[p. 189]

MCCCXXI

Lettres de légitimation en faveur de Guillaume Lemaire, fils naturel de Guillaume Lemaire, sr de Fontaines, et de Jeanne Cantereau.

  • B AN JJ. 188, n° 167, fol 84 v°
  • a P. Guérin, Archives historiques du Poitou, 24, p.
D'après a.

Karolus, Dei gracia Francorum rex. Illegitime genitos, quos vite decorat honestas nature vicium minime decolorat, nam decor virtutis abscondit in prole maculam geniture et pudicicia morum pudor originis aboletur. Notum igitur facimus universis, presentibus et futuris, quod, licet Guillermus Lemaire, filius naturalis deffuncti Guillermi Lemayre, dum viveret domini de Fontanis, et Johanne Canterelle, ex illegitima copula et infra matrimonium dicte Johanne Canterelle traxerit originem, talibus tamen virtutum dono et morum venustate insignitur quod in ipso supplent merita et virtutes id quod ortus odiosus accedit, adeo quod super deffectu natalium quem patitur, graciam quam a nobis humilime postulavit merito debet obtinere. Hinc est quod nos, premissis attentis necnon pluribus serviciis per predictum deffunctum Guillermum Lemayre, nostris in guerris, nobis multimode impensis, ipsum Guillermum Lemayre, de nostre regie potestatis plenitudine auctoritateque regia et gracia speciali, legitimavimus et legitimamus ac legitimacionis titulo decoramus per presentes ; volentes ut ipse Guillermus deinceps, in judicio et extra, pro legitimo habeatur, ac eidem concedentes et cum eo dispensantes ut, quanquam ipse de cohitu illicito traxerit originem, bona mobilia temporalia quecunque et immobilia acquirere, et jam acquisita retinere et paciffice possidere, possit et valeat, ac de ipsis disponere inter vivos vel in testamento ad sue libitum voluntatis, ad successionemque dictorum patris et matris ceterorumque parentum et amicorum suorum carnalium et aliorum quorumlibet, ex testamento vel ab intestato, dummodo de [p. 191] eorum processerit voluntate et consensu, et nisi alteri foret jus jam quesitum, et ad quoscunque honores, officia et alios actus legitimos admittatur, ac si esset de legitimo matrimonio procreatus, quodque eciam liberi ipsius Guillermi Lemayre, si quos in futurum habeat, totaque ejus posteritas, de legitimo matrimonio procreanda, in bonis suis quibuscunque eidem jure hereditario succedant et succedere valeant, nisi aliud quam deffectus hujusmodi natalium repugnet, predicto deffectu quem prorsus abolemus, jure, consuetudine, statuto, edito, usu generali vel locali regni nostri ad hoc contrariis nonobstantibus quibuscunque ; solvendo nobis tamen propter hoc hac vice financiam moderatam. Quocirca dilectis et fidelibus gentibus compotorum nostrorum et thesaurariis, senescallis Pictavensi etXanctonensi, ceterisque justiciariis et officiariis nostris, aut eorum loca tenentibus, presentibus et futuris, et eorum cuilibet, prout ad eum pertinuerit, tenore presentium mandamus quatinus predictum Guillermum Lemayre et ejus posteros nostris presentibus legitimacione, concessione et gracia uti et gaudere paciffice faciant et permittant, absque quovis impedimento, quod si illatum foret, id reparent et ad statum pristirfum et debitum reducant seu reduci faciant indilate, visis presentibus. Quibus ut perpetue, etc. Salvo in ceteris, etc. Datum Caynone, in mense septembris anno Domini millesimo ccccmo lixmo, et nostri regni xxxviimo.

Sic signatum : Per regem, domino Sancti Eracli1 et aliis presentibus. Reilhac. —Visa. Contentor. Chaligaut.

[p. 192]

1 Sous cette traduction de fantaisie on a peine à reconnaître le nom de Saintrailles. Il s'agit cependant bien du fameux Poton, sire de Saintrailles ou Xaintrailles, capitaine d'écorcheurs, puis maréchal de France (1454) et gouverneur de Bordeaux (1459), mort dans cette ville, le 7 octobre 1461. Son nom figure assez fréquement parmi les membres du Conseil royal, qui souscrivirent des ordonnances et lettres de grande chancellerie dans les dernières années de Charles VII. L'on a vu ci-dessus (p. 10, note) que Monstrelet le nomme Pothon de Sainte-Treille.