Testaments enregistrés au Parlement de Paris sous le règne de Charles VI » Jean d'Essoyes, secrétaire de la reine Isabeau de Bavière, chanoine de Saint-Merry
[p. 104]
[p. 105]

Jean d'Essoyes, secrétaire de la reine Isabeau de Bavière, chanoine de Saint-Merry

Jean d'Essoyes, clerc de la chancellerie royale et secrétaire d'Isabeau de Bavière, devint contrôleur de sa Chambre aux deniers le 13 juillet 1403, après la nomination de Pierre Fleuriot en qualité de maître de la même Chambre; la reine lui assigna en 1409 deux cents francs de pension annuelle (Arch. nat., KK 46, fol. 6 v°; KK 48, fol. 23 v°). Grâce au crédit dont il jouissait en haut lieu, il se fit recevoir chanoine de Saint-Merry le 30 juin 1400; bien que son compétiteur, Gilles de la Vacqueresse dit Munier, fût un chapelain du duc d'Orléans, confesseur du commun, il manœuvra si habilement qu'il amena la reine à intercéder en sa faveur auprès du duc d'Orléans, lequel abandonna la cause de son protégé. Les fonctions que Jean d'Essoyes remplissait auprès de la reine l'absorbaient tellement qu'il ne pouvait assister aux réunions synodales du chapitre de Notre-Dame (Arch. nat., LL 212A fol. 77, 143). Vers 1404, il obtint d'Isabeau de Bavière une prébende dans la collégiale de Saint-Mellon de Pontoise, prébende qui fut l'objet d'un litige entre le titulaire désigné par la reine et Jean de Villeneuve, pounu par le roi du même bénéfice (Arch. nat., X1A 52, fol. 160 v°; X1A 4788, foi. 46 r°). Jean d'Essoyes eut pour successeur à Saint-Merry Dominique Petit, chanoine de Notre-Dame, installé le 27 janvier 1410 (Ibid., LL 213, fol. 324). On voit qu'il était aussi chanoine de Rouen, trésorier et chanoine de Sens.

  • S, Bibliothèque nationale de France, Moreau 1161, fol. 340 r°.

In nomine sancte et individue Trinitatis, Patris, et Filii et Spiritus sancti amen. Noverint universi et singuli presens publicum instrumentum inspecturi, quod anno ejusdem Domini millesimo cccc° tercio, indicione duodecima, mensis maii die xxviija, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri, domini Benedicti, divina providencia Pape tercii decimi, anno decimo, in mei notarii publici testiumque infrascriptorum ad hoc vocatorum specialiter et rogatorum presencia, propter hoc personaliter constitutus, venerabilis et circunspectus vir, magister Johannes de Essoya, illustrissime domine, domine [p. 106] regine Francie secretarius, thesaurarius ecclesie Senonensis, ac ecclesiarum Rothomagensis et Sancti Mederici Parisiensis canonicus prebendatus, Parisius commorans, in lecto egritudinis jacens, sani tamen intellectus, ac in ejus memoria et mente providus, cum matura deliberacione inspiciens humane vite fragilitatem, et horam mortis insertam (sic), pro sue anime salute et remedio, suum testamentum, seu suam ultimam voluntatem, de bonis sibi a Deo collatis disposuit, fecit, condidit et ordinavit modo et forma subsequentibus :

  • In primis et ante omnia, animam suam, hora qua egredietur de corpore sua, Domino Nostro Jhesu Christo cunctipotenti beatissime et gloriosissime Virgini Marie ejus matri, beato Michaeli archangelo et omnibus Sanctis, totique curie civium supernorum humiliter et devote recommendavit, et voluit ac vult migrare seu decedere de hoc mundo in fide catholica, quam tenet nostra mater Ecclesia. Insuper voluit et ordinavit idem testator corpus suum seu cadaver, post ejus decessum, inhumari in terra sancta et benedicta.
  • Deinde voluit et ordinavit prefatus testator super bonis suis mobilibus debita sua, probata per juramentum vel alias, persoivi primitus et ante omnia, et forefacta, si que sint, per executores suos inferius nominandos emendari.
  • Item, idem testator elegit et ordinavit sepulturam suam in ecclesia Sancti Anthonii Parvi Parisiensi, in loco prope piscinam; ac voluit et ordinavit tumbam suam humiliter et devote fieri, ac eandem tumbam suam de duobus pedibus elevari, in casu tamen quo Parisius decederet, et eciam in casu quo dicta sepultura sua ante ipsius testatoris decessum non erit facta. Idem testator ordinavit pro eadem facienda de quadraginta ad quinquaginta libras Turonensium super bonis suis mobilibus capiendas.
  • Item, legavit et legat idem testator ecclesie, in qua dictum suum corpus seu cadaver inhumabitur, sexcentum francos capiendos super omnibus bonis suis mobilibus et immobilibus, pro fundendo qualibet die in dicta ecclesia unam missam bassam et unam antiphonam Beate Marie, scilicet, Salve Regina, et cantabitur dicta antiphona qualibet [p. 107] die anni, in choro dicte ecclesie, post vesperas. Et, si idem testator decederet in una ecclesiarum unde esset canonicus ordinavit et voluit idem testator dictum corpus suum, seu cadaver, in eadem ecclesia inhumari, videlicet, in choro ejusdem ecclesie, si fieri possit, vel in navi ejusdem ecclesie, ante ymaginem Nostre Domine, si dicta ecclesia de eadem sit fundata; et si de alio sancto aut sancta dicta ecclesia sit fundata, ante crucifixum. Et, si contingeret ipsum testatorem decedere in villa de Barro supra Secanam, ubi habet domum suam, ordinavit et voluit idem testator corpus suum in cimiterio domus Dei, in qua domo sunt fratres fundati de Sancta Trinitate; cui domui Dei idem testator legavit et ordinavit sexcentum francos suprascriptos in modum et in finem supratactos esse convertendos, ac pro celebrando et faciendo servicium supradictum.
  • Item, una cum hoc, legavit et donavit idem testator per presens testamentum dicte domui Dei, pro orando Deum pro ejusdeni testatoris anima, jaceat vel non jaceat dictum corpus suum, jardinum sive ortum quod habet et possidet apud Bar predictum, junctuin muris dicte domus Dei, nuncupatum, gallice, le courlilz aux Goiliers, secundum quod se comportat et extendit, quod jardinum ipse alias vendiderat Roberto le Cigne, prefate domine regine panetario, et quod de post redemit, prout dicebat, una cum certis aliis hereditagiis, secundum quod lacius declaratum est in litteris super hoc confectis de dicta empcione.
  • Item, legavit et donavit idem testator dicte domui Dei sex dietas, gallice, de lande, de quatuordecim dietis, quas idem testator acquisierat a Johanne de Railly et ejus uxore, sedentes in finagio de dicto Barro.
  • Item, voluit et ordinavit dictus testator quod infra unum mensem post decessum suum sue exequie fient, et quod sint tredecim torchie, qualibet torchia de octo libris, ponderantes; quas torchias tredecim pauperes tenebunt, qui habebunt quilibet unam tunicam seu robam et unum capucium de bruneta vel burello nigro, unum par sotularium, et duos solidos Parisiensium, nec non quatuor cereos, quolibet [p. 108] cereo de sex libris cere. Et, erunt tres misse alte cum dyacono et subdiacono, videlicet, de sancto Spiritu, de Nostra Domina et de Requiem; et dabitur cuilibet de dominis seu presbiteris qui dicent dictas tres missas altas decem solidos Parisiensium, dyaconis octo solidos, et subdiaconis sex solidos.
  • Item, legavit et legat dictus testator pro bassis missis celebrandis quinquaginta libras Turonensium.
  • Item, legavit et ordinavit prefatus testator erogari et distribui pauperibus quinquaginta libras Turonensium in die obsequiarurn suarum.
  • Item, legavit et donavit perpetuo ecclesie parrochiali de dicto Barro supra Secanam decem solidos Turonensium, annui et perpetui redditus, capiendos et habendos supra domum suam de dicto Barro et jardinum junctum dicte domui, pro uno anniversario, anno quolibet, die obitus sui, faciendo et celebrando.
  • Item, legavit fabrice ejusdem ecclesie parrocbialis de Barro predicto decem francos, pro una vice duntaxat.
  • Item, legavit et legat idem testator ecclesie parrochiali de Merrey octo solidos Turonensium, anno quolibet perpetuo capiendos supra terram suam quam habet et possidet prope dictam villam de Merrey, pro uno anniversario celebrando cum vigiliis et missa alta in die obitus sui.
  • Item, legavit fabrice ejusdem sexaginta solidos Turonensium.
  • Item, legavit fabrice ecclesie nuncupate Sercis, extra villam de Barro supra Secanam, quadraginta solidos Turonensium.
  • Item, legavit idem testator abbacie de Mores, anno quolibet, perpetuo decem solidos Turonensium redditus, capiendos supra domum suam et jardinum de dicto Barro, pro dicendo et celebrando, quolibet anno, die obitus sui, unum anniversarium de vigiliis et missa alta.
  • Item, sepedictus testator legavit Denisete, filie Jobannis de Ver, et Johanne du Quesnoy, quondam uxori dicti Johannis de Ver, legatque centum francos, capiendos super omnibus bonis suis mobilibus et [p. 109] immobilibus; et unam longam hoppelandam, foderatam, gallice, de gris, de melioribus quas die obitus sui habebit.
  • Item, ratificavit et ratificat idem testator certas litteras Castelleti Parisiensis super quadam donacione per ipsum alias facta dicte Dyonisete de Ver de domo sua, in qua de presenti moratur.
  • Item, insuper idem testator voluit et ordinavit quod dicta Deniseta, ejus vita comite et durante, habeat et possideat duas alias domos suas cum jardinis, contiguas domui predicte, secundum quod se comportant in latitudine et altitudine et profundo, sitas in vico de la Coquerée abutessanti in vico Judeorum, Parisius.
  • Deinde legavit et legat idem testator, post decessum suum ac eciam post decessum ipsius Denisete, predictas tres domos suas dicte ecclesie Sancti Anthonii Parvi Parisiensi, perpetuis temporibus habendas et possidendas, pro orando Deum pro remedio anime defuncti domini Philippi de Savoisyaco, militis, quondam magistri sui, ipsius defuncti et ejus benefactorum.
  • Item, legavit et legat domino Jacobo Guillelmi, presbitero Lingonensis diocesis, unam hoppelandam de panno viridi, foderatam de grossis variis, et unum mantellum nigrum simplicem, aut viginti francos pro una vice, quam partem eligere maluerit.
  • Item, legavit et legat idem testator Matheo Jouvelin, ejus clerico, ultra servicium suum quinquaginta francos.
  • Item, legavit et legat Guidoni de Herbert, servitori suo, triginta francos, ultra eciam servicium suum eidem debitum.
  • Item, legavit et legat idem testator magistro Johanni Rolandi, canonico Parisiensi et executori suo, sexaginta francos auri et unam mulam vel unum de equis suis, ac unum mantellum longum de scalleta rubea, foderatum de grisiis, aut unum alium mantellum de panno de Brucellis, foderatum de grisiis novis.
  • Item, legavit et legat idem testator Roberto le Cigne, armigero et regine predicte Francie panetario, sexaginta francos et unam hoppelandam, foderatam, gallice, de ventres de martres.
  • Item, legavit Guillermo du Palis, cognato suo, quadraginta francos.
  • [p. 110]
  • Item, legavit et legat uxori dicti Guillermi du Palis, consanguinee dicti testatoris, unam hoppelandam de rubeo, foderatam de grisiis.
  • Item, legavit et legat idem testator Simoni de Burrey, nepoti suo, quinquaginta francos.
  • Item, uxori dicti Simonis unam hoppelandam de panno grisio albo, foderatam de grisiis.
  • Item, iegavit idem testator magistro Johanni de Buerrey, nepoti suo, canonico Sancti Stephani Trecensis, unam longam hoppelandam de panno nuncupato racami, foderatam de grisiis.
  • Item, legavit Johanni de Buerrey, suo parvo nepoti, illud quod executores sui inferius nominandi ordinabunt.
  • Item, legavit ancille sue duos francos ultra salarium suum.
  • Item, legavit Johanni Grossardi, clavigero domini Philippi de Savoisyaco, decem francos.
  • ltem, Gillequino, cocpio dicti domini de Savoisyaco, duos francos.
  • Item, Johanne, ancille ejusdem domini de Savoisyaco, duos francos.
  • Item. Johanni Mandarin octo francos.
  • Item, legavit Guillermo le Long, clerico suo, qui custodit domum suam de Senonis, unam longam hoppelandam, foderatam de sandal vel de tartare, et est dicta hoppelanda Senonis.
  • Item, legavit Margarete, ancille sue, commoranti in dicta domo sua de Senonis, unam longam hoppelandam de violeto, foderatam de grisiis, que est in dicta domo sua de Senonis.
  • Residuum vero omnium et singulorum bonorum suorum quorumcunque, ubicunque existant, tam mobilium quamimmobilium, dictus testator obligavit et ypothecavit pro fundacione dicte sue capelle superius declarate, et residuum quod remanebit post fundacionem ejusdem capelle idem testator posuit et reliquit ordinacioni et disposicioni executorum suorum inferius nominandorum. Et quoad premissa omnia et singula facienda et exequenda dictus testator constituit, elegit executores suos, venerabiles et circunspectos viros, dominos et magistros Johannem Rolandi, canonicum Parisiensem predictum, Egidium de Lingonis, thesaurarium de Vivario in Bria, Robertum le Cigne, [p. 111] armigerum, panetarium regine predicte, Guillermum de Paris, clericum officiorum dicte domine regine Francie, et Matheum Jouvelin, clericum dicti testatoris, et voluit ac expresse ordinavit quod nichil possit fieri seu ordinari de dicto suo testamento seu ultima voluntate sine prefato magistro Johanne Rolandi et Roberto le Cigne, et in casu quo ipsi, dico magister Johannes Rolandi et Robertus le Cigne, essent occupati in suis propriis negociis aut alias, taliter quod non possent vacare in facto dicte execucionis, quod ipsi capiant alterum dictorum executorum cum ipsis pro finiendo et complendo premissa.
  • Item, idem testator dedit et dat potestatem predictis exequtoribus suis augendi et diminuendi omnia legata sua, secundum quod eisdem videbitur expedire.
  • Item, voluit et ordinavit idem testator quod dictum suum testamentum seu ultima voluntas sua infra annum compleatur. Acta fuerunt hec in domo dicti testatoris sita in vico de la Coquerée, prope vicum Judeorum, Parisius, sub anno, indicione, mense, die et pontificatu predictis, presentibus ad hoc discretis et honestis viris, Guillelmo de Landrevilla, Simone de Bosco, laicis, et Johanne de Vailei clerico, Lingonensis, Rothomagensis et Eduensis diocesis, ad peticionem et requestam dicti testatoris testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis.

Et ego, Johannes Perrini, dyaconus Remensis diocesis, bachalarius in decretis, publicus apostolica et imperiali auctoritatjbus notarius, quia premissis omnibus et singulis, ut premittitur, per dictum testatorem agerentur et fierent, una cum prenominatis testibus presens interfui, ideo huic presenti publico instrumento seu testamento manu aliena fideliter scripto, me aliis legitime occupato, signum meum solitum, me hic manu propria subscribendo, apposui requisitus et rogatus.

J. Perrini.