MCCCLXXV
Lettres d'anoblissement en faveur d'Hélionnet Vidalvin, poitevin.
- B AN JJ. 198, n° 416, fol. 378 v°
- a P. Guérin, Archives historiques du Poitou, 24, p.
Ludovicus, Dei gracia Francorum rex. Probitatis merita [p. 390] nobilesque actus gestusque laudabiles et virtutum insignia quibus persone decorantur et ornantur merito nos inducunt ut eis juxta opera, proprio Creatoris exemplo, tribuamus et eos eorumque posteritatem favoribus congruis et nobilium honoribus, ut nomen rei consonet, attolamus, quatinus ipsi hujusmodi prerogativa letentur ceterique ad agenda que bona sunt ardencius aspirent et ad honores, suffragantibus virtutum bonorumque operum meritis, adipiscendos alliciantur et advolent. Notum igitur facimus quod nos, attendentes vitam laudabilem, morum honestatem fidelitatemque et alia quamplurima virtutum genera que in dilecto nostro Helioneto Vidalvin, nonnullorum fidedignorum testimonio noscuntur suffragari, pro quibus non inmerito gratum et acceptum apud nos se reddidit. Nos ipsius personam honorare volentes sic quod sibi et posteritati sue ac proli perpetuum cedere valeat ad honorem, eundem Helyonetum Vidalvin cum tota ejus posteritate et prole utriusque sexus, in legitimo matrimonio procreata seu procreanda, et eorum quemlibet, de nostre regie potestatis plenitudine et speciali gracia nobilitavimus et nobilitamus per presentes, nobilesque facimus et habiles reddimus ad omnia et singula quibus ceteri nobiles regni nostri utuntur ac uti possunt seu consueverunt, ita quod ipse Helionetus ejusque proles et posteritas masculina, in legitimo matrimonio procreata et procreanda, a quocunque milite voluerint cingulo milicie valeant decorari. Concedentes eidem Helioneto universeque sue posteritati et proli ex ipso in legitimo matrimonio procreate et procreande, quod ipse et eorum singuli in omnibus et singulis suis actibus, locis et rebus, in judicio et extra, non ignobiles seu plebei sed pro nobilibus et ut nobiles ab omnibus de cetero teneantur et imperpetuum pociantur, quibuslibetque nobilitatibus, previllegiis, prerogativis, franchisiis, honoribus, libertatibus et juribus universis et singulis quibus ceteri nobiles [p. 391] dicti regni nostri gaudere possunt ac utuntur pacifice, libere et quiete, et quod ipse Helionetus ejusque posteritas et proles, de legitimo matrimonio procreata et pro- ' creanda, feuda, retrofeuda nobilia aliasque possessiones nobiles, quecunque sint et quacunque prefulgeant auctoritate, acquisita et jam habita per eum et ejus posteritatem et prolem, ac eciam in futurum acquirenda et habenda, perpetuo retinere, habere et possidere licite valeant atque possint, acsi fuisssent vel essent ab antiquo originaliter nobiles et à personis nobilibus ex utroque latere procreati, absque eo quod ea vel eas aut aliqua eorum, in parte vel in toto, vendere seu extra manum eorum ponere [cogantur1] , nunc vel quomodolibet in futurum, mediante certa financia per dictum Helyonetum in manibus nostris tradita, et de qua financia eum quictavimus et quictamus per presentes, manu nostra signatas. Quapropter dilectis et fidelibus gentibus compotorum nostrorum ac thesaurariis, senescallo Pictavensi ac ceteris justiciariis et officiariis nostris, aut eorum loca tenentibus, et eorum cuilibet, presentibus et futuris, tenore presentium damus in mandatis quatinus eundem Helionetum et ejus posteritatem et prolem utriusque sexus, in legitimo matrimonio procreatam seu procreandam, nostra presente nobilitacione et gracia uti et gaudere faciant et permittant pacifice et quiete, nec ipsos aut eorum aliquem, contra presentium tenorem, ullathenus inquietent aut molestent, nunc vel quomodolibet in futurum, ordinacionibus, statutis, editis, inhibicionibus, mandatis, deffensionibus, in contrarium factis vel fiendis, nonobstantibus quibuscunque. Quod ut firmum et stabile permaneat in futurum, nostrum presentibus litteris fecimus apponi sigillum. Salvo in aliis jure nostro et in omnibus quolibet alieno. Datum Molierne, mense octobris anno Domini mille- [p. 392] simo cccc. sexagesimo secundo, et regni nostri secundo.
Sic signatum : Per regem, domino du Lau2, Guillelmo de Barie3 et aliis presentibus. Bourré. — Visa. Contentor, J. Duban.