MCCCXXXVII
Lettres d'anoblissement en faveur de Michel Darrot.
- B AN JJ. 190, n° 132, fol. 71
- a P. Guérin, Archives historiques du Poitou, 24, p.
Karolus, Dei gracia Francorum rex. Ad perpetuam rei memoriam. Decens et juri consonum arbitramur illos nobilitatibus et aliis prerogativis muniri [quos1] probos et fideles ac vita laudabili, morum honnestate aliisque [p. 260] virtutum insigniis decoratos adinvenit regia majestas. Sane licet dilectus noster Michel Darot2 libere condicionis et legitimo matrimonio procreatus, innobilibus parentibus traxerit vel sumpserit originem, verumptamen vita laudabilis, morum honnestas, vera erga nos eciam ipsius fidelitas et alie virtutes quibus personna ejus insignitur ipsum nobilem in suis actibus reddunt et nos inducunt ut erga eum ad gratiam reddamur liberales. Notum igitur facimus universis, presentibus et futuris, quod premissorum consideracione, eumdem Michaelem Darrot et ejus posteritatem et prolem masculinam et femininam, in legitimo matrimonio natam et nascituram, nobilitamus et de gracia speciali ex nostra certa sciencia, plena potestate et auctoritate regia, eos nobiles facimus et creamus, expresse concedentes ut ipse et tota ejus posteritas, nata et nascitura predicta, in omnibus suis actibus, in judicio et extra, ab omnibus pro nobilibus habeantur et reputentur, et [p. 261] habiles eos reddimus ut ipsi universis et singulis previlegiis, prerogativis, libertatibus et aliis juribus, quibus ceteri nobiles regni nostri [ex nobili genere] procreati, uti consueverunt et utuntur, gaudeant pacifice et fruantur; ipsum Michaelem et ejus posteritatem predictam aliorum nobilium, ex nobili prosapia seu stipite procreatorum, consortio aggregantes, licet ipse Michael ex nobili genere ortum non habuerit vel sumpserit originem, ut predictum est. Volentes insuper et concedentes ut idem Michael Darrot et ejus proles, nata et nascitura, dum et quociens voluerit, à quocumque milite cingulum milicie valeant adipisci, et feoda et res nobiles à nobilibus et quibuscumque aliis acquirere, et jam acquisita ac eciam acquirenda retinere et possidere perpetuo, absque eo quod ea vel eas, nunc vel futuro tempore, ignobilitatis occasione extra manum suam ponere vel alienare cogantur ; solvendo tantum nobis hac vice financiam moderatam. Quocirca dilectis et fidelibus nostris gentibus compotorum nostrorum et thesaurariis, senescallo Pictavensi ceterisque justiciariis et officiariis nostris, aut eorum locatenentibus, et eorum cuilibet, tenore presentium damus in mandatis quatinus nostris presentibus gracia et concessione ac nobilitacione dictum Michaelem et ejus posteritatem predictam, in legitimo matrimonio procreatam et procreandam, uti et gaudere plenarie et pacifice faciant et permittant, omni impedimento cessante seu amoto. Quibus ut perpetua, etc. Salvo,etc. Datum apud Montem Richardi, in mense julii anno Domini millesimo quadringentesimo sexagesimo, et regni nostri tricesimo octavo.
Sic signatum : Per regem, magistro Johanne Burelli3 et aliis presentibus. De La Loère. — Visa. Contentor. Chaligaut.
[p. 262]