[p. 295]

MCCCXLVIII

Lettres de légitimation en faveur de Bernard Morinet, fils naturel de feu frère Jean Mauclaveau, prieur de i'église Saint-Hilaire à Leignésur-Usseau, et de feu Jeanne Morinet.

  • B AN JJ. 192, n° 27, fol. 20
  • a P. Guérin, Archives historiques du Poitou, 24, p.
D'après a.

Karolus, Dei gratia Francorum rex. Illegitime genitos quos vite decorat honnestas nature vicium minime decolorat, nam decor virtutis abscondit in prole maculam geniture et pudicicia morum pudor originis aboletur. Notum igitur facimus universis, presentibus et futuris, quod, licet Bernadus Morinet, filius naturalis deffuncti fratris Johannis Mauclaveau1 condam prioris Sancti Hilarii de Luigné, Pictavensis diocesis, ordinis Sancti Augustini, et deffuncte Johanne Morinete, ex illicita coppula traxerit originem, talibus tamen virtutum dono et morum venustate insignitur quod in ipso supplent merita et virtutes, quod ortus odiosus ajecit, adeo quod super deffectu natalium quem patitur gratiam quam a nobis humilime postulavit merito debet obtinere. Hinc est quod nos dictum Bernadum Morinet, de nostre regie potestatis plenitudine, auctoritateque regia et gracia speciali, legitimavimus et legitimacionis titulo decoramus [p. 296] per presentes. Volentes ut ipse Bernadus deinceps in judicio et extra pro legitimo habeatur, ac eidem concedentes et cum eo dispensantes ut, quanquam ipse de cohitu illicito traxerit originem, bona mobilia temporalia quecumque et inmobilia acquirere et jam acquisita retinere et paciffice possidere valeat et de eis disponere inter vivos vel in testamento ad sue libitum voluntatis, ad successionemque [dicte] matris ceterorumque parentum ac amicorum carnalium suorum et aliorum quorumlibet ex testamento vel ab intestato, dummodo de eorum processerit voluntate et consensu et nisi alteri foret jus jam quesitum, et adquoscumque honores et alios actus seculares legitimos admittatur, ac si esset de legitimo matrimonio procreatus ; quodque eciam sui liberi, nati et nascituri, si quos habeat, et tota ejus posteritas, de legitimo matrimonio procreata vel procreanda, bonis suis quibuscumque eidem jure hereditario succedant et succedere valeant, nisi aliud quam deffectus hujusmodi natalium repugnet, predicto deffeetu quem prorsus abolemus, jure, constitucione, statuto, edicto generali vel locali regni nostri ad hoc contrariis non obstantibus quibuscumque. Solvendo nobis propter hoc hac vice financiam moderatam. Quocirca dilectis et fidelibus gentibus compotorum nostrorum et thesaurariis, senescallo nostro Pictavensi ceterisque justiciariis et officiariis nostris, aut eorum loca tenentibus, presentibus et futuris, et eorum cuilibet, prout ad eum pertinuerit, tenore presentium mandamus quatinus predictum Bernadum Morinet et ejus posteros, natos et nascituros, nostris presentibus legitimacione, concessione et gracia uti et gaudere paciffice faciant et permittant, absque quovis impedimento, quod si illatum foret, id reparent et ad statum pristinum et debitum reducant seu redduei faciant indilate, visis presentibus. Quibus, ut perpetue stabilitatis robur obtineant, nostrum sigillum duximus apponendum. Salvo in ceteris jure nostro et in omnibus quolibet alieno. Datum apud Mag- [p. 297] dunum, in mense maii anno Domini millesimo quadringentesimo sexagesimo primo, et regni nostri tricesimo nono.

Sic signatum : Per regem, domino de Castrobruni2 et aliis presentibus. De La Loère. — Visa. Contentor. Chaligaut.


1 Nous avons trouvé trace d'une famille noble de ce nom en Poitou. Philippon Mauclaveau, seigneur de Ligné, rendit aveu le 9 avril 1428, et fit hommage au roi, le 3 avril 1438, de cette seigneurie qui relevait de la châtellenie de Chizé. (Arch. nat., P. 5531, cote 358; P. 1145, fol. 30 v°.)
2 Charles de Gaucourt, seigneur de Châteaubrun, membre du Conseil du roi. (Voy. ci-dessus, p. 108, note 3.)