[p. 51]

MCLIV

Lettres de légitimation données en faveur de Mathurin Beaujeu, poitevin, en récompense de ses services de guerre.

  • B AN JJ. 224, n° 94, fol. 84 v°
  • a P. Guérin, Archives historiques du Poitou, 32, p. 51-53
D'après a.

Karolus, etc. Illegitime genitos quos vite decorat honestas nature vicium minime decolorat, nam decor virtutis in prole abstergit maculam geniture et pudicitia morum1 pudor originis aboletur. Notum igitur facimus presentibus et futuris quod, licet Mathurinus Beaujeu2 ex illicita copula genituram traxerit, talibus tamen virtutis dono et morum venustate coruscat quod in ipso supplent merita et virtutes, quod ortus odiosus adjecit, adeo quod super defectus natalium quem patitur gratiam quam nobis humilime flagitavit a nostra regia magestate meruit obtinere. Nos igitur hiis attentis et presertim magnis et laudabilibus serviciis seu obsequiis que diu strenue et fideliter nos impendit in nostris guerris ac impendere promptus est, ejus supplicacioni nobis super hoc facte pie annuentes, eundem Mathurinum de nostre regie potestatis plenitudine, certa scientia ac speciali gracia, legitimavimus et legitimamus per presentes ac legitimacionis titulo decoramus, ipsumque in judicio et extra amodo pro legitimo reputari et censeri volumus et haberi. Concedentes eidem ac tenore presentium dispensentes cum eodem ut ipse tanquam legitimus succedere valeat jure successorio aut alias quibuscunque personis, si de ipsarum personarum processerit voluntate, in omnibus bonis mobilibus et immobilibus in quibus succederet de jure, de consuetudine vel alias quovis modo, si esset de legitimo [p. 52] matrimonio procreatus, in quibus tamen jus non est alteri vel aliis jam acquisitum, et ea tanquam legitimus valeat jure successorio aut alias quovismodo vendicare, adipisci, retinere ei jure hereditario pacifice obtinere et possidere, ac de ipsis disponere, tamquam successor seu heres legitimus, nisi aliud quod defectus predictus natalium repugnet, defectu hujusmodi consuetudineque vel usu generali vel locali regni nostri ad hec contrariis non obstantibus quibuscunque. Inhibentes universis regni nostri justiciariis et officiariis, presentibus et futuris, ne quis eum aut prolem suam, natam et nascituram, vel heredes, successores aut posteros ejusdem in bonis quibuslibet acquisitis vel acquirendis, undecunque obvenientibus occasione defectus natalium predicti imputare seu impedire, turbare vel molestare quoquomodo presumant ; solvendo tamen per dictum Mathurinum nobis semel dumtaxat financiam moderatam. Quocirca dilectis et fidelibus gentibus compotorum nostrorum et thesaurariis, necnon senescallo Pictavensi ac omnibus justiciariis et officiariis nostris, vel eorum locatenentibus, presentibus et futuris, et eorum cuilibet, prout ad eum pertinuerit, tenore presentium damus in mandatis quatinus nostras presentes legitimacionem, concessionem et graciam teneant ac eisdem obtemperent, ipsisque jam dictum Mathurinum et ejus prolem natam et nascituram in legitimo matrimonio, gaudere pacifice faciant et paciantur, non permittentes eundem Mathurinum aut ab ipso causam habentes vel habituros in futurum inquietari, molestari, vel impediri quoquomodo, nunc vel in futurum, contra tenorem presentium litterarum, defectu natalium predicto, necnon generalibus aut localibus constitucionibus statutis, stilis, consuetudinibus, usibus, juribus, observancia, editisque non obstantibus quibuscunque. Quod ut firmum et stabile perpetuo perseveret, presentes litteras nostri sigilli jussimus munimine roborari. Nostro in aliis et in omnibus quolibet alieno jure semper salvo. Datum [p. 53] in opido des Montilz prope Turonis, in mense februarii anno Domini millesimo ccccmo xlvii°, et regni nostri xxvito.

Sic signatum : Per regem, Johanne Hardouyn et aliis presentibus. Chaligaut. — Visa. Contentor. Ja. de La Garde.


1 Par erreur du scribe, le registre porte « metum ».

2 On connaît des Beaujeu, seigneurs de la Jallière, paroisse de la Boissière en Gâtine au xive siècle, mais il a existé en Poitou plusieurs familles de ce nom.