Testaments enregistrés au Parlement de Paris sous le règne de Charles VI » Étienne Poissonnat, huissier d'armes de Charles VI
[p. 210]
[p. 211]

Étienne Poissonnat, huissier d'armes de Charles VI

Étienne Poissonnat, que son testament désigne comme paroissien de Saint-Etienne-du-Mont, était un huissier d'armes de Charles V, originaire de Guyenne, lequel avait quitté son pays pour entrer au service du roi, aussitôt que la guerre fut déclarée entre la France et l'Angleterre. La fidélité dont Étienne Poissonnat avait donné des gages et peut-être aussi son étroite parenté avec le premier président du Parlement, Guillaume de Seris, dont il était neveu, lui attirèrent la faveur royale par lettres du 27 août 1372, l'huissier d'armes du roi obtint, en réparation « des tres grans dommages » qu'il avait éprouvés depuis la guerre, cent livres de rente sur les biens des rebelles en Saintonge; mais le chancelier s'étant refusé à sceller ces lettres, « pour ce qu'il n'y estoit mie expressement contenu sur quoy Estienne Poissonnat percevroit la dicte rente, » Charles V voulut bien, le 28 décembre 1374, prendre en considération à la fois ses bons et agréables services et plus encore ceux de son oncle, et lui accorder deux cents francs d'or sur les aides, payés unè fois pour toutes (L. Delisle, Mandements de Charles V, nos 912, 1089). Vers la même époque, Étienne Poissonnat se fit attribuer une maison à la Rochelle appartenant à son beau-frere, Vesian de Villars, qui suivait le parti des Anglais (Arch. nat., JJ 104, n° 268). Charles VI lui conserva ses fonctions, comme le prouve la mention de Poinssonnet huissier d'armes dans le compte de l'hôtel de 1381 (Arch. nat. KK 30, fol. 32 r°). Pendant nombre d'années, Poissonnat servit la personne du chancelier Pierre de Giac, qui lui remit la gestion de ses biens; c'est à ce titre qu'il enchérit, le 30 août 1385 la terre d'Yerres, mise en vente devant le Parlement (Ibid. X1A 1472, fol. 341 r°).

  • R, Archives nationales, X1A 9807, fol. 195 v°.

In nomine Domini, amen. Universis presentes litteras inspecturis, curatus parrochialis ecclesie Sancti Stephani in Monte Sancte Genovefe Parisius, salutem in Domino. Noveritis quod in presencia mei testiumque subscriptorum propter hoc personaliter constitutus, Stephanus Poissonnat, parrochianus meus, sanus mente et intellectu, recte loquens et bene intelligens, licet aliqua infirmitate detentus, ut prima facie apparebat, considerans et attendens quod in humana condicione nichil est cercius morte nichilque incercius ejus hora, timens [p. 212] ne forte, quod absit, dies extrema vite sue ipsum capiat improvisum, et ob hoc non immerito cogitans de supremis, nolens, ut dicebat, intestatus decedere, sed fortuitis casibus que previderi non possunt cupiens pocius obviare ac anime sue saluti providere, de bonis et rebus sibi a Deo collatis testamentum suum, causa sue ultime voluntatis, fecit, condidit et ordinavit in modum qui sequitur et in formam :

  • In primis enim animam suam, cum de suo corpore fuerit egressa, omnipotenti Deo creatori suo, gloriose Virgini Marie ejus matri, beato Michaeli archaugelo totique curie celesti humiliter et devote recommendavit. Voluit et disposuit corpus seu cadaver suum tradi ecclesiastice sepulture, videlicet, in conventum Jacobitarum Parisiensium, in capella Beate Marie, in qua defunctus Johannes de Seris, cognatus suus germanus, ac soror ejus et quondam uxor magistri Guillermi de Seris, inhumati sunt et sepulti, que quidem capella est, sicut itur de navi dicte ecclesie in choro ad manum dextram.
  • Postmodum, voluit debita sua, si que sint, solvi, et forefacta emendari.
  • Item, voluit quod, in die servicii sui, in dicta ecclesia Jacobitarum sit una missa cum nota et diacono et subdiacono, et in quatuor cornibus representacionis sue ponantur quatuor cerei, quilibet de quatuor libris cere, et sex torchie, quelibet de tribus libris; quod luminare illuminabitur in die vigiliarum et die servicii in missa.
  • Item, voluit quod in die servicii duodecim misse celebrarentur pro salute anime sue.
  • Item, legavit fratribus dicti conventus, ut irent eum quesitum processionaliter a domo usque ad ecciesiam, tam pro sepultura ejus, quam pro vigiliis ad novem lectiones et novem psalmos et pro missa a quinque francos, et residuum dicti luminaris, qui erit, pro ecclesia sua.
  • Item, legavit curato Sancti Stephani, unde erat parrochianus, pro juribus sibi pertinentibus, tam pro inhumacione quam pro luminari, quatuor francos, et quod teneatur dicere vigilias Mortuorum cum novem lectionibus et missa, cum diacono et subdiacono.
  • Item, legavit capellanis dicti curati quatuor solidos.
  • [p. 213]
  • Item, clericis ejusdem duos solidos.
  • Item, tribus ordinibus Mandicantibus, scilicet, Cordigeris, Augustinianis et Carmelistis, pro vigiliis dicendis ad Jacobitas, et pro una missa ordinata in conventu eorum, legavit cuilibet unum francum.
  • Item, Domui Dei Parisiensi, pro vigiliis dicendis in eorum domo, et una missa ordinaria, et pro sustentacione et victu pauperum, legavit duos francos.
  • Item, legavit pauperibus orphanis Beate Marie Parisiensis octo salidos.
  • Item, pauperibus orphanis hospitalis Sancti Spiritus in Gravia octo solidos.
  • Item operi Sanctorum Innocencium, pro conservando ubi pauperes mortui sepeliuntur, unum francum.
  • ltem, legavit fabrice ecclesie Sancti Pauli Parisiensis, ut matricularii illius ecclesie teneantur in una missa cum diacono et subdiacono, duos francos.
  • Item, clerico dicte ecclesie Sancti Pauli ut teneatur orare Deum pro anima ejus, unum francum.
  • Item, religiosis Beate Katherine Vallis Scolarium, pro una missa ordinata pro salute anime sue, legavit unum francum.
  • Item, legavit hospitali Beati Jacobi de Alto Passu, pro una missa ordinata et pro associando et participando in omnibus benefactis dicti hospitalis, unum francum.
  • Item, ecclesie Sancti Anthonii Parvi, pro una missa ordinata et pro augmentacione operis dicte ecclesie, unum francum.
  • Item, hospitali pauperum cecorum, scilicet Quindecim Viginti Pansiensium, pro eorum sustentacione et pro participando cum omnibus benefactis eorum, unum francum.
  • Item, hospitali Beate Katherine in magno vico Sancti Dionisii, pro associando omnibus benefactis dicti hospitalis, octo solidos.
  • Item, voluit et ordinavit quod in die obitus sui dentur et distribuantur pauperibus, pro elemosina, quinque franci, scilicet, cuilibet pauperi unum denarium.
  • Item, legavit sorori Francisce de Seris, cognate sue germane, [p. 214] religiose in conventu de Poissyaco, ut teneatur orare Deum pro eo, decem francos.
  • Item, quatuor leprosariis existentibus extra Parisius, scilicet, leprosarie que est extra portam Beati Dionisii, et leprosarie que est extra portam Sancti Honorati, que dicitur le Roule, et leprosarie extra portam Sancti Germani de Pratis, per quam itur ad portum de Garnelles, et leprosarie que est versus portam Sancti Jacobi, eundo ad Burguni Hegine, legavit cuilibet ipsarum pro sustentacione panperum leprosnr um octo solidos.
  • Item, tHiole sue Stephanete, filie Johannis le Corroier et Johannete la Fomaise, legavit octo solidos.
  • Item, legavit fratri Stephano Baudouin, religioso Majoris Monasterii, filiolo suo, pro festo suo faciendo quando celebrabit missam novam, et ut teneatur orare Deum pro se, tempore vite sue, decem francos.
  • Item, legavit Dionisie, uxori Johannis Sedile, in elemosina, pro nutriendo pueros suos, unum francum.
  • Item, fratri Michaeli le Gaigneur, religioso de ordine Predicatorum, decem francos.
  • Item, Margarete de Seris, cognate sue germane, uxori Bertrandi de Chastiaupers, ut teneatur orare Deum pro ipso, viginti quinque francos. - Item, Philippote, filie sue, cognate sue, pro augmentacione maritagii sui et ut oret Deum pro se, legavit viginti francos.
  • Item, Guioto, cognato suo, filio dicti Bertrandi et dicte Margarete, pro tenendo ad scolas et ut teneatur orare Deum pro se, duodecim francos.
  • Item, domino Johanni Fortin, presbytero, capellano cognati sui Guillermi de Seris, pro penis et laboribus quas pro se habuit et sustinuit in infirmitate sua, et ut teneatur orare Deum pro anima ejus legavit triginta quinque francos.
  • Item, Johanni de Cimiterio, clerico et servitori cognati sui predicti, pro bonis et gratuitis serviciis sibi factis, et pro penis et laboribus quas substinuit in infirmitate sua, et ut oret Deum pro se, legavit quindecim francos.
  • [p. 215]
  • Item, Guillermo Alemant, clerico et servitori cognati sui predicti, pro bonis serviciis sibi factis, et ut teneatur orare Deum pro se, quatuor francos.
  • Item, Johanni de Pois, servitori dicti cognati sui, legavit unum francum, ut teneatur Deum orare pro se.
  • Residuum autem omnium bonorum suorum mobilium et conquestuum quoruncunque, post complementum tamen presentis testamenti et ultime voluntatis sue, dedit et legavit carissimo suo cognato, magistro Guillermo de Seris, domini nostri regis consiliario, pro bonis amiciciis ab ipso receptis, et in recompensacionem certarum missium (sic) et dampnorum quas sustinuit et habuit pro se in domo sua et alibi, et ut magis sit inclinatus ad orandum Deum pro se.
  • Item post ordinaciones supradictas sic factas, dictus testator in presencia testium inferius nominandorum michi curato predicto requisivit quod quedam verba, que dicere et proferre volebat, essent et fuissent incorporata per me in dicto testamento suo et ultima voluntate, scilicet, ut dicebat « Verum est quod tempore defuncti domini Petri de Giac, militis, et quondam cancellarii Francie, magistri mei, cujus anima requiescat in pace, cui servivi per longa tempora, et de precepto suo feci plures receptas, tam de suis redditibus quam de suis gagiis, et plures misias; et eciam post ejus decessum, commissus fui per dominos meos, executores testamenti sui, ut me intromitterem de facto execucionis dicti testamenti sui : et ideo ego capio in consciencia mea et in periculo anime mee quod, tam de tempore vite sue quam eciam post mortem, de omnibus quibus intromisi me, de a receptis et misiis, ego non teneor in uno solo denario dictis executoribus, neque heredibus dicti defuncti domini Petri de Giac, et specialiter de certa peticione quam domina Johanna de Peschin nititur peter contra me. »
  • Ad hec autem omnia et singula facienda et fideliter exequenda dictus testator instituit, fecit ac eciam ordinavit executores suos, scilicet, suum carissimum cognatum, magistrum Guillermum de Seris, magistrum Stephanum Joffron, consiliarios domini nostri regis, fratrem [p. 216] Michaelem le Gaigneur, de ordine Fratrum Predicatorum, et dominum Johannem Fortin, presbyterum capellanum dicti magistri Guillermi.
  • Quibus executoribus, pro premissis adimplendis, dictus testator obligavit et reliquit omnia bona sua, et in casu quo mobilia sua non sufficerent pro complemento testamenti sui, voluit quod executores sui possent habere recursum ad hereditagia sua, tali condicione tamen : quod dicti frater Michael et dominus Johannes Fortin, executores sui, non possint aliquid facere neque intromittere de execucione sua, nisi vocato uno de aliis duobus predictis. Volens eciam dictus testator quod hujusmodi testamentum seu presens ordinacio valeat jure testamenti seu codicillorum, aut alio quovis jure, prout melius valere poterit aut debebit. Et submisit istam presentem ordinacionem et testamentum suum curie Parlamenti, presentibus ad hoc dictis executoribus, cum Johanne Biece, clerico Senonensis diocesis, fratre Gilberto de Scocia, ordinis Predicatorum, et Johanne de Cimiterio clerico diocesis Aurelianensis, testibus fide dignis.
  • Acta fuerunt in domo dicti magistri Guillermi de Seris, anno Domini millesimo quadringentesimo septimo, decima sexta die mensis augusti.
  • In cujus rei testimonium, sigiilum prefate parrochie presenti testamento duxi apponendum, anno et die predictis.
  • Item, anno Domini millesimo quadringentesimo septimo, vicesima die mensis augusti, in presencia domini Johamiis Boussardi capellani mei, cui quantum ad infra scripta passanda, audienda et mihi fîdeliler referenda adhibeo fidem indubiam, testiumque subscriptorum, personaiiter constitutus, Stephanus Poyssonnet addidit in testamento suo, per modum codicilli, nichil diminuendo de suo testamento, sed augmentando jam passata coram me curato predicto testibusque supradictis, in testamento suo nominatis. Voluit et ordinavit quod de bonis suis mobilibus dictum testamentum suum augmentaretur usque ad summam ducentorum scutorum, et non ultra, si fecultas dictorum suorum mobilium ad hoc se extenderet, et quod dictam augmentacionem et accressacionem dicti executores sui, in testamento suo [p. 217] prenominati, scilicet, magister Gufflermus de Seris, cognatus suus germanus, et magister Stephanus Joffron, domini nostri regis consiliarii in suo Parlamento, donarent et distribuerent pauperibus Christi, vel ad pios usus ad voluntatem eorum, pro remedio et salute anime sue, testamento primitus completo, quod submisit curie Parlamenti; presentibus ad hoc fratre Michaele Lucratoris, fratre Gilberto de Scocia ordinis Predicatorum, domino Johanne Fortini, presbytero, cum Johanne de Cimiterio, testibus fide dignis.

In cujus rei testimonium, ad relacionem dicti Johannis Boussardi, sigillum prefate parrochie presenti codicillo duxi apponendum, anno et die predictis.

Collacio facta est cum originali.