Jeanne la Pâtée.
- R, Archives nationales, X1A 9807, fol. 51-52. (Mention de collation 13 octobre 1401, fol. 52).
[1] Universis presentes litteras inspecturis, curatus parrochialis ecclesie Sancti Eustachii Parisiensis, salutem in Domino.
[2] Notum facimus quod, in presencia dilecti nostri domini Johannis Michaelis, presbyteri, firmarii nostri, cui in hiis et majoribus fidem plenam et indubiam adhibemus et vices nostras commisimus, personaliter constituta domicella Johanna la Patee, filia defuncti quondam magistri Ludovici Pasté, dum vivebat domini nostri regis consiliarii presidentisque requestarum palatii regalis Parisiensis, cujus anima in pace requiescat, uxorque venerabilis vivi magistri Jacobi du Gard, dicti domini nostri regis in sua parlamenti curia consiliarii, sana mente, spiritu et vero intellectu, recte loquens et bene intelligens, licet quadam corporali infirmitate detenta, ut prima facie cuilibet intuenti manifeste apparebat, de qua infirmitate Deo omnipotenti et gloriosissime virgine Marie ejus matri gratias reddebat, considerans de terrenis et conditionis humane miseria et quod ea que videntur hodie inesse possunt cras deduci ad non esse juxta summi Salvatoris sententiam dicentis incertum est hominibus et incognitum « quando Dominus veniat, sero an galli cantu, in media nocte vel mane »1, quamobrem preceptum est : « vigilitate quia nescitis diem neque horam »2. Igitur ne forte, quod absit, dies extrema vite sue ipsam inveniat aut capiat improvisam, quia, ut ait Apostolus3, « omnes stabimus ante tribunal »4 etiam judicis prout in hoc mundo gesserimus de factis propriis redduturi rationem, nolens, ut dicebat, intestata decedere sed tanquam vera et fidelis catolica diem suum finire extremum, et fortuitis casibus qui previderi non possunt cupiens potius obviare, et anime sue saluti quamdiu valet fragilitatis humane conditio et quamdiu ratio regit mentem, sibique a Domino tempora largiuntur salubriter providere disponendo de seque bonis suis ac rebus temporalibus a summo largitore sibi collatis, Dei nomine primitus invocato, dicendo « In nomine Patris et Fili et Spiritus Sancti » suum fecit, condidit ac etiam ordinavit testamentum causa sue ultime voluntatis in hunc modum.
[3] Et primo, recommandavit et legavit animam suam Deo omnipotenti summeque Trinitati, beatissime et gloriosissime virgini Marie, ejus genetrici, beatis Johanni evangeliste, Johanni Baptiste, Nycholao, Eustachio, Germano, beate Marie Magdalenes, beate virgini Katherine et omnibus sanctis, eis humiliter et devote deprecando ut pro salute anime sue intercedant.
[4] Item, voluit et ordinavit quoda Ajouté en interligne. , in casu quod Deo placuerit eam de presenti infirmitate ab hac luce decedere, sepeliri et inhumari in ecclesia Sancti Germani Autissiodorensis Parisiensis, cum et in sepultura seu fovea carissimi et dilectissimi patris sui predicti defuncti magistri Ludovici Pasté, satisfaciendo rationabiliter illis quibus competit consensus seu congedium pro dicta sua sepultura habenda, quod remittit ordinationi et dispositioni executorum suorum infranominandorum.
[5] Item, voluit et ordinavit primitus et ante omnia debita sua solvi et forefacta, si que sint, de quibus legitime constiterit emendari, humiliter et devote requirendo indulgentiam omnibus illis quibus forefecit cogitatione, verbo aut facto seu alio quovis modo.
[6] Item, voluit et ordinavit unum annuale missarum celebrari in dicta ecclesia Sancti Germani ad ordinationem et voluntatem dilectissimi fratris et mariti sui magistri Jacobi du Gard supranominati. Item, legavit domino curato Sancti Eustachi XL s. p. ; item, capellanis suis XXXII s. p. ; et clericis XVI s. p. ; item, domino Radulpho l’Angevin, qui eam confessus fuit, XL s. p. Item, legavit fabrice Sancti Eustachi C s. p.
[7] Item, carissime domine et matri sue unum de suis anulis auri, et unum alium Guillermete, sorori sue, tales quales placuerit dicto suo marito ; item, duabus sororibus suis, uxoribus fratrum dicti mariti sui, cuilibet unum anulum auri quemlibet preciob Abréviation aberrante ici : privo. viginti s. p. ; item, Johannete, filiole sue et filie magistri Petri de Fresnes, unam parvam zonam de pelles quam habuit ad nuptias sororis sue. Item, legavit Colete de Cauliers unum anulum auri vel unam virgam auri ad voluntatem dicti mariti sui. Item, legavit Huete, filie Johannis de Sens et Ysabellis, cognate sue, unam zonam argenti pretio XXIIIIor s. p. Item, legavit Loiseto Pasté, filio Perroti Pasté, cognato suo, sex fr. Item, legavit Perrino, nepoti suo, et Huete, nepte sue, cuilibet unam zonam argenti quamlibet pretio XXXVI s. p. Quibus omnibus et singulis supradictis, humiliter supplicabat ut ipsi velint Deum pro salute anime sue orare.
[8] Residuum vero omnium bonorum suorum mobilium et immobilium legavit et dedit dilecto filio suo Cosmo du Gard, debitis, si que sint, forefactis et legatis supradeclaratis funeralibusque et serviciis primitus et ante omnia factis et solutis. De quibus funeralibus et serviciis voluit et ordinavit fieri ad dispositionem et ordinationem dictorum executorum suorum.
[9] Et pro premissis omnibus et singulis complendis, exequendis et sive debito terminandis, elegit, fecit, constituit et ordinavit executores suos et fidei commissarios carissimum fratrem, et maritum suum, dictum magistrem Jacobum du Gard, quem voluit et ordinavit solum et insolidum, ut ipse presens testamentum et omnia et singula in eo contenta possit exequi et sine debito terminari. In casu quo ipse solus et insolidum omnis presentisc Corrigé en interligne sur pntis sans tilde. testamenti et executionis sue acceptare noluerit, elegit, constituit ac etiam ordinavit executores suos carissimam dominam et matrem suam, et magistrum Johannem de Harmencourt, fratrem suum, quibus humiliter supplicat ut amore Dei velint onus hujus testamenti sui et executionis ejusdem cum dicto marito suo assumere.
[10] Cui fratri suo specialiter et affectuose dictum Cosmum, filium suum, recommandavit et recommandat humiliter, etiam supplicando dictis marito suo et fratri suo ut ipsi dictum Cosmum, filium suum, ponant in scolis donec ipse scientiam et gradum, Deo concedente, acquirere possit in honore Dei et sancti Nicholai.
[11] Quibus executoribus supranominatis, modo et conditionibus pretactis, dedit plenariam potestatem, auctoritatem et mandatum speciale exequendi, complendi et sine debito terminandi presens testamentum seu ultimam voluntatem de puncto in punctum secundum ipsius formam et tenorem. Voluit etiam presens testamentum seu ultimam voluntatem valere, tenere et suum sortiri effectum, prout de jure, usu et consuetudine valere poterit et debebit, omnia alia testamenta seu ultimas voluntates, si que vel quas ante datam presentis testamenti fecerit, penitus revocando et adnullando. Et ut ipsi executores sui melius, diligencius et utilius possint presens testamentum seu ultimam voluntatem executioni debite demandari et exequi, exnunc prout extunc, et extunc prout exnunc, se dessaisivit et devestivit de omnibus bonis suis mobilibus et immobilibus quibuscumque, voluitque et ordinavit dictos executores suos saisiri, investiri et in possessionem mitti immediate post decessum suum per traditionem literrarum presentis testamenti dictum testamentum et ipsius executionem nobilissime curie parlamenti expresse et specialiter submittendo.
[12] Acta fuerunt hec Parisius, in vico de Stuphis, in parrochianad Sic. nostra, prope crucem du Tirour, in domum qua inhabitant dictus magister Jacobus et dicta testatrix ; presentibus domino Radulpho l’Angevin, presbytero ; Johanne Laneelle ; Guillelmo Martin, clerico ; et Johanna des Loiges, pedisseca.
[13] In cujus rei testimonium, sigillum dicte ecclesie nostre presentibus litteris duximus apponendum die XXXa mensis julii, anno Domini M CCCC primo.