[p. 70]

MCCCCXXVI

Lettres de légitimation de Jean de La Trémoïlle, fils naturel de feu Georges, seigneur de La Trémoïlle, et de Marie Guypaud.

  • B AN JJ. 200, n° 149, fol. 80 v°
  • a P. Guérin, Archives historiques du Poitou, 38, p. 70-72
D'après a.

Ludovicus, Dei gracia Francorum rex. Illegitime genitos quos vite decorat honestas nature vicium minime decolorat, nam decor virtutis abstergit in prole maculam geniture et pudicicia morum originis pudor aboletur. Notum igitur facimus universis, presentibus et futuris, quod licet sincere nobis dilectus Johannes, filius naturalis deffuncti Georgii, quondam domini de Tremolia1, et Marie Guypaude, tunc uxorate, ex illicita et dampnabili traxerit originem, talibus tamen virtutum donis et morum venustate coruscat quod in ipso suplent merita et virtutes id quod ortus odiosus adjecit, adeo quod super deffectu natalium hujusmodi quem patitur gratiam, quam nobis humilime postulavit, merito debet obtinere. Hinc est quod nos, hiis attentis, ipsum Johannem, de nostre regie potestatis plenitudine auctoritateque et gratia speciali, legitimavimus et legitimacionis titulo decoramus per presentes ; volentes ut ipse deinceps in judicio et extra pro legitimo habeatur, ac eidem concedentes et cum eo dispensantes ut, quanquam ipse de [p. 71] cohitu illicito traxerit originem, bona mobilia temporalia quecumque et inmobilia acquirere et jam acquisita retinere et pacifice possidere valeat, ac de eis disponere inter vivos vel in testamento, ad sue libitum voluntatis, ad successionemque dictorum patris et matris ceterorumque parentum, consanguineorum et amicorum carnalium suorum quorumlibet, ex testamento vel ab intestato, dummodo de eorum processerit voluntate et nisi alteri foret jus jam quesitum, et ad quoscumque honores, officia et alios actus legitimos admittatur, ac si esset de legitimo matrimonio procreatus, quodque etiam sui liberi, quos habet vel in futurum habebit, totaque ejus posteritas, de legitimo matrimonio procreanda, in bonis suis quibuscunque jure hereditario succedant et succedere valeant, nisi aliud quod deffectus hujusmodi natalium repugnet, predicto deffectu, quem prorsus abolemus, jure, constitutione, statuto, edicto, consuetudine, usu generali vel locali regni nostri, ad hoc contrariis, non obstantibus quibuscunque, absque eo quod idem Johannes nec quispiam pro eo nobis aut nostris officiariis, nunc aut in futurum, pro premissis aliqualem financiam prestare teneantur, quam nos, in favore plurimorum serviciorum, nobis per eum diversis modis impensorum, remittimus, quictamus et donamus per presentes, manu nostra signatas. Quocirca dilectis et fidelibus gentibus compotorum nostrorum et thesaurariis Parisius, baillivo … …2 ceterisque justiciariis et officiariis nostris, aut eorum loca tenentibus, presentibus et futuris, et eorum cuilibet, tenore presentium, mandamus quatinus dictum Johannem et ejus posteros nostris presentibus legitimacione, concessione et gratia uti et gaudere pacifice faciant et permittant, absque quovis impedimento, quod si illatum foret, id reparent et ad statum pristinum et debitum reducant [p. 72] seu reduci faciant indilate, visis presentibus. Quibus, ut perpetue stabilitatis robur obtineant, nostrum jussimus apponi sigillum. Nostro in aliis et in omnibus quolibet alieno jure semper salvo. Datum Bituris, mense januarii anno Domino m° ccccmo lxmo vito, et regni nostri sexto3.

Signatum subtus plicam : Loys, et supra illam plicam : Per regem. Bourré4. — Visa.


1 Nous avons donné sur ce bâtard du célèbre ministre de Charles VII, dans notre huitième volume (Arch. hist. du Poitou, t. XXIX, p. 274), une notice à laquelle nous n’avons pour le moment rien à ajouter.

2 Trois ou quatre mots en blanc sur le registre.

3 La collection dom Fonteneau contient une copie de ces lettres de légitimation, prise sur l’original existant dans le chartrier de Thouars. (T. XXVI, p. 445.)

4 Beaucoup de lettres expédiées par la chancellerie royale, sous Louis XI, sont contresignées par ce personnage. Il s’agit de Jean Bourré, seigneur du Plessis-Bourré, né à Château-Gontier, d’abord secrétaire de Louis XI, alors qu’il était dauphin, puis successivement ou simultanément notaire et secrétaire du roi, contrôleur des recettes de Normandie, conseiller maître à la Chambre des comptes, capitaine de Langeais, trésorier de France, gouverneur du dauphin Charles VIII. (Voir Notice biographique sur Jean Bourré, suivie du Catalogue chronologique des manuscrits du fonds Bourré à la Bibliothèque nationale, par J. Vaësen. Bibl. de l’École des Chartes, t. XLIII, 1882, in-8°, p. 432 et suiv., 722 et suiv.)