MCCLXX
Lettres d'anoblissement de Henri de Gouys, homme d'armes de l'ordonnance.
- B AN JJ. 187, n° 224, fol. 120
- a P. Guérin, Archives historiques du Poitou, 24, p.
Karolus, etc. Ad perpetuam rei memoriam. Decens et juri consonum arbitramur illos nobilitatibus et aliis prerogativis muniri, quos probos et fideles ac vita laudabili, morum honestate aliisque virtutum insiginiis decoratos adinvenit regia magestas. Sane, licet dilectus noster Henricus de Gouys, homo armorum ad stipendia nostra, libere condicionis et de legitimo matrimonio ex innobilibus parentibus traxerit vel sumpserit originem, verumptamen vita laudabilis, morum honestas, vera erga nos eciam ipsius fidelitas et alie virtutes quibus persona ejus insignitum ipsum nobilem in suis actibus reddunt et nos inducunt ut erga eum reddamur ad graciam liberales. Notum igitur facimus, presentibus et futuris, quod premissorum nec non serviciorum per memoratum Henricum nostris in guerris et aliàs diu et multimode nobis impensorum consideracion, eumdem Henricum de Gouys et ejus posteritatem et prolem masculinam et femininam, in legitimo matrimonio nascituram, nobilitavimus et de gracia speciali, ex nostra certa sciencia, plena potestate et auctoritate regia nobilitamus per presentes et nobiles facimus et creamus, expresse concedentes ut ipse et tota ejus posteritas nascitura predicta in omnibus suis actibus, in judicio et extra, ab omnibus pro nobilibus habeantur et reputentur, et habile sreddimus ut ipsi universis et singulis privilegiis, libertatibus et aliis juribus, quibus ceteri nobiles regni nostri, ex nobili genere procreati, uti consueverunt, utantur, gaudeant pacifice et fruantur ; ipsum Henricum et ejus posteritatem predictam aliorum nobilium, ex nobili prosapia seu stipite procreatorum, numero et celui aggre- [p. 5] gantes, licet ipse Henricus ex nobili genere ortum non habuerit vel sumpserit originem, ut predictum est. Volentes insuper et concedentes ut idem Henricus et ejus proles predicta, dum et quociens eis placuerit, à quocumque milite cingulum milicie valeant adipisci, et feoda ac res nobiles à nobilibus et quibuscunque aliis acquirere, et jam acquisitas ac eciam acquirendas retinere et possidere perpetuo, absque eo quod ea vel eas nunc velfuturo tempore, ignobilitatis occasione, extra manum suam ponere vel alienare cogantur. Solvendo tamen nobis una vice dumtaxat financiam moderatam. Quocirca dilectis et fidelibus nostris gentibus compotorum nostrorum et thesaurariis, senescallis Pictavie, Xanctonensi et Lemovicensi, ceterisque justiciariis et officiariis nostris, vel eorum locatenentibus, presentibus et futuris, et ipsorum cuilibet, prout ad eum pertinuerit, damus in mandatis quatenus nostris presentibus gracia et nobilitacione dictum Henricum et ejus posteros utriusque sexus, in legitimo matrimonio procreandos, uti et gaudere plenarie et pacifice faciant et permittant, omni impedimento cessante penitus et amoto. Quod ut firmum et stabile perpetuo perseveret, nostrum presentibus litteris fecimus apponi sigillum. Nostro in aliis et alieno in omnibus jure semper salvo. Datum in opido Nadarum, in mense augusti anno Domini millesimo cccc° quinquagesimo sexto, et regni nostri xxxiiii°.
Per regem. De La Loère. — Visa.