MCCCLXXIII
Lettres d'anoblissement en faveur de Jean Malescot, licencié ès lois, poitevin.
- B AN JJ. 198, n° 397, fol. 362 v°
- a P. Guérin, Archives historiques du Poitou, 24, p.
Ludovicus, Dei gracia Francorum rex, ad perpetuam rei memoriam. Probitatis merita, nobiles actus gestusque laudabiles et virtutum insignia quibus persone decorantur et ornantur merito nos inducunt ut eis juxta opera propria, Creatoris exemplo, tribuamus et eos eorumque posteritatem favoribus congruis et nobilium honoribus, ut nomen rei consonet, attollamus, quatinus ipsi hujusmodi prerogativa letentur ceterique ad agenda que bona sunt ardencius aspirent et ad honores, suffragantibus virtutum bonorumque operum meritis, adipiscendos alliciantur et advolent. Notum igitur facimus quod, attentis vita laudabili, morum honestate fidelitateque et aliis quamplurimis virtutum generibus que in dilecto nostro magistro Johanne Malescoti, in legibus licenciato, nonnullorum fidedignorum testimonio noscuntur suffragari, pro quibus non inmerito nobis se gratum reddidit et acceptum, nos ipsius personam honorare volentes sic quod sibi et toti posteritati sue ac proli perpetuum cedere valeat ad honorem, eundem magistrum Johannem Malescoti cum tota ejus posteritate et prole utriusque sexus, in legitimo matrimonio procreata seu procreanda, et eorum quemlibet, de nostre regie potestatis plenitudine et speciali gratia, nobili- [p. 385] tavimus et nobilitamus per presentes, nobilesque facimus et habiles reddimus ad omnia et singula quibus ceteri nobiles regni nostri utuntur et uti possunt et consueverunt, ita quod ipse magister Johannes Malescoti ejusque proles et posteritas masculina, in legitimo matrimonio procreata et procreanda, quandocunque et à quocunque milite voluerint, cingulo milicie valeant decorari. Concedentes eidem magistro Johanni Malescoti universeque posteritati sue et proli ex ipso in legitimo matrimonio procreate et procreande, quod ipse et eorum quilibet in omnibus et singulis suis actibus, locis et rebus, in judicio et extra, pro nobilibus et ut nobiles ab omnibus de cetero teneantur et imperpetuum pociantur, et quod ipse magister Johannes Malescoti quibuslibet nobilitatibus et juribus universis, previllegiis, prerogativis, franchisiis, honoribus ac libertatibus et juribus universis et singulis, quibus ceteri nobiles dicti regni nostri uti et gaudere possunt, utantur pacifice, libere et quiete et imperpetuum pociantur ; et quod ipse Johannes Malescoti ejusque posteritas et proles, de legitimo matrimonio procreata et procreanda, feuda, retrofeuda nobilia alieque possessiones nobiles, quecunque sint et quacunque prefulgeant auctoritate, libere tenere et possidere acquisita et jam habita per eum ejusque posteritatem et prolem, ac eciam acquirenda et habenda perpetuo retinere et habere licite valeant atque possint, ac si fuissent vel essent ab antiquo originaliter nobiles et à personis nobilibus ex utroque latere procreati, absque quod ea vel eas aut aliqua eorum in parte vel in toto vendere seu extra manum suam ponere, nunc vel quomodolibet in futurum, cogantur nec propter hoc aliqualem financiam nobis solvere teneantur ; quam financiam eidem Johanni Malescoti, in favorem plurimorum serviciorum per ipsum et suos nobis impensorum, dedimus et quictavimus, damusque et quictamus per presentes. Quocirea dilectis et fidelibus gentibus compotorum [p. 386] nostrorum et thesaurariis, seneseallo Pictavensi ceterisque justiciariis et officiariis nostris, vel eorum locatenentibus, presentibus et futuris, aut eorum cuilibet, prout ad eum pertinuerit, harum serie damus in mandatis quathinus nostris presentibus gracia, nobilitacione, quictacione et gracia (sic) dictum Johannem Maleseoti et ejus posteritatem utriusque sexus in legitimo matrimonio procreatos et procreandos (sic) uti et gaudere plenarie, paciffice et quiete perpetuo faciant et permittant, omni impedimento amoto, ordinacionibus, statutis, editis, inhibicionibus, revocacionibus, mandatis aut deffensionibus, [in contrarium] factis aut fiendis, nonobstantibus quibuscunque. Quod ut perpetuam obtineant firmitatem, has nostras litteras sigilli nostri fecimus apensione communiri. Salvo in aliis jure nostro et in omnibus quolibet alieno. Datum apud Thouarcium, in mense septembris anno Domini millesimo cccc. sexagesimo secundo, et regni nostri secundo.
Sic signatum : Per regem, domino du Lau1 et aliis presentibus. J. Bourré. — Visa. Contentor. J. Du Ban.