DCCCCXX
Lettres de légitimation en faveur de Pierre, Guillaume et Pernelle Coutanceau, du village de Mazière, paroisse de la Boissière-Thouarsaise.
- B AN JJ. 161, n° 258, fol. 172
- a P. Guérin, Archives historiques du Poitou, 26, p. 104-106
Karolus, etc. Ad actus legitimos regia magestas vehit illos et libenter attollit, quorum sincerus morum fragrat odor et probitatis merita reddunt interdum legitimacionis honore dignos, ut et ipsi se gaudeant virtutibus vacasse, dum propter hoc se senserint reffectos, ceterique vestigiis illorum inherendo fervencius animentur. Notum igitur facimus universis, presentibus pariter et futuris, quod nos ad humilem supplicacionem Petri et Guillermi, necnon Petronille, Coustanceau1 cognominatorum, ville de Maseres in parrochia de la Boussiere vicecomitatus Thoarcii in [p. 105] Pictavia, ex soluto et soluta genitorum, quos vita laudabili, sicut fidedignorum testimonio cognovimus multipliciter commendatos, pie annuentes, antedictos Petrum et Guillermum, necnon Petronillam, de nostris auctoritate regia potestatisque plenitudine et gratia speciali legitimamus et tenore presentium maculam et defectum predictos, quos occasione premissorum paciuntur, abolemus, volentes insuper hoc et concedentes ut ipsi ad officia, honores, status et actus civiles quospiam, in judiciis quibuscunque et extra, quovismodo, ubilibet admittantur, possintque et valeant bona mobilia et inmobilia quecumque in regno nostro acquirere, acquisita possidere et tenere, succedereque in bonis paternis, maternis et aliis quibuscunque generaliter, de jure sibi debitis et in quibus non fuerit jus alteri acquisitum, dumtamen voluntate libera suorum procedat parentum, ac de predictis bonis testari, agere, contrahere et disponere pro suo libito voluntatis plenarie, insuper omnia et alia et singula quecunque, que de jure aut consuetudine facere possent naturales legitimi de regno nostro, defectu predicto natalium non obstante, ac si de legitimo matrimonio procreati essent, consuetudine, usu locali, lege, statuto vel edito contrariis non obstantibus quibuscunque ; nobis tamen aut thesauro nostro Parisius solvendo hac vice dumtaxat financiam moderatam. Quocirca dilectis et fidelibus gentibus compotorum nostrorum et thesaurariis Parisius, baillivo et receptori nostris Turonensibus, ceterisque justiciariis et officiariis nostris, aut eorum loca tenentibus, presentibus pariter et futuris, et eorum cuilibet, prout ad eum pertinuerit, tenore presentium damus in mandatis quatinus sepedictos Petrum et Guillelmum, necnon Petronillam, nostra presenti gratia faciant pacifice quieteque permittant perpetuis gaudere temporibus et potiri, non sinentes eosdem aut aliquem ipsorum super premissis nunc et imposterum quomodolibet à quoquam molestari vel impediri, facta [p. 106] vero in contrarium, si que fierent, indilate ad statum pristinum et debitum reduci facientes. Et ut hec omnia stabilitate perpetuitatis sollidentur, nostrum jussimus apponi sigillum. Nostro in ceteris et alieno quolibet jure salvo. Datum Parisius, aprilis mense anno Domini millesimo cccc° viimo, regni vero nostri xxvii°.
Per regem, ad relacionem consilii. Thierry.