DXV
Don à Jean de Chambly, dit le Hase, chevalier et maître d'hôtel du roi, de deux cents livrées de terre de rente annuelle, à asseoir, après la réduction du Poitou, sur les fiefs possédés dans cette province par Robert Grantonne, receveur de Poitou pour le prince de Galles, et par Gautier Spridlington, chevalier anglais.
- B AN JJ. 103, n° 207, fol. 107
- a P. Guérin, Archives historiques du Poitou, 19, p. 117-120
Karolus, Dei gracia Francorum rex. Quanto regie majestati [p. 118] fervencius impensa sunt servicia, tanto sibi famulantibus dona decet se reddere meliora. Notum itaque facimus universis, presentibus pariter et futuris, quod ad nostram memoriam reducentes nedum utilia sed acceptabilia et laudablia servicia nobis ac predecessoribus nostris per dilectum et fidelem nostrum militem et magistrum hospicii nostri, Johannem de Chambiaco, aliàs dictum le Hase1, tam in guerris nostris, in quibus se et sua multis modis exposuit, et quarum facto quamplurimum dampnificatus extitit, quam eciam in ejus officio in quo nobis diu et fideliter servivit, impensa, et que per ipsum adhuc impendi speramus imposterum, et ob hoc volentes eundem aliquo favore meritorio prosequi, prout incumbit nobis rependere digna dignis, eidem militi, de nostris certa sciencia, gracia speciali auctoritate que regia ac plenitudine potestatis nostre regie, concessimus et donavimus, ac concedimus et donamus per presentes ducentas libratas terre annuales perpetuo et ad hereditatem, per ipsum militem et suos heredes et successores, ac causam ab eodem habentes et habituros, ac pro se et suis heredibus, successoribus ac causam ab ipso habentibus et deinceps habituris quoquomodo, capiendas, percipiendas, levandas, [p. 119] explectandas, possidendas et habendas, nec non et eidem militi, pro se et suis supra dictis, ad utilitatem ac voluntatem ejusdem militis, ac ubilibet et insimul aut separatim et quocunque loco quo dicto militi placuerit, assidendas, deliberandas penitus et in integrum ac tradendas, dum, quando ac quamcicius in et sub obediencia nostra comitatus et patria Pictavenses reducti fuerint, in, de et super feodis, terris, redibenciis, redditibus, pratis, vineis, nemoribus, domibus, hospiciis, juribus, dominiis, proventibus et aliis rebus quibusvis ac possessionibus quibuscunque, quos, quas et que tenent et possident in senescallia Pictavensi Robertus Grantonne2, presbyter, dudum receptor ibidem pro principe Wallie, primogenito adversarii nostri Anglie, et nepos ipsius Roberti ac eciam Galterus dictus Spiriton3, anglici, eorum [subditi], actenere et possidere comunitim aut particulariter ac quovis titulo, causa vel racione poterant et solebant, ac qualitercunque predicta nuncupentur et ubicunque situari possint, in unico loco sive diversis partibus, in senescallia Pictavensi supradicta ; que nobis omnia devenisse dicuntur in commissum, ex et pro eo quod ipsi Robertus, ejus nepos et Galterus parti dicti adversarii nostri in guerra, quam nobis noviter suscitavit, adhesisse testantur, sub ipsius semper obediencia manentes. Nos ex uberiori nostra gracia prefatum militem in possessione et saisina dictarum ducentarum libratarum terre, per nos sibi concessarum, prout est superius expressum, presencium concessione et tradicione, exnune prout [extunc] investientes et eciam inducentes. Dantes in mandatis per presentes senescallo Pictavensi ceterisque justiciariis, procuratoribus et officiariis nostris, qui nunc sunt et pro tempore fuerint, ac loca tenentibus [p. 120] eorumdem, et cuilibet ipsorum, ut ad eum pertinuerit, quatinus dictas ducentas libratas terre, modo et forma predectis, eidem militi nostro tradant et assignent, et ipsis dictum militem et suos heredes et successores, ac causam ab eodem habituris, uti et gaudere plenarie et omnino, quovis impedimento cessante, faciant et permittant. Proviso quod, si voluerimus tradi et restitui predictis receptori ejusque nepoti et Galtero, vel eorum heredibus, aut aliis ad causam ipsorum, dictus miles vel alius ejus nomine recompensacionem aliquam à nobis petere, nosque aut successores nostri eam sibi facere minime teneantur. Non obstantibus donis per nos aut predecessores nostros eidem militi alias factis, quamvis in presentibus minime sint [specialiter designata]. Quod ut firmum et stabile remaneat in futurum, nostrum hiis presentibus litteris sigillum duximus apponendum. Salvo in aliis jure nostro et in omnibus quolibet alieno. Datum apud castrum Vincennarum, die vicesima nona julii anno Domini millesimoccc.lxxii, regni vero nostri nono.
Per regem. Yvo. — Visa.