Testaments enregistrés au Parlement de Paris sous le règne de Charles VI » Enguerran de Coucy, Comte de Soissons
[p. 39]
[p. 39]

Enguerran de Coucy, Comte de Soissons

Enguerran VIIe du nom, fils d'Enguerran VI et de Catherine d'Autriche, sire de Coucy, comte de Soissons et de Marie, grand bouteiller de France, est à juste titre considéré comme l'une des figures historiques les plus remarquables de la seconde moitié du xive siècle. Après la bataille de Poitiers, il fut au nombre des seigneurs envoyés en Angleterre pour garantir la rançon du roi Jean. Durant son séjour dans ce pays, il se concilia l'affection du roi Édouard III qui lui donna en mariage sa seconde fille, Isabeau d'Angleterre, avec le comté de Bedford (lettres du 11 mai 1365). De retour en France, Enguerran de Coucy remplit plusieurs missions importantes; notamment en 1378 il se rendit à Calais en compagnie de Guillaume de Dormans pour négocier la paix avec les ambassadeurs anglais. Lors de la funeste expédition contre les Turcs qui se termina le 28 septembre 1396 à Nicopolis, il se tint aux côtés du comte de Nevers et se signala par sa valeur au premier rang des chevaliers français. On connait par Juvénal des Ursins la belle réponse qu'il fit à Gui de la Trémoille qui lui reprochait d'avoir peur. « Ce grand seigneur et vaillant chevalier », dit le chroniqueur, répliqua que « à la besongne il monstreroit qu'il n'avoit point peur et qu'il mettroit la queue de son cheval en tel lieu ou il (Gui) n'oseroit mettre le museau du sien ». Enguerran de Coucy, fait prisonnier et fort malmené par les Turcs, fut conduit à Brousse, en Asie Mineure, où il rendit le dernier soupir le 18 février 1398. Conformément au désir qu'il exprima avant de mourir, son cœur rapporté en France fut pieusement conservé dans le couvent des Célestins de Villeneuve près Soissons, que le [p. 40] sire de Coucy avait fondé en 1390. L'épitaphe suivante, recueillie par le Père Pierre Bureteau, de l'ordre des Célestins, surmontait son monument funéraire :

In Turcos missus sexto sub principe Karlo
Dum pugno infelix, me tulit hostis atrox.
In precio exemptus repeto dum liber Avaros,
Cor jussi moriens hic subhumare meum.
Me nempe auctore presens excreverat aedes
Et larga extabat praedita dote. Vale.

(Cf. Duchesne. Histoire de la maison de Guines, Coucy, pages 264 et suiv.; preuves, page 419.)

  • R, Archives nationales, X1A 9807, fol. 83 v°.

In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, amen. Nos, Inguerranus, dominus de Couciaco, comes Suessionensis, sanus mente quamvis infirmus corpore, considerando nil cercius esse morte, nichil autem incercius hora ejus, de bonis a Deo nobis collatis fecimus et ordinavimus testamentum seu ultimam voluntatem nostram in hoc presenti codicilli modo et forma contentum :

  • Primo et ante omnia, animam nostram altissimo Creatori totique curie supernorum recommendendo, sepulturam nostram eligendo in ecclesia et loco per nos alias nominato in testamento nostro seu ultima voluntate in Francia ordinato, cui nullo modo volumus hoc presens codicille derogare seu prejudicare, sed intentionis nostre est quod suum valeat plenarie sortiri effectum. Et hoc presens codicille seu testamentum ordinamus ad ejusdem ampliationem et augmentum.
  • Item volumus et ordinamus, ac etiam obligamus omnia jocalia ceteraque bona mobilia nostra, immo etiam terras nostras de Couciaco et comitatum Suessionensem et principaliter predictum comitatum aliasque possessiones nostras, ubicumque sint, et taliter quod nullus heredum nostrorum aut causam nostram liabencium eisdem possit uti vel gaudere quoquomodo, donec monasterium Sancte Trinitatis prope civitatem Suessionensem per nos fundatum fuerit perfecte completum sicut jampridem in precedenti jamdicto testamento lacius ordinavimus.
  • Item, volumus quod per ordinationem executorum nostrorum fiat in eodem monasterio una notabilis crux de argento, ponderis [p. 41] quadraginta marcharum Parisiensium, unum thuribulum de argento, buretas duas (sic) pro vino et aqua, cum pelvi ad lavandum manus, cum une pulcro calice argenti deaurati et quatuor ornamentis ad celebrandum, quorum tria communibus diebus servient, et quartum fulcitum pro dyacono, subdiacono et presbitero pro festis solennibus.
  • Item, legamus fabrice ecclesie Beate Marie de Lience, diocesis Laudunensis, mille florenos ad scutum de cugno regis Francie.
  • Item, Beate Marie de Nogento mille florenos ad scutum de cugno predicto.
  • Item, ecclesie Beati Johannis Ambianensis, pro perficiendo capellam per nos alias in eadem ecclesia ordinatam, octingentos florenosauriad scutum, ut supra.
  • Item, ecclesie Beate Marie de Bolonia, pro consimili opere, octingentos florenos auri ad scutum, ut supra.
  • Item, fabrice ecclesie Beate Marthe de Tharascono sexcentos florenos, ut superius.
  • Item, capelle Beato Petro (sic) de Luxembourg in Avinione centum florenos ad scutum.
  • Item, Sancto Anthonio Vianensi ducentos florenos ad scutum, et cetera.
  • Item, fabrice Beate Marie Carnotensis, que, ut firmiter credimus, fecit pro nobis miraculum apertum, sexcentos florenos ad scutum.
  • Item, Beate Marie de Monte Forti centum florenos ad scutum.
  • Item, fabrice Beate Katherine supra Rothomagum centum florenos ad scutum.
  • Item, fabrice ecclesie Beati Michaelis in Periculo maris, in confinibus Normanie, centum florenos ad scutum.
  • Item, fabrice ecclesie Beate Marie Parisiensis iic florenos ad scutum.
  • Item, Hospitali pauperum Dei Parisiensi juxta ecclesiam predictam vinc florenos ad scutum, ut supra.
  • Item, pro distribuendo Parisius pauperibus Dei mille florenos ad scutum, et cetera.
  • Item, si capella quam dudum ordinavimus in ecclesia Fratrum [p. 42] Heremitarum Sancti Augustini Parisiensi non sit facta et completa, volumus quod compleatur et fiat; ultra pro eadem in predicto testamento nostro ordinata, adhuc in ejusdem capelle augmente trecentos florenos legamus.
  • Item, volumus quod debita nostra legitime probata solventur.
  • Item, ultra alias ordinata in priori nostro testamento, ordinamus dare pauperibus in terra nostra mille florenos ad scutum.
  • Item, legamus ecclesie abbacie Sancti Johannis in Vineis, pro celebrando unam missam annuatim et orando pro nobis, centum florenos ad scutum.
  • Item, ecclesie Beati Marci [corr. Medardi] Suessionensi, pro simili causa, centum florenos, et cetera.
  • Item, ecclesie Sancti Crispini Suessionensi, pro simili causa, centum florenos, et cetera.
  • Item, ecclesie monialium Beate Marie Suessionensi, pro simili causa, centum florenos ad scutum.
  • Item, ecclesie cathedrali Suessionensi, pro tali causa, centum florenos, et cetera.
  • Item, ecclesie Sancti Crispini in Chaya centum florenos, et cetera.
  • Item, Sancto Leodegario juxta castrum nostrum Suessionense centum florenos, et cetera.
  • Item, legamus ecclesie Beati Dominici in Pera decem ducatos auri.
  • Item, ecclesie Beati Lazari Eduensi centum florenos ad scutum.
  • Item, ordinamus et volumus quod dentur adhuc pro salute anime nostre, ultra alias per nos ordinata, secundum discrecionem etbonam voluntatem executorum nostrorum, sex mille floreni ad scutum.
  • Item, legamus fratri Anthonio de Chabaldis viginti ducatos auri.
  • Item, legamus domino Jacobo d'Amance, militi, et marescallo Lothoringie, executori nostro, mille florenos ad scutum.
  • Item, magistro Gaufrido Mali Piperis, in artibus et medicina magistro, executori nostro, ducentos florenos ad scutum.
  • Item, legamus robam nostram quam hic habemus servitoribus nostris hic presentibus. Et cum hoc volumus quod tapiceria que hic [p. 43] habemus vendantur per nostros executores supra nominatos, et de pecunia ex eis recepta solvatur Abraham, apotecarius et mercator in Bursia, et residuum detur servitoribus nostris, secundum discrecionem predictorum executorum nostrorum.
  • Item, volumus quod per ordinacionem executorum nostrorum cor nostrum et ossa nostra portentur in Francia, ad sepeliendum in ecclesia et loco in testamento nostro alias per nos nominato.
  • Item, volumus quod executores nostri solvant domino Morrello de Auria centum et quinquaginta ducatos quos nobis concessit, et damus uxori ejusdem quinquaginta.
  • Item, divisimus plura jocalia nostra in Veneciis, in domo et custodia domini Martini Cathuche, amici et facto ris Digni Responde, et de predictis aliqua concessimus filio nostro, domino Henrico de Barro, que impignoravit pro tribus milibus ducatis, et eciam predicto filio nostro concessimus in pecunia numerata in isto viagio mille ducatos ad scutum Francie, que omnia volumus et ordinamus per eum reddi et restitui predictis executoribus nostris ad complementum testamenti nostri predicti seu codicilli.
  • Item, ordinavimus et fecimus, seu constituimus executores nostros, una cum in alio nostro testamento nominatis, dominum Jacobum d'Amence, militem, et magistrum Gaufridum Mali Piperis, supra nominatos, ad omnia in dicto testamento nostro exequenda; volumus tamen pro celeri expeditione nostre executionis seu voluntatis quatuor de nostris executoribus sufficiant, inter quos semper sit unus eorum, baillivus noster de Couciaco, vel Johannes Porterii in absencia ejus. Et ut ista voluntas seu ordinacio nostra ultima suum, prout ordinamus, sorciatur effectum, domino nostro regi requirimus quod terram nostram de Couciaco et comitatum Suessionensem quoad tria castellania, in manus suas ponat et teneat, et provent.us et redditus predictarum nostrarum terrarum tradi et deliberari faciat predictis executoribus nostris.
  • Rogamus insuper in tuitione predictorum executorum et executionis nostre dominum nostrum Philippum de Arthesio, comitem [p. 44] Augi et Francie constabularium, dominum marescallum Bouciquaut et dominum de Trimoillia, quod ipsis executoribus nostris in predictis et aliis exequendis consilium, auxilium et juvamen prestare velint et dignentur.
  • Item, ulterius volumus et ordinamus ad breviorem hujus ultime voluntatis nostre execucionem seu persolucionem, quod terra nostra de Hem in Viromandia, quam propriis denariis nuper comparavimus, vendatur per predictos executores, et pecunia inde recepta in hujus testamenti nostri persoiucione impleatur; et de hoc eis damus plenariam potestatem, predictam terram de facto ponendo in manibus eorum.
  • Item, rogamus Dignum Raponde quod, in complendis per nos legatis Parisius et debitis ibidem solvendis, et eciam in facto jocalium nostrorun predictorum in Veneciis existencium interponere velit vices suas.

Et ut omnia per nos in isto testamento codicilli seu ultime voluntatis ordinata firma sint et stabilia remaneant, et démente nostra procedere appareant, attente requirimus dominos constabularium predictum, dominum Jacobum de Borbone, comitem de Marchia, dominum Johannem le Maingre alias Bouciquaut, Francie marescallum, dominum de Trimoillia, Johannem de Hangest, militem, dominum Johannem de Rochefort, Jacobum de Courtiamble, Johannem de Sancto Albino, Johannem des Bordes, Guiliermum de Trimoillia, milites, et Johannem Siffrevast, armigerum, testes ad infrascripta, quod in absentia suorum sigillorum et nostri et in defectu notarii publici huic codicilli seu testamento nostro velint manibus propriis nomina sua subscribere. Acta et facta in Bursia, decima sexta die mensis februarii, anno Domini m° ccc° nonagesimo septimo.

Signé Philippe d'Artois, Conte de Eu et connestable de France, Jacques de Bourbon, Conte de la Marche, Bouciquaut, mareschal de France, La Tremoille, Jehan de Rochefort, Jehan des Bordes, Jehan de Hangest, Sivrevast, J. Courtiambles, Jehan de Saint Aubin, Guillaume de la Tremoille.
Collatio facta est.