MCCCLXXIX
Lettres d'anoblissement octroyées à Guillaume Chauvin, licencié en lois.
- B AN JJ. 198, n° 511, fol. 456.)
- a P. Guérin, Archives historiques du Poitou, 24, p.
Ludovicus, Dei gracia Francorum rex. Ad perpetuam rei memoriam. Decens et juri consonum arbitramur illos nobilitatibus et aliis prerogativis muniri, quos probos et fideles, vita laudabili, morum honestate aliisque virtutum insigniis decoratos adinvenit regia: magestas. Sane, licet dilectus noster magister Guillermus Chauvin, in legibus licenciatus1 libere condicionis et de legitimo matri- [p. 407] monio ex plebeis parentibus sumpserit originem, vita tamen laudabilis, morum honestas alieque plurime virtutes quibus persona ejus insignitur, vera eciam ipsius apud nos fidelitas ipsum nobilem in suis actibus reddunt et nos merito inducunt ut erga eum reddamur ad graciam liberales. Notum igitur facimus universis, presentibus et futuris, quod nos, premissorum consideracione nec non gratuitorum servitiorum nobis per ipsum magistrum Guillermum Chauvin multimode impensorum, ipsum et ejus posteritatem et prolem, masculinam et femininam, in legitimo matrimonio procreatam et procreandam, nobilitamus et, ex nostra certa scientia et gratia speciali auctoritateque regia ; nobiles facimus et creamus per presentes. Expresse concedentes ut ipse ejusque posteritas et proles predicta, nata et nascitura, in omnibus suis actibus, in judicio et extra, ab omnibus pro nobilibus reputentur, habeantur et perpetuo censeantur, et habiles reddimus ut ipsi universis et singulis previllegiis prerogativis, libertatibus et aliis juribus quibus ceteri nobiles regni nostri, ex nobili stirpe et genere procreati, uti et gaudere consueverant, utantur et gaudeant pacifice ac fruantur, ipsum aliorum regni nostri nobilium ex nobili prosapia natorùm, numero et cetui agregantes, licet ipse magister Guil- [p. 408] lermus Chauvin ex nobili genere ortum [non] habuerit. Volentes insuper et concedentes eidem ut ipse et dicta ejus proles et posteritas masculina, dum et quociens eis placuerit, a quocunque milite cingulum milicie valeant adipisci, et feoda, retrofeoda ac res nobiles à nobilibus et quibuscunque aliis acquirere, et jam acquisitas necnon et acquirendas retinere et possidere pacifice, absque eo quod ea vel eas nunc vel futuro tempore, innobilitatis occasione, extra manum suam ponere vel alienare cogantur ; solvendo nobis ea vice financiam moderatam. Quocirca dilectis et fidelibus nostris thesaurariis Francie necnon senescallo Pictavensi et ceteris justiciariis et officiariis nostris aut eorum locatenentibus, presentibus et futuris, et eorum cuilibet, prout ad eum pertinuerit, tenore presentium mandamus quatinus nostris presentibus nobilitacione, concessione et gracia dictum magistrum Guillermum Chauvin et ejus posteritatem masculinam et femininam, in legitimo matrimonio natamet nascituram, uti et gaudere faciant et permittant, absque quovis impedimento. Quod ut firmum et stabile perpetuo perseveret, nostrum presentibus jussimus apponi sigillum. Nostro tamen in ceteris et alieno in omnibus juribus semper salvis. Datum...2, secunda die mensis januarii anno Domini millesimo cccc. lxiido, et regni nostri secundo.
Sic signatum: Per regem. — Visa. Contentor. J. Duban.