[p. 52]

DCCCCII

Lettres d’anoblissement en faveur de Pierre Prevost, demeurant à Loudun.

  • B AN JJ. 159, n° 73, fol. 42
  • a P. Guérin, Archives historiques du Poitou, 26, p. 52-54
D'après a.

Karolus, etc. Regalis magnificencie assueta clemencia inter ejus consideraciones assiduas dignum fore et congruum arbitramur ut hii quos morum pudicicia, vite et conversacionis venustas ac cetera virtutum insignia condecorant, honorum et privilegiorum premiis debite fulciantur, quatinus ceteri eorum remuneracionis exemplo ad bonorum capcionem operum se habeant fervencius adaptare. Notum itaque facimus presentibus pariter et [p. 53] futuris quod, cum Petrus Prepositi apud Laudunacum comorantem (sic), qui libere condicionis existit, preinsertis sic meritis laudabiliter adornatus, sicut ad nos plurium pertulit relacio fidedigna, volentes exinde prerogativa favoris regii eundem prosequi, que sibi sueque posteritati redat ad honoris perpetui incrementum, nos ipsum Petrum, eciam si ex neutro parentum suorum nobilis existat, cum posteritate et prole sua, ex legitimo matrimonio nata et imposterum nascitura, tenore presentium nobilitamus et nobilitatis plenarie beneficio decoramus ; eidem preterea concedentes ut tam ipse quam ejus predicta posteritas integre nobilitatis juribus, privilegiis, franchisiis, libertatibus in actis judiciariis, secularibus et ceteris quibuscunque libere inantea paciantur, et ab omnibus tanquam nobiles re et nomine ubilibet habeantur, possintque dictus Petrus et ejus posteritas masculina, quandoque et à quovis eis placuerit attingi et decorari singulo (sics militari ; feoda insuper et res feodales et non feodale) quaslibet et juridiciones ac dominia acquirere, et jam acquisita ac eciam acquirenda de cetero tenere et libere perpetuo possidere, tanquam nobiles et perinde ac si ex utrisque nobilibus parentibus essent à sue nativitatis premordiis procreati. Que omnia et singula ita volumus et eis harum serie concedimus ex speciali gracia et de nostre plenitudine potestatis, solvendo nobis inde per dictum Petrum in thesauro nostro Parisius hac vice tantum financiam moderatam. Quocirca dilectis et fidelibus gentibus compotorum nostrorum Parisius, baillivo Turonensi et ressortorum ac Exempcionum Andegavie, Pictavie et Cenomannie, ac ceteris justiciariis et officiariis nostris, aut eorum locatenentibus, presentibus et posteris, et cuilibet ipsorum, prout ad eum pertinuerit, damus tenore presentium in mandatis quatinus dictum Petrum et ejus posteritatem prefatam nostra presenti gratia uti et gaudere perpetuis temporibus pacifice faciant et permittant, [p. 54] et in contrarium nichil innovent, faciant vel attemptent, seu attemptari, innovari vel fieri à quoquam modo quolibet paciantur. Et ut hec omnia robur perpetue stabilitatis obtineant, sigillum nostrum presentibus litteris duximus apponendum. Salvo in aliis jure nostro et in omnibus quolibet alieno. Datum Parisius, mense augusti anno Domini millesimo ccccmo quarto, et regni nostri xxiiiito.

Per regem, ad relacionem consilii. Toreau.