirmation et vidimus des privilèges octroyés à l’abbaye de Sainte-Croix de Poitiers, par deux diplômes des rois d’Aquitaine, Pépin Ier, le 1er avril 826, et Carloman, le 20 février 885.

  • B AN JJ. 111, n° 169, fol. 86 v°
  • a P. Guérin, Archives historiques du Poitou, 21, p. 36-42
D'après a.

Karolus, etc. Ad perpetuam rei memoriam. Dum oculos sursum levamus et in sui disposicione cuncta solerti studio prospicimus, inter cetera pietatis opera, nil regie celsitudini salubrius arbitramur quam illam Regis eterni sponsam unicam, sanctam matrem Ecclesiam, in suis particularibus membris, beneficiis dotare multiplicibus et temporalibus communire suffragiis, in illis potissime que predecessores nostri divina ordinacione atque superna inspirante clemencia pro ejusdem firmitate statuerunt, que et si nos nostris confirmamus temporibus, proculdubio eterne mercedem beatitudinis speramus nobis exinde promereri. Notum igitur facimus universis, presentibus pariter et futuris, nos litteras infrascriptas vidisse, tenores ac formas habentes que secuntur :

Pippinus, gracia Dei rex Acquitanorum. Si enim ea, que fideles regni nostri pro eorum opportunitatibus juste pecierint, nostris confirmamus edictis, regiam exercemus consuetudinem et hoc in postmodum jure firmissimo mansurum esse volumus. Idcirco noverit omnium fidelium nostrorum, presencium scilicet et futurorum, solercia, quia abbatissa nomine Gerberga1 vel sorores nostre ex monasterio Sancte Crucis adierunt celsitudinem nostram, suggerentes nobis ut mercata que sunt in earum villis, unum [p. 37] scilicet in pago Pictavensi, in loco qui dicitur Caioca, alium vero in pago Engolesmensi, in loco nuncupante Fulcrodo, perpetualiter in hiisdem locis manere licuisset, et ipsa telonea vel districta que ex ipsis exigi deberent, eis concederemus. Quarum peticionibus, divina miseracione compuncti et celesti amore succensi, minime [denegare]2 voluimus. Precipientes ergo jubemus ut nullus judex publicus vel quilibet ex judiciaria potestate de ipsis de qualibet re nullam exactionem3 exigere presumat, sed liceat eis per nostram, sicut diximus, auctoritatem, ipsa mercata quiete ac secure agere vel possidere, et si aliquis in aliquo eis contradixerit et aliquod impedimentum facere visus fuerit, tunc volumus atque precipimus ut ante nos in raciones veniat, ac ibi finitam accipiat sentenciam, et quicquid inde fiscus sperare poterat, totum in nostra elemosina eis concessimus, ut in alimonia pauperum et stipendia ibidem Deo militancium proficiat in augmentis. Et ut hec precepcio à fidelibus nostris melius credatur, diligencius observetur, manu propria subter firmavimus et de anulo nostro sigillari jussimus.

Sic signatas. Signum (monogramme) Pippini regis.

Datum kalendis aprilis, anno xii° imperii domini Ludovici serenissimi augusti, et xi° regni nostri. Actum in foreste (sic) que dicitur Molarias. In Dei nomine feliciter. Amen4.

Item :

In nomine Domini Dei eterni et Salvatoris nostri Jhesu Cristi. Karlomannus, Dei gracia rex. Cum locis divino [p. 38] cultui mancipatis, ob divine servitutis amorem, opem congruam conferimus et regium morem decenter implemus, et id nobis profuturum ad eterne remuneracionis premia capescenda, veraciter5 credimus. Igitur ergo notum esse volumus cunctis fidelibus nostris, episcopis, abbatitibus, comitibus, vicariis, centenariis eorumque minoribus6, necnon missis nostris per universum regnum nostrum discurrentibus, seu eciam ceteris fidelibus sancte Dei Ecclesie et nostris, presentibus scilicet et futuris, quia adiit serenitatem culminis nostri Adargaldis7, venerabilis abbatissa ex monasterio sanctimonialium, quod est constitutum8 in honore Sancte Crucis, situm infra muros civitatis Pictavensis, quod scilicet quondam monasterium sancta et venerabilis Radegundis à fundamentis construxit et normam regularem ibi constituit, ferens gestas9 manibus immunitates priscorum regum, predecessorum nostrorum, seu eciam atavi nostri sancte recordacionis Karoli augusti, nec non et preceptum piissimi Cesaris Ludovici, proavi nostri, pariterque et preceptum Pippini, avunculi nostri, quibus idem monasterium quiete in Dei servicio degere sanxerunt, et omnes res prefati monasterii in universo regno nostro, [Deo] largiente, in quibusdam pagis vel territoriis consistentes, que non solum ab orthodoxis principibus, verum eciam [à]ceteris fidelibus collate, vel per quos[libet] contractus et munimina cartarum eidem legaliter tradite sunt monasterio, sub immunitatis sue devocione consistere, et ab omni publica functione et judiciaria exaccione immunes [p. 39] liberasque reddidissent. Pro firmitatis namque studio hujuscemodi beneficium erga prefatum venerabile monasterium nostra auctoritate humiliter prefata Adalgardis abbatissa postulavit fieri. Cujus peticionibus, ob amorem Dei et veneracionem ipsius sancti loci, libenter assensum prebere nobis usquequaque libuit. Quapropter volumus atque decernimus ut omnes res ejusdem monasterii, cum omnibus sibi adjacentibus, sub nostre devocionis munimine modis omnibus consistant, ut indè ordo regularis perpetim atque regulariter nostris futurisque temporibus, sicut in precepto domini atavi nostri continetur, Deo annuente, conservetur atque custodiatur, ut sicut nunc ita in futuro ab omni exactione publica atque privata interius exteriusque immunis existat. Hanc nostre firmitatis auctoritatem circa idem venerabile monasterium ejusque congregacionem fieri jussimus, per quam decernimus atque sanccimus, et nostros successores monemus ut nec regine sue nec cuilibet predictum monasterium in beneficio detur aut committatur ; et nec dona nec servicium aliquod, aut opera tam à sanctimonialibus ibidem servientibus quam à rebus prefati monasterii, nec à nobis nec à successoribus nostris, nec à quibusdam superioris aut inferioris ordinis rei publice procuratoribus, aut à quibuslibet missis discurrentibus, exigatur aut precipiatur fieri ; sed sicut in suprascripta precepcione domini ac genitoris nostri continetur, et sanctimoniales in predicto monasterio Deo militantes, et res ibidem aspicientes ab omni functione tam publica quam privata interius exteriusque secure et immunes perpetim inviolabiliterque consistant. Si vero quelibet persona libera à prelatis prescripti monasterii, ex rebus ejusdem quidpiam beneficiario munere assecuta fuerit, pro persona libertatis sue iter exercitale, sicut ceteri homines, faciat eciam. Et hoc concessimus et perpetuo inviolabiliter mansurum esse volumus, ut ex hiis personis, que ex prefato monasterio beneficium habent, qualescunque abbatisse ejusdem monasterii [p. 40] voluerint, tres10 domi remaneant propter neccessitates earumdem Deo militancium procurandas ; ceteri vero pro persona ingenuitatis sue, sicut diximus, itinera hostilia exerceant. Iterum iterumque precipientes jubemus atque precipimus ut nullus judex publicus, aut quilibet ex judiciaria potestate ad causas audiendas, in ecclesias aut villas, seu reliquas possessiones, quas moderno tempore in quibuslibet pagis aut territoriis regni nostri juste et legaliter tenent, vel que deinceps in jure ipsius monasterii divina pietas voluerit augeri, ingredi presumat, nec freda, aut tributa, aut mansiones, aut paradas11, aut telonea per pontes aut portus, aut fidejussores tollere, aut homines tam ingenuos quam servos, supra terram ipsius monasterii commanentes, distringere, nec ullas publicas functiones aut redibiciones12, vel inlicitas occasiones requirere, u ibus in aliquo idem monasterium sibique subjecti aliquid injuste paciantur incommodum ; [nec] nostris futurisque temporibus, quisquam temerarius existat qui faciendi illicitam sibi potestatem attribuere audeat. Quicquid ergo ex rebus prefati monasterii fiscus sperare poterat, totum nos pro eterna remuneracione eidem concedimus monasterio, scilicet ut in alimoniis pauperum et stipendiis earumdem sanctimonialium proficiat in augmentis. Si quis autem in tantam prorumpere ausus fuerit audaciam, ut hujus precepti nostri violator extiterit, non solum in offensam nostram, verum eciam trecentorum solidorum auri ad purum excocti se noverit pena multandum. Dignum namque justumque est ut tot piorum regum, decessorum nostrorum, nostrique precepti violator hujuscemodi subeat penam, et se tante temeritatis merito argui cognoscat, et ceteris, ne id agere quilibet pertemptet, timorem [p. 41] incuciat. Et quando quidem divina vocacione supradictam Aldargaldim, abbatissam, vel successores ejus, ab hac luce contigerit discedere, licenciam habeant eedem sanctimoniales, qualem meliorem et digniorem elegerint vel invenerint inter se, eligere abbatissam, qualiter13 congregacio ibidem per tempora labencia pro nobis patrumque nostrorum seu successorum, ac tocius populi christiani salute Domini misericordiam actencius exorare delectet. Et ut hoc nostre auctoritatis inviolabiliter preceptum firmius in Dei nomine habeatur, ac per futura tempora diligencius conservetur, manu propria illud subter firmavimus et anulo nostro postmodum insigniri jussimus.

Sic signatas. Signum Karlomanni (monogramme) gloriosissimi regis.

Datum kalendas martis14 anno sexto regnante Karlomanno gloriosissimo rege, indicione secunda. Actum Verno palacio15, in Dei nomine feliciter. Amen16.

Nos itaque, qui ipsorum predecessorum laudabilibus hujusmodi provocati exemplis, felicitate plenum speramus tempus nostrum, si non occulta patentis operis evidencia illorum quos sic circa hec studiosos notabilis probat devocio, imitatores sumus et collatam ab eis prefato monasterio libertatem, ad Dei et ipsius sancte sue Ecclesie honorem, sanccimus ac precipimus integram inviolatamque servari. Ipsas ob hoc litteras supratranscriptas, ratas habentes atque gratas, eas et omnia ac singula in eisdem [p. 42] contenta, volumus, laudamus et approbamus, ac nostre confirmacionis munimine, de nostris certa sciencia, auctoritate regia et gracia speciali, tenore presencium roboramus. Volentes et consencientes expresse ut memorate religiose cum predicti monasterii hominibus, villis, rebus, bonis, possessionibus, pertinenciis et adjacenciis predictis, ipsis quibus supra litteris omnibusque ac singulis in eis contentis previlegiis, modis superius annotatis, et quatenus ipsis rite et juste aliàs use sunt et fuerunt, perpetuo uti ac gaudere valeant libere eciam et quiete. Mandantes insuper dilectis et fidelibus gentibus Compotorum nostrorum Parisius, baillivo Exempcionum Andegavie, Pictavie, Turonie et Cenomanensi, omnibusque aliis justiciaris et officiariis nostris, presentibus et futuris, quatinus prefatas religiosas, cum ipsius monasterii hominibus, villis, rebus, bonis, possessionibus, pertinenciis et adjacenciis predictis, ipsis omnibus et singulis privilegiis sic et eo modo quo premittuntur, uti et gaudere pacifice faciant ac permittant, et contra nostre hujusmodi tenorem concessionis, eas aut ipsarum homines, in premissis aut aliquo premissorum, nullatenus impedire seu molestare presumant. Quod ut firmum et stabile perpetui roboris habeat fulcimentum, presentes litteras manu nostra propria subter signavimus et sigilli nostri impressione jussimus sigillari. Datum Parisius, viim die mensis julii anno Domini m. ccc. lxxvii°, et xiiii° regni nostri.

Per regem. P. [de] Corbie.


1 Aliàs Gerberta (Recueil des Hist. de la Gaule, etc., t. VI, p. 663). Gerberge était déjà abbesse de Sainte-Croix en 814, et elle se trouvait encore à la tête des religieuses en 840, année où Pépin, roi d’Aquitaine, l’auteur de ce diplôme, fut inhumé dans ce monastère. (Gallia christ., t. II, vol. 1300.)

2 Ce mot essentiel manque au texte du registre.

3 « De qualibet re aut ulla exactione » (reg. JJ. 111). Nous avons corrigé d’après le texte des Hist. de la Gaule (loc. cit.).

4 Ce diplôme de Pépin, roi d’Aquitaine, a été publié au moins trois fois : 1° par Besly, dans sa dissertation sur les Rois de Guyenne (preuves, p. 21), publ. à la suite de l’Hist. des comtes de Poitou ; 2° par le P. Ch. Le Cointe, Annales ecclésiast. Francorum, 8 vol. in-fol., 1665-1683, t. VII, p. 737 ; 3° dans le Recueil des historiens de la Gaule (ex archivio S. Radegundis), in-fol., 1749, t. VI, p. 663.

5 Var. « firmiter ». (Besly et Hist. de la Gaule.)

6 Var. « junioribus ». (Idem.)

7 Adalgardis (id.). Le nom d’Adalgarde, abbesse de Sainte-Croix, ne se rencontre pas avant cette date ; elle avait remplacé Ava, qui dirigeait ce monastère en 878 (ci-dessous, p. 46, et Gallia christ., t. II, col. 1300).

8 Var. « constructum ».

9 Sic. Peut-être « suis gestans manibus », correction proposée par les éditeurs du recueil des Hist. de la Gaule.

10 Var. « cuncte ». (Besly et Hist. de la Gaule.)

11 Var. « paratas » (idem).

12 Les mots « aut redibiciones » manquent dans Besly et dans les Hist. de la Gaule.

13 Var. « quatinus » (Besly et les Hist. de la Gaule).

14 La signature ainsi que les mots « x° kalendas martis » manquent dans les imprimés ci-dessus.

15 Vernum, Ver, au diocèse de Senlis, entre Compiegne et Paris. (Note des édit. des Hist. de la Gaule.)

16 Le diplôme de Carloman a été imprimé dans la dissertation sur les Rois de Guyenne par Besly, ex archiv. S. Crucis Pictavensis, p. 40, et dans le Recueil des historiens de la Gaule, t. IX, p. 433, d’après Besly. Ce texte est en général plus correct que celui du registre du Trésor des Chartes et nous l’avons suivi de préférence en plusieurs endroits. Dans les cas de doute sur la meilleure leçon, nous avons noté les variantes.