[p. 69]

CCXXVIII

Mandement au sénéchal de Poitou de faire une enquête sur les biens de mainmorte et les nouveaux acquêts en fiefs nobles dans sa sénéchaussée, de saisir et de percevoir, au nom du roi, les revenus de ceux qui auront été acquis de cette façon sans permission expresse ou sans payer finance.

  • B AN JJ. 58, n° 451, fol. 55 v°
  • a P. Guérin, Archives historiques du Poitou, 13, p. 69-70
D'après a.

Philippus, Dei gratia, Francorum et Navarre rex. Senescallo Pictavensi, salutem. Intelleximus quod in senescallia tua plures ecclesie et ecclesiastice persone, religiose et seculares in feodis, retrofeodis, laicis allodiis et censivis temporalibus, nonnulle quoque persone non nobiles in feodis nobilibus magnas acquisiverunt possessiones et non modica tenementa, que, sine nostra vel predecessorum nostrorum gracia et licencia eis facta propter hoc vel alias racionabiliter tenere non possunt, quod in nostrum et superioritatis nostre redundat prejudicium atque dampnum. Quare mandamus tibi precipiendo districte quatinus diligenter et sollicite te informare et inquirere studeas de omnibus personis expressis superius, que in tua senescallia hujusmodi acquisita fecerunt, pro quibus nobis [p. 70] vel predecessoribus nostris nulla financia facta extitit, aut super hoc nullam à nobis vel dictis nostris predecessoribus graciam habuerunt, et omnia acquisita hujusmodi, de quibus tibi liquebit, ad manum nostram ponas et teneas et fructus provenientes exinde leves, quousque nobiscum super hiis finaverint aut tibi ostenderint graciam à nobis vel nostris predecessoribus super hoc sibi factam. Rescribentes nichilominus dilectis et fidelibus nostris gentibus compotorum nostrorum Parisius per tuas expressas litteras omnia acquisita predicta, que ad manum nostram posita fuerint occasione predicta, premissa sic celeriter et curiose complens quod in proximis tuis compotis super hiis sufficienter respondere, et de hiis que de premissis levaveris et receperis, computare possis cum nostris gentibus supradictis. Datum Parisius, via die maii anno Domini m. ccc. vicesimo1.

Per dominum regem, ad relacionem gencium Compotorum. Justicia.


1 Le même mandement fut adressé également aux sénéchaux de Saintonge, de Beaucaire, de Carcassonne, de Toulouse, de Périgord, de Rouergue, au prévôt de Paris et à dix-huit baillis.