Isabelle, femme de Bertrand Aquart.
- [R, Archives nationales, X1A 9807, fol. 492-492v, aujourd’hui manquants.].
- T, Bibliothèque nationale de France, Moreau 1162, fol. 398-400v. (Mention de collation, fol. 400v).
[1] In nomine Domini, amen. Universis presentesa Correction pour presentas. litteras inspecturis, curatus ecclesie Sancti Germani Autissiodorensis Parisiensis, salutem in Domino.
[2] Notum facimus quod annno ejusdem Domini millesimo quadringentesimo decimo nono, die vero secunda mensis augusti, in domini Johannis Valier, presbiteri capellani nostri, cui fidem adhibemus pleniorem et quantum ad hoc commisimus et commictimus vices nostras, presencia, personaliter constituta Ysabel, uxor magistri Bertrandi Aquart, parrochiana nostra, sana sensu et mente, egra tamen corpore, prout dicebat ac etiam prima facie apparebat, considerans et attendens quod nichil est certius morte nichilque incertius ipsius hora, nolens intestata decedere, ymo cupiens et volens anime sue providere, saluti de bonis a Deo collatis suum fecit et condidit testamentum seu declaravit et ordinavit suam ultimam voluntatem et ordinacionem in modum qui sequitur.
[3] In primis, altissimo creatori suo domino nostro Jhesu Christo, beate Marie virgini, ejus genitrici, beato Michaeli, archangelo, beato Petro et Paulo, apostolis, totique curie celesti animam suam humiliter et devote commendavit.
[4] Deinde, voluit et precepit omnia et singula ejus debita persolvi et forefacta sua, de quibus constare poterit, emendari.
[5] Postea, elegit suam sepulturam in fovea pauperum in cimiterio Sanctorum Innocencium Parisius.
[6] Et deinde, legavit fabrice predicte ecclesie Sancti Germani octo s. p. Item, legavit nobis, curato, octo s. p. Item, legavit capellanis nostris octo s. p. Item, legavit clericis nostris quatuor s. p. Item, legavit confratrie Beati Michaelis, celebrate in ecclesia Sancti Germani, octo s. p. ; item, fabrice ecclesie Parisiensis octo s. p.
[7] Item, legavit Domui Dei Parisius quadraginta s. p.
[8] Item, voluit et ordinavit quod Johannes, filius de Dreno de Viez Chastel et Marione, ejus sororis, vielicet sororis dicte testatricis, habeat semel vel pluribus vicibus summam quadraginta £ t. ad tenendum predictum filium ad scolas.
[9] Item, voluit et ordinavit per executores suos infranominandos dici, fieri et celebrari per presbiterum seu presbiteros per ipsos executores ad hoc commissos unam missam de requiem per quamlibet diem anni usque ad finem anni post decessum ipsius testatricis ob remedium anime sue.
[10] Item, legavit Thome de la Valee, commoranti in domo testatricis, decem £ t. pro tenendo ipsum ad scolas.
[11] Item, legavit confratrie Beate Katherine de Vale Scolarium quatuor s. p.
[12] Item, voluit et ordinavit quod donum mutuale factum et ordinatum atque passatum inter ipsam testatricem et ejus maritum sub sigille Castelleti Parisiensis habeat suum effectum secundum formam et tenorem ejusdem ; et per tenorem presentium voluit etiam dictum donum ut supra confirmari per modum testamenti, si opus fecerit.
[13] Et ad premissa omnia et singula facienda et execucioni debite demandanda, dicta testatrix obligavit omnia bona sua mobilia et immobilia, quecumque et ubicumque existencia, dessaisiens se ab omnibus dictis bonis suis, et eadem ex nunc prout ex tunc transferens in manus et potestatem executorum suorum infranominandorum.
[14] Et pro premissis omnibus et singulis faciendis et exequendis, suos elegit, fecit et constituit executores, videlicet magistrum Bertrandum Aquart, ejus maritum, et magistrum Jacobum Philippe, secretarium domini nostri regis Francorum, et eorum quemlibet insolidum, ita tamen quod, si simul nequiverint aut noluerint interesse, unus eorum premissa exequatur. Voluit etiam dicta testatrix quod presens suum testamentum sic factum seu facta jure testamenti valeat vel saltim jure codicillorum aut alio jure quo melius aut efficacius poterit et debebit, ultimas voluntates per eam hactenus factas adnullans penitus et irritans, et huic presenti testamento stare voluit credi et fidem adhiberi pleniorem.
[15] In quorum omnium et singulorum testimonium sigillum ecclesie nostre presentibus litteris duximus apponendum.
[16] Acta fuerunt hec Parisius coram prefato nostro capellano, anno, mense et die quibus supra, presentibus Johanne Sourir, Johanne Dourdos et Guillemeta la Jesne cum pluribus aliis ad premissa vocatis specialiter et rogatis.