MXLVI
Lettres portant committimus au Parlement des causes du chapitre et de celles des chanoines de l’église cathédrale de Poitiers.
- B AN JJ. 200, n° 204, fol. 108 v° ; AN JJ. 211, n° 477, fol. 106
- a P. Guérin, Archives historiques du Poitou, 29, p. 114-118
Karolus, Dei gracia Francorum rex, ad perpetuam rei memoriam. Quanto celebriores et famosiores ecclesias, potissime cathedrales, que presertim priscis à temporibus erecte feruntur, et omnes earum ministros sublimius extollere et à nimiis oneribus et pressuris liberare et quantum possumus relevare, ac uberibus immunitatibus, privilegiis et libertatibus amplificare et communire prestancius studemus, tanto gracius et accepcius omnipotenti Deo et gloriosis ejus sanctis quibus dedicate sunt obsequium impendere infallibiliter speramus. Sanè cum, sicut accepimus, ecclesia Pictavensis, que de antiquioribus ecclesiis regni nostri et maxime fertur esse prima, in sanguine et honore gloriosissimorum apostolorum Petri et Pauli consecrata et fundata, et sincere dilecti nostri decanus et capitulum [p. 115] ipsius Pictavensis ecclesie, in variis jurisdictionibus et auditoriis, et coram diversis judicibus, pro jurium et pertinenciarum fundacionis, dotacionis et augmentacionis obvencionum et rerum suarum tuicione et conservacione molestantur, vexantur, fatigantur et distrahuntur, in quibus sepe leduntur et diminuuntur, et ita sit quod si, sicut plurime alie cathedrales ecclesie regni nostri, non tenerentur litigare alibi quam in nostro Parlamento, nisi eis placeret, ab ipsis molestacionibus et incommodis opportune preserverentur. Notum facimus universis, presentibus et futuris, quod nos, maximam et sincerissimam gerentes devocionem pariter et affectionem ad ipsam Pictavensem ecclesiam, racione dicte antiquioritatis et maxime prioritatis ipsorum sanctorum apostolorum, ac eciam quia nati sumus et nativitatem nostram traximus in festo cathedre ipsius principis apostolorum, beati Petri, considerantes in mente divina obsequia, oraciones, preces et suffragia que in ipsa ecclesia, pro nostra et regni atque dicionis nostre salute et prosperitate, crebra et sedula sollicitudine celebrantur et fiunt ; revolventes itaque tenaci memoria integram fidelitatem et obedienciam quam erga nos et coronam nostram semper habuerunt ipsius ecclesie jamdicti decanus et capitulum, gratissimaque et optima servicia que nonnulli dicti capituli nobis contulerunt ab ineunte regencia qua functi sumus nunc usque, nobis liberaliter auxiliando de suis facultatibus, bonis et rebus, et aliis multis modis, et ideo cupientes ipsos aliqua speciali prerogativa communiri et eorum fundacionem et dotacionem nedum in integrum conservari, sed eciam adaugeri ; volentes pro tantis meritis singulare munus eis relinquere et fecundius elargiri, eisdem decano et capitulo sepedicte Pictavensis ecclesie, ex hiis et aliis justis et racionabilibus causis nos ad hoc moventibus, supplicante nobis pro ipsis dilecto et fideli consiliario nostro, requestarum hospicii nostri magistro ordinario, magistro Guillermo de [p. 116] Cherpeignes1, succentore et canonico ipsius ecclesie, concessimus et concedimus, de nostra sciencia, speciali gracia, auctoritate ac potestatis nostre plenitudine, per presentes, ut ipsi, tam conjunctim quam divisim, nullatenus teneantur aut compellantur litigare coram aliquo judice seculari regni, preterquam et excepto in nostra curia Parlamenti, nisi eis placuerit, respectu omnium et singulorum et quarumlibet causarum suarum presencium et futurarum, tam agendo quam defendendo, tangencium et que tangent et tangere poterunt quovismodo corpus et fundacionem dicte ecclesie, et ubi dicti de capitulo erunt pars. Nostra tamen existit intencio quod eorum homines et subditi ac alia membra, in hoc quod aliqualiter non tanget jura seu fundacionem ipsius ecclesie, respondebunt et respondere tenebuntur in casu ressorti coram illo baillivorum aut senescallorum nostrorum, in cujus baillivia seu senescallia commorabuntur. Quocirca earumdem tenore mandamus dilectis et fidelibus consiliariis nostris gentibus nostrum presens tenentibus et que nostra futura [p. 117] tenebunt Parlamenta, ceterisque justiciariis et officiariis nostris ac regni nostri, vel eorum locatenentibus, presentibus et futuris, ac ipsorum cuilibet, prout pertinuerit ad eundem, quatinus ipsi et eorum quilibet qui super hoc requiretur, ut ad eum spectabit, nostris presenti gracia et concessione faciant, sinant et permittant dictos de capitulo dicte Pictavensis ecclesie et eorum quemlibet uti et gaudere plene et pacifice, absque eis inferendo vel inferri tolerando quodvis disturbium, molestiam vel impedimentum in contrarium, quod, si à quoquam secus actum fuerit, id, quilibet prout sibi incumbet, tollant, amoveant statim et indilate, visis presentibus, super quibus omnibus et singulis imposuimus ac imponimus perpetuum silencium procuratori nostro generali et omnibus aliis quibuscunque. Et ut perpetua firmitate perseverent, sigillum nostrum in absencia magni ordinatum duximus apponendum hiis presentibus litteris, quarum transcripto seu vidimus confecto sub regio sigillo, quia dicti de capitulo et eorum particulares ac eciam persone singulares hujusmodi Pictavensis ecclesie eisdem litteris indigebunt in pluribus et variis locis in quibus, formidine discriminum et periculorum que sunt et eminere possunt super itineribus, non auderent hoc originale deferre, nos, de ampliori gracia nostra, volumus et decernimus tantam fidem adhiberi sicut hiis originalibus litteris. Nostro tamen in aliis et alieno in omnibus semper jure salvo. Datum in Claromonte in Arvernia, mense junii anno Domini millesimo quadringentesimo quadragesimo, et regni nostri decimo octavo2.
[p. 118] Sic signatas : Per regem in suo consilio, in quo dominus Karolus de Andegavia3, espiscopus Claromontensis4, admiraldus5, magister Johannes Rabatelli6, in Parlamento presidens, dominus de Varenna7 et alii erant. J. de Dijon. — Visa. Contentor. J. de la Garde.