[p. 114]

CCXLIII

Lettres de sauvegarde royale octroyées au prieur et aux religieux de Coutures-d'Argenson.

  • B AN JJ. 70, n° 166, fol. 49 [corr. 79]
  • a P. Guérin, Archives historiques du Poitou, 13, p. 114-116
D'après a.

Philippus, Dei gratia, Francorum rex. Notum facimus universis, tam presentibus quam futuris, quod inter curas et urgentes sollicitudines, quibus in regendis subditis nobis plebibus frequenter distrahimur et animus noster afficitur, ad hec precipue nostre mentis aspirat affectus, per que status ecclesiasticus nostris temporibus, sub commisso nobis regimine, in transquillitate manuteneantur et pace, et ipsius regni ecclesie, quarum servitores sub devote religionis observancia nocte dieque insistunt obsequiis, sub protectione regia à suis releventur pressuris et per regalem potenciam à noxiis defendantur, ut eo liberius et fervencius circa divinum cultum vacare valeant, quo habundancius per nos senserint se adjutos. Sane ex parte [p. 115] religiosi prioris prioratus de Cousturis, ordinis sancti Benedicti, diocesis Pictavensis, que villa de Cousturis à nobis teneri et immediate subjecta esse dicitur, à nonnullis emulis suis ne eisdem priori et prioratui, in personis aut bonis eorum, quomodolibet injuriari presumant, sibi verisimiliter timere asserencium, nobis fuit humiliter supplicatum, ut ab injuriis, violenciis, molestiis, gravaminibus et jacturis defendi valeant et tueri, ac pace et securitate pleniori gaudere, ipsos priorem et prioratum in et sub nostra protectione regia et gardia speciali suscipere dignaremur. Nos igitur, ipsius prioris in hac parte supplicacioni favorabiliter annuentes, prefatos priorem et prioratum eorumque ecclesiam, tam in capite quam in menbris, et singulares personas ejusdem ecclesie una cum domibus, castris, villis, grangiis, decimis, feodis, molendinis, maneriis, jurisdicionibus, possessionibus, bonis et rebus tam prioris et prioratus quam singularum personarum et familiarum eorumdem, in et sub nostris successorumque nostrorum, regum Francie, protectione et salva gardia speciali, tenore presentium, suscipimus, in eisdem protectione et gardia speciali perpetuo remansuros. Dantes senescallo Pictavensi ceterisque justiciariis nostris, prout ad eos pertinuerit, qui nunc sunt et qui pro tempore fuerint, et eorum cuilibet, vel eorum loca tenentibus, presentibus in mandatis quatinus prefatos priorem et prioratum, et ecclesiam, tam in capite quam in menbris, domos, castra, villas, grangias, decimas, feoda, molendina, maneria, juridiciones, possessiones, bona, res, tam dictorum prioris et prioratus quam singularum personarum, ac singulares personas ejusdem prioratus in suis usibus, juribus, franchisiis, libertatibus et saisinis, in quibus ipsi sunt et eorum predecessores fuerunt ab antiquo, pacifice sub dicta regia protectione et gardia speciali manuteneant et conservent, nec permittant eis aliquas indebitas novitates inferri, ipsosque priorem et [p. 116] prioratum, et singulares personas prioratus supradicti, tam conjunctim quam divisim, et eorum successores ac familiares eorumdem, ab omnibus injuriis, violenciis, oppressionibus, vi armorum, laicali potencia, molestiis et gravaminibus quibuscunque indebitis defendant faciantque defendi, et, quantum ad predicta diligenter exequenda, eis, quociens opus fuerit et ipsi requisierint, gardiatorem specialem ex parte nostra deputent et concedant, eorum sumptibus et expensis. Qui tamen gardiator de hiis que cause cognicionem exigunt, vel judicialem requirunt indaginem, se nullatenus intromittat. Quod ut firmum et stabile permaneat in futurum, nostrum presentibus litteris fecimus apponi sigillum. Datum apud Giemum supra Ligerim, anno Domini m. ccc. xxxiiij., mense februarii.

Per dominum regem, ad relacionem dominorum Jacobi Rousselot et Michaelis de Reecourt. Savigny.