MCCCXLVI
Lettres d'anoblissement octroyées à Jean Doucereau, poitevin, en récompense de ses services militaires.
- B AN JJ. 192, n° 6, fol. 3
- a P. Guérin, Archives historiques du Poitou, 24, p.
Karolus, Dei gratia Francorum rex. Ad perpetuam rei memoriam. Decens et juri consonum arbitramur illos nobilitatibus et prerogativis muniri, quos probos et fideles ac vita laudabili, morum honnestate et aliis virtutum donis decoratos adinvenit regia majestas. Sane licet dilectus noster[p. 290] Johannes Docereau1, libere condicionis et de legitimo matrimonio procreatus ex plebeis parentibus, verumptamen vita laudabilis, morum honnestas et alie laudabiles virtutes quibus persona ejus decoratur et adornatur ipsum nobilem et insignem reddunt in suis actibus, et nos inducunt ut erga eum reddamur ad gratiam liberales. Notum igitur facimus universis, tam presentibus quam futuris, quod nos, premissorum consideracione nec non quamplurimorum arduorum nobis in guerris nostris obsequiorum gratuitorum per dictum Johannem Doucereau contra et adversus capitales nostros inimicos factorum et impensorum, veluti in insultu per nostras gentes in villa Rothomagensi, dum ab ipsis nostris inimicis occupabatur et tempore redductionis ipsius facto, dietaque et conflictu per nos obtentis contra et adversus ipsos inimicos nostros apud Formigniacum ac aliis in multiphariis conflictibus et dietis et alias quibus viriliter et bellicose gessit et habuit, ipsum et ejus posteritatem et prolem, masculinam et femininam, legitimo matrimonio natam et nascituram, nobilitamus et per presentes, de gracia speciali et nostra certa sciencia, plena potestate et auctoritate regia, nobiles facimus et creamus. Concedentes ut ipse Johannes Doucereau ac tota ejus [p. 291] posteritas utriusque sexus in legitimo matrimonio nata et nascitura, in judicio et extra, ab omnibus pro nobilibus habeantur et amodo reputentur, ac habiles eos reddimus, ut ipsi universis et singulis privilegiis, libertatibus et aliis juribus quibus ceteri nobiles regni nostri usi sunt et utuntur, gaudeant et fruuntur pacifice, ipsum Johannem Doucereau et ejus posteritatem predictam aliorum nobilium regni nostri ex nobili stipite procreatorum numero et cetu agregantes, licet ipse ex nobili genere ortum non traxerit, ut dictum est. Volentes insuper et concedentes quod sepedictus Doucereau ejusque proles et posteritas, nata et nascitura, dum et quocienseta quocumque milite voluerit cingulum milicie valeant adipisci, et feoda et retrofeoda ac res nobiles a nobilibus et quibuscumque aliis acquirere et jam acquisitas ac eciam acquirendas retinere et possidere perpetuo valeant et tenere, absque eo quod ea vel eas nunc vel in futurum, innobilitatis occasione, extra manum suam ponere vel alienare cogantur nec compellantur ; solvendo tamen nobis hac vice financiam moderatam. Quocirca dilectis et fidelibus nostris gentibus compotorum nostrorum et thesaurariis, senescallo Pictavensi ceterisque justiciariis nostris, vel eorum locatenentibus, presentibus et futuris, et eorum cuilibet, prout ad eum pertinuerit, tenore presentium mandamus quatinus nostris presentibus nobilitacione, concessione et gracia dictum Doucereau et ejus posteritatem utriusque sexus in legitimo matrimonio, ut pretactum est, natam et nascituram, uti et gaudere plenarie et pacifice faciant et permittant, absque quovis impedimento, quod si forsan illatum foret, ad statum pristinum et debitum reducant seu reduci faciant indilate, visis presentibus. Quibus, ut perpetue stabilitatis robur obtineant, nostrum jussimus apponi sigillum. Nostro in aliis et in omnibus quolibet alieno jure semper salvo. Datum Magduni supra Ebram, in mense aprilis anno Domini millesimo [p. 292] quadringentesimo primo post Pasca et regni nostri tricesimo nono.
Sic signatum : Per regem, comite Fuxi, domino de Turre, comite de Dampmartino2 domino Guillermo Cosinot3 et aliis presentibus. Reynaut. — Visa.