MXXXIX
Confirmation des privilèges antiques de l’abbaye de Saint-Jean-l’Evangéliste, dite Montierneuf, à Poitiers.
- B AN JJ. 218, n° 143, fol. 83
- a P. Guérin, Archives historiques du Poitou, 29, p. 69-89
Karolus, Dei gratia Francorum rex. Notum facimus universis, presentibus et futuris, nos sex litteras vidisse pro parte dilectorum nostrorum religiosorum abbatis et conventus ecclesie Sancti Johannis Evangeliste Monasterii novi in suburbio Pictavensi1, nunc intra menia dicte civitatis [p. 70] site, nobis exhibitas, formam que sequitur continentes :
[p. 71] In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Philippus, Dei gratia Francorum rex, omnibus sancte matris Ecclesie alumpnis, tam presentibus quam futuris, volo manifestari quia Gaufredus2, Acquitanorum dux, nostram agens serenitatem, precatus est nos ut, si aliquis nostrorum hominum aliquid de terra que ad nos adtinet, pro anime sue redemptione, dederit monasterio quod ipse edifficare facit in suburbio Pictavis, in loco scilicet qui dicitur Chassagnie, annuerimus esse firmum. Cujus petitionem aure benigna suscipientes, annuimus esse firmum et ratum, si quilibet homo vel quelibet femina de terra que ad nos adtinet, cult a videlicet vel inculta, vel de silvis vel de pratis, vel de aquis, ubicunque locorum sit in terra que ad nos adtinet, pro redemptione anime sue, vel aliqua precii commutacione monasterio supradicto dederit. Ut vero hec concessionis carta firmior permaneat, cruce facta inferiori margine hujus carte propriis manibus firmavimus, atque ad firmandum tradidimus nostris obtimatibus qui ibi aderant, ipsi eciam duci suisque obtimatibus, quorum nomina nostrorum scilicet et suorum obtimatum subtus sunt scripta. Volumus autem manifestum fieri quia de omni terra que ad nos adtinet, si quis dederit vel vendiderit supradicto Monasterio novo annuimus esse firmum et ratum, terra de thesauro Sancti Martini solo modo excepta. Volumus quoque manifestum fieri quia ideo nostri sigilli impressionem huic carte imponere non jussimus, quia illud apud nos non habebamus ; tunc enim temporis cum magna festinacione et nimis private veneramus Pictavis, ad Gaufredum ducem Acquittanorum, ut nobis auxilium preberet contra Guillelmum, regem Anglorum et comitem Normanorum3, qui tunc contra nos in Britaniam quoddam [p. 72] opidum obsederat. Si quis ergo, vel ego vel aliquis ex mea progenie contra hanc cartam calumniando insurrexerit, iram omnipotentis Dei et beate Dei Genitricis Virginis Marie et beati Johannis Evangeliste, in quorum honore hoc monasterium est edificatum, omniumque Dei fidelium, incurrat, perpetuoque anathemate percussus pereat. — S. Gauffredi, Acquittanorum ducis, qui hanc cartam a rege fieri peciit. S. Hugonis magni, fratris Philipi regis4. S. Fulconis, in Ambianensem episcopatum tunc electi5, non adhuc consecrati. S. Raginaldi, Sancti Martini thesaurarii. S. Galeranni Silvanectensis6, camerarii regis. S. Audeberti, comitis de Marchia7. S. Guidonis Navernensis. — Hec crux, signum Philipi regis. Acta sunt hec Pictavis, pridie idus octobris anno ab Incarnacione Domini millesimo septuagesimo sexto, regni Philipi regis nonodecimo8.
Deinde sequitur secundarum litterarum forma :
Postquam humana condicio à primordio sue creacionis per incuriam seu suo vicio corrupta in hujus exilii confinio et convalle ploracionis devenit, divine miserationis respectu superna moderatio monstrata humanis rebus illuxit et cecitatis humane tenebras rutilo sue lucis splendore radiavit, [p. 73] quo splendore mens fidelium exita suis corporibus in tantum convaluit tantoque libertatis privilegio donatur, ut iterum prima stola velit indui et suis principiis per divinam graciam desideret refformari. Cujus antique benedictionis partem et incorruptionis vestem, ego Guillermus, qui et9 Gaufridus, dux Acquitanorum10, per Dei misericordiam adipisci desiderans, et vel minimum cavens in futurum, in nomini Patris et Filii et Spiritus sancti, sancte et individue Trinitatis, pro enormitate scelerum meorum, pro redemptione anime mee, patris et matris et omnis mee parentele, ad honorem Dei omnipotentis et sancte ejus genitricis semperque virginis Marie, et sanctorum Apostolorum Johannis et Andree, statui michi construere monasterium in suburbio Pictavis, quatinus in extremo examine Dei miseracione protectus et sancte ejus genitricis et prefatorum apostolorum omniumque sanctorum orationibus munitus, facinorum meorum veniam adipisci merear, et de parte beate resurrectionis partem obtinere. Quod monasterium, tam illud quam ea que ad se pertinere videntur, constituo et confirmo liberum et francum cum omnibus que ad se pertinere videntur, quesitis et acquirendis, videlicet burgum novum quod ultra fluvium est situm, burgum quoque quod circa illud monasterium in terra et possessione ipsius monasterii construitur. In tanta enim libertate et quiete volo et jubeo esse illud monasterium ut, si aliquis pro aliquo forifacto vel eciam me irato, timore aliquo pressus, ad predictum burgum fugerit, liber et quietus ibi sine aliquo timore, velut in ecclesia, maneat, donec aut placitum faciat aut in [p. 74] pace discedat. Ceteri vero illic commorantes vel sua illic afferentes sive reponentes, homines scilicet extranei cum suis omnibus absque ulla injuria a meis hominibus sibi facta permaneant. Et ita volo eos esse quietos scilicet monachos et omnes res eorum hominumque eorum, ubilibet positorum, ut nullus meorum, non filius, non filia, non uxor, non aliquis propinquus, non dapifer, non prepositus, non mariscalcus, non serviens, aut in aliquo ministerio positus, aut monachos jamdicti monasterii aut homines eorum in quocumque loco eorum habitent, cogat sibi prebere arbergariam aut hospicium, aut querat ab eis quod tallatam vocant ; nec cogantur predictorum homines monachorum, ubicunque habitent, ire in excercitu aut expedicione, nisi agatur nomine belli. Concedo quoque eidem monasterio ea que usque ad muros civitatis acquirere poterit, nullam omnino in hiis consuetudinem michi retinens. Dono eciam ipsi monasterio stagnum ipsius civitatis contiguum, cum piscaria et cum molendinis in eodem positis, et cum consuetudine molarum que necessarie erunt eisdem molendinis, quas eciam molas homines consuetudinarii qui eas extrahunt, debent sine aliquo precio, exceptis molis veteribus, quas ipsi homines accipiunt ; quas eciam molas judex de Bonolio per consuetudinem debet conducere usque ad lacum de Forgiis, et judex de Forgiis usque ad molendina, sine aliquo precio. Dono quoque burgum Sancti Saturnini cum tampnatoribus suis consuetudinariis, et villam Agriciacum, villam similiter Puteoli et revestituram de Mosterolio, cum quesitis et acquirendis, et villam Januas que de Molerias dicitur ; terram quoque de Legudiaco et terram Prati Maledicti, atque terram de Passiaco cum silva, sicuti eas ab archiepiscopo Burdegalensi et canonicis ejusdem ecclesie acquisivi. Dono eciam in territorio Sanctonensi medietatem ville et terrarum de Olalei et cimiterium ecclesie, et Jarretam cum terris sibi appendentibus, et [p. 75] revestituram de Boeth et de Usello, et revestituram de Cormer et terram et silvam, a via quo trensit (sic) per Carretam usque ad viam quo transit per Ussel, totum ab integro quod ad me pertinebat, et medietatem pedagii de Ussel. Similiter dono et concedo revestituram de Boeth cum quesitis et acquirendis, et vineas eidem ville contiguas, quas ego hucusque in dominio habueram, et quamdam silvam in territorio Sanctone ad revestituram faciendam, scilicet inter Pontem Labeium et Rametam et Botirault et Malam villam. Dono quoque predicto monasterio pascherium de Jart et quartam partem de Olerum, excepta turre et castro. Similiter dono et concedo sibi villam de Bennaco cum cassamentis militum, sicuti eam hucusque habueram, et pascherium ejusdem ville, et medietatem terre de Cuguls, et medietariam de Genbergaria et in burgo Sancti Johannis de Angeriaco decem modios vini censuales unoquoque anno ; et dono Ortigiam extremam. Dono quoque monachis sepefati monasterii per totam terram meam vendera et pedagia de rebus suis, et concedo eis ut nullam omnino consuetudinem dent in tota terra mea. Concedo eciam eis omnes silvas meas ad ignem, ad domos suas conficiendas vel reedificandas, sive ad omnia necessaria facienda, tam hiis qui habitant in monasterio, quam hiis qui sunt per obediencias. Auctorizo autem et concedo quidquid milites mei vel homines mei in honore meo sive de honore meo dederint vel vendiderint predicto monasterio. De contencionibus autem et querelis que plerumque eciam inter fratres oriuntur, si contigerit oriri inter homines meos et homines monachorum, precipio ut ita teneatur : si enim aliquando aliquis hominum monachorum tortitudinem fecerit preposito meo, nullomodo cogat eum prepositus meus venire in curiam suam rectum facere, sed magis facta proclamacione monachis et statuto die vadat in curiam eorum, ante abbatem aut prepositum, et ibi accipiat quicquid curia judicaverit. Concedo eciam [p. 76] eis pedagium Pontis novi et in aqua Clennis hoc quod meum erat, à molendinis de Cassanniis usque ad molendina de Sartis.
Facta est [hec] carta donacionis, sive firmacionis, seu concessionis, v. kalendas februarii anno ab Incarnacione Domini millesimo lxxvii11, indictione xv, regnante rege Francorum Philipo, pontificatum romanum tenente Gregorio VIIe papa, anno pontificatus ejus iiii12, in manu Willelmi, filii mei. Istis audientibus et videntibus : Oddone, abbate Sancti Johannis13, Guidone de Navert, Hugone de Leziniaco14, Borrello de Mosteriolo, Beraldo de Dunis, Magingodo de Mella, Girberto de Sancto Johanne, Gauterio de Corbornario, Oddone preposito, Poncio monacho et Vitale monacho15.
Item terciarum :
Sicut pigrorum desidia jubetur esse devitanda, sic bonorum justicia nobis proponitur imitanda, unde est illud : Declina a malo et fac bonum. Ergo festinare debemus laborando bonorum imitatores fieri, operantes bonum ad omnes, religionis loca fundando, fundata augmentando, augmentata conservando. Et ideo ego Willermus, Acquittanorum [p. 77] dux16, videns me non posse sufficere ad faciendum tam magna opera, sicut patres mei fecerunt, in hoc utiliter michi consului si eorum bona facta conservem, inter que precipue statui apud me custodire et conservare et pro posse augmentare monasterium quod bone memorie pater meus Willermus, qui et Gaufredus, in suburbio Pictave civitatis à fundamentis edificavit in honore beate Dei genitricis Marie et sanctorum apostolorum Johannis et Andree, ubi ipse tumulatus jacet et ego, Deo volente, tumulandus sum, et omnis deinceps progenies mea, quodque eciam de suis reditibus et consuetudinibus ditavit, et tam auctoritate apostolica quam regia liberum et francum absque ulla inquietudine posterorum meorum imperpetuum esse confirmavit. Et ego, concedente uxore mea et filio meo Willermo, concedo et confirmo cuncta munimenta que pater meus eidem monasterio dedit. Et concedo tam illud quam ea que ad se pertinere videntur sub tocius libertatis munimine ab omni inquietudine cujuscunque potestatis, tam filii mei quam parentum et omnium successorum meorum, fundum scilicet in quo monasterium sedet, constituo et concedo liberum et francum burgum quod circa illud monasterium est, usque ad mercatum novum, et in mercato novo unam ruam. Et concedo cuncta que usque ad muros civitatis acquirere poterit, nullam ibi consuetudinem retinens, et burgum ultra fluvium Clennis et burgum Sancti Saturnini cum tampnatoribus consuetudinariis, et concedo liberos et francos omnes homines qui pertinent ad jus illius ecclesie, ubicunque sint, ab omni excercitu et expedicione, excepta illa que vocatur nomine belli, cum scilicet dominus Pictavis bellum acturus est cum aliquo inimicorum suorum. Et concedo omnia ad ipsum monasterium pertinentia libera ab hospicio et abergaria, [p. 78] sicut pater meus voluit et jussit ea esse libera et quieta, ita ut nec ego nec uxor mea nec filius nec aliquis propinquus, non dapifer, non marescallus, non cubicularius, non prepositus aliquis meus aut serviens in obedienciis ipsius monasterii aut locis hospicium aut abergariam per consuetudinem querat, aut tailliatam faciat, aut sibi dari cogat. Concedo et confirmo immunitatem illam quam pater meus loco illi dedit, ut scilicet quicunque aliquo timore pressus aut forifacto gravatus vel eciam propter dominum Pictavensem iratum, ad predictum burgum fugerit, liber et quietus ibi sine timore maneat, donec aut placitum faciat aut in pace discedat ; ceteri vero homines et illius burgi et qui sua illic afferunt, et qui sua illic reponunt, ut quieti cum suis hominibus a meis et a cunctis hominibus sint, precipio. Concedo aquam ipsius Clennis à molendinis de Chassanhnis usque quo Biberis intra[t] in Clenne et ab exclusa vetula usque ad molendinum de Charuellis et usque ad molendinum de Sartis. Concedo pedagium Pontis novi totum, sicut tempore patris mei habuerunt, et stagnum civitati contiguum, cum piscaria et cum molendinis et cum consuetudine molarum, quas homines consuetudinarii extrahunt sine precio, exceptis molis veteribus que de ipsis molendinis proiciuntur ; molas autem novas debet judex de Bonolio conducere per consuetudinem sine precio usque ad lacum de Forgiis, et judex de Forgiis usque ad molendina, absque ullo precio. Concedo villam Januas que Moleria dicitur, cum hiis que ego adjeci de eadem silva, villam Agriciacum, villam Puteolli. Concedo terram Prati Maledicti, terram quoque de Passiaco cum silva et terram de Lugudiaco, cum pratis, et silvam que dicitur Trossea, que omnia pater meus beneficio acquisivit ab archiepiscopo Burdegalensi et clericis ejus. Concedo villam que dicitur de Mosteriolo ; concedo et ea que pater meus dedit prefato monasterio in territorio Sanctonensi, medietatem ville et terrarum de [p. 79] Ololey et cimiterium ecclesie, et Jarreriam cum terris sibi appendentibus, villam de Faya et Cormer, villam de Boeto, villam de Xartis, et concedo pascherium de Jart, et ea que pater meus dedit et in Oleron et villam de Bennaco. Concedo Ortigiam extremam et ad Burdegalem unum furnum de sub turre. Concedo autem quicquid Hugo de Mota, filius Rogerii, dapiferi patris mei, eidem monasterio dedit, ad Sanctam scilicet Flamem duas borderias et terram de Monte rubeo et de Mota cum conca de Pratis et cum conca de Cauda Vacce. Et concedo quicquid mei homines de honore meo sive in honore meo eis dederunt vel vendiderunt, et à modo daturi sunt vel vendituri, in quibus consuetudines meas concedo eis. Ego vero jandudum eidem monasterio dederam in civitate de levagio salis duas partes, et ad eas colligendas eidem hominem proprium habere, et nunc iterum concedo. Dono eciam eis truncatas à stagno usque ad fluvium Clennis, turrem quoque que sub stagno est do in custodia abbatis et monachorum. Dono et remitto eis omnes consuetudines quas habebam in terra de Puteo et de Magnecio et de Pachiaco. Et dono maresia de Jart libera et quicta cum cappella Sancti Nicolai. Et concedo ea que Alderardis, mater mea, dedit eciam eidem monasterio in Jart. Concedo et omnia alia que pater meus predicto monasterio dedit. Dono autem Podium de Serra eidem monasterio, ubi et jubeo me tumulari. Concedo eciam eidem loco omnes silvas meas, sicut pater meus eas dederat eis ad ignem, ad domos edificandas et reficiendas et ad omnia necessaria facienda, tam hiis qui sunt in monasterio quam hiis qui sunt per obedian[cia]s. Dono eciam silvam mortuam de Moleria, quam acquisivi beneficio et amicicia ab Helia de Calviniaco17. Dono eciam omnia pedagia mea et monachis [p. 80] et hominibus terre eorum, ut omnes sint liberi de pedagiis terre mee, in eundo sive in redeundo ; et monachis dono omnem consuetudinem per totam terram meam, ut liceat eis sua propria et suis usibus sine injuria emere et vendere. De contencionibus autem et querelis que plerumque oriuntur inter homines meos et homines monachorum, precipio ut ita teneatur sicut factum est tempore patris mei, ita ut, si tortitudinem aliquis hominum monachorum fecerit preposito meo, non cogat eum prepositus meus venire in curiam suam rectum facere, sed magis facta proclamacione monachis et statuta die vadat in curiam eorum, ante abbatem aut prepositum, et ibi accipiat rectum quod curia18 eorum judicaverit. Precipio eciam ut, sicut pater meus instituerat et preceperat, ut omnes qui sua in burgo ponunt et vendunt, quecunque merces sit, sine ulla contradictione mei vel meorum debitam consuetudinem monachis reddent. Cursores19 vero qui sunt de civitate et stant ibi vendentes et ementes, si in burgo illo venerint et sua vendiderint, debitam consuetudinem monachis reddant, et ipsi idem in civitate hominibus meis ipsam eandem consuetudinem, sublata omni injuria, persolvant.
Factum est hoc in manu Marchi, predicti monasterii abbatis, et Duranni, prioris Sancti Nicolai, et Martini, monachi20. Testes sunt : Savaricus, clericus, Hugo, frater meus, Hugo de Doet, Aimo Rufus, Bernardus Dormiens, [p. 81] Mainardus cementarius, Adalelmus cliens, Guillermus Magingodi et Petrus Nivardi, Arveus cubicularius, Frotgerius cocus, et alii plures.
Item quartarum litterarum sequitur forma :
Gratia Dei omnipotentis, in cujus manu sunt potestates et omnia jura regnorum, post mortem patris mei sublimatus in principatum, ego Willermus, dux Acquittanie21, prima vice post obsequium funeris ejus qua Pictavis veni, descendi invisere fratres Novi Monasterii et videre sepulturam illius. Et fratres ejusdem ecclesie exeuntes obviam michi, ornamentis ecclesiasticis induti, susceperunt me cum digno honore et gloria, completo cantu et oratione conventus, omnes, ego et proceres mei et maxima multitudo populi que confluxerat, venimus in capitulum. Videns vero sepulturam tam carissimi et victoriosissimi ducis, tacens dolore cordis intrinsecus commota sunt omnia viscera mea super patre meo, et post multas lacrimas et egra suspiria et consolacione procerum meorum et circum ad statum relevatus, revixit spiritus meus, et representate sunt michi carte, quas avus meus et pater fecerant, concesserant et signis suis firmaverant, de constructione illius ecclesie et immunitate et omnium hominum et cunctarum rerum que pertinent illi ecclesie libertate. Pietate itaque patris mei ducis et consilio illustrium virorum qui mecum erant commotus, pro remedio anime mee, patris et avi mei, et pro salute mea, illa omnia que ecclesie Sancti Johannis [p. 82] Evangeliste Novi Monasterii avus meus donavit, concessit et firmavit, et similiter pater meus donavit, concessit et confirmavit, concedo, confirmo et in perpetuum tenenda precipio, tam in acquisitis quam in acquirendis. Concedo et confirmo cuncta munimenta que avus et pater meus eidem monasterio dederunt, et concedo tam illud quam ea que a[d] se pertinere videntur, sub tocius libertatis munimine ab omni inquietudine cujuscunque potestatis et omnium parentum meorum cunctorumque successorum meorum, videlicet ipsum monasterium, sicut patres mei fecerunt, constituo liberum et francum burgum quod circa illud monasterium est et ea que nunc habent in mercato novo, et sicut avus et pater meus concesserunt, quicquid poterunt acquirere, usque ad muros civitatis concedo, nullam ibi consuetudinem michi retinens. Concedo quoque burgum ultra aquam fluvii et fontem qui est in ripa fluminis et aquam à molendinis de Chassegnes usque quo Biberis intrat in Clennem, et a vetula exclusa usque ad molendina de Charruhel, et inde usque ad molendina de Xartis. Concedo pedagium Pontis novi totum, sicut tempore avi et patris mei, totum habuerunt et tenuerunt. Concedo burgum Sancti Saturnini cum tampnatoribus suis, sicut ab avo meo datum est liberum et francum, et sicut hactenus habuerunt ; et concedo omnes homines qui pertinent ad jus illius ecclesie, ubicunque sint, ab omni excercitu et expedicione, excepta illa que vocatur nomine belli, liberos et francos, et omnia loca ad ipsum monasterium pertinencia concedo libera ab hospicio et arbergaria, sicut avus et pater meus voluerunt et jusserunt esse libera et quicta, ita ut nec ego, nec uxor, nec aliquis liberorum meorum, non propinquus, non senescallus, non marescalleus, non cubicularius, non prepositus aliquis meus, aut serviens in obedienciis ipsius monasterii aut locis hospicium vel arbergariam per consuetudinem querat, aut tailliatam faciat, aut sibi dari aliquid cogat. Concedo quoque stagnum [p. 83] civitati contiguum, quod Agnes22 fecit ad munimentum civitatis, quodque avus meus habuerat in dominio solidum et quictum, ita ut nullus posset cursum aque ad hoc stagnum venientis impedire, et ita solidum et quictum donavit illud prefato monasterio, cum piscaria et cum molendinis, et consuetudinem molarum, quas homines consuetudinarii extrahunt sine precio, exceptis molis veteribus que de ipsis molendinis proiciuntur. Quas eciam molas judex de Bonolio per consuetudinem debet ducere usque ad lacum de Forgiis, et judex de Forgiis usque ad molendina, absque ullo precio. Homines vero illos qui molas extrahunt debent monachi tueri et custodire. Concedo villam Agriciacum et villam Januas, que Moleria dicitur, cum hiis que pater meus adjecit de eadem silva, villam similiter Puteoli, terram quoque Prati Maledicti et terram de Paisiaco cum silva, et ea que sunt ad Legudiacum, sicut ea avus meus beneficio acquisivit ab archiepiscopo Burdegalensi et clericis ejus. Concedo revestituram de Mosteriolo et revestituram de Usello et Cormer, et revestituram de Boeto, et revestituram de Xartis, sicut determinate sunt, et medietatem pedagii de Usello, et medietatem de Lolayo et terrarum illi pertinencium, et cimiterium ecclesie, et Jarretam cum terris sibi appendentibus. Concedo et villam Bennaci cum casamentis militum et pascherium ejusdem ville, et medietatem terre de Cugulz et medietatem de Gibergeria, et in burgo Angeriacensi decem modios vini censuales uno quoque anno, et quartam partem de Oleron, excepta turre et castro, et in Burdegalensi territorio Ortigiam et extremam, et in Burdegalia civitate furnum unum de sub turre, et pascherium de Jart cum loco illo ubi est cappella Sancti Nicolai, et cum hiis omnibus [p. 84] rebus quas Alderardis23, avia mea, predicto monasterio donavit. Et concedo maresia et Poudium de Serra, que pater meus illi donavit. Et concedo de levagio salis duas partes, tercia retenta, quas pater meus illi donavit, ad quas eciam colligendas concessit monachis proprium habere hominem, et ego eodem modo concedo. Concedo eciam silvam de Moleriis, et vivam et mortuam, sicut eam pater meus amicicia et beneficio acquisivit ab Helya de Calviniaco. Concedo et omnes silvas meas, sicut avus et pater meus jam olim dederunt eis ad ignem, ad domos faciendas vel reficiendas, et ad omnia neccessaria facienda, tam hiis qui habitant in monasterio quam hiis qui sunt per obediencias. Concedo eis truncatas a stagno usque ad fluvium Clennis et turrem que sub stagno est, ut sit in custodia monachorum, sicut pater meus olim preceperat. Concedo consuetudines de Puteo et Magnecio, [et] de Pachiaco, quas eis pater meus donavit. Concedo eciam quicquid Hugo de Mota, filius Rotgerii, dapiferi avi mei, predicto monasterio dedit. Concedo quicquid homines mei de honore meo sive in honore meo eis dederint vel vendiderint, et amodo daturi sunt vel vendituri, de quibus et in quibus omnes consuetudines meas concedo eis. Concedo eciam eisdem monachis omnia pedagia mea et omnem consuetudinem per totam terram meam, ut liceat eis sua propria et suis usibus vendere et emere sine injuria. Precipio eciam ut, sicut avus et pater meus instituerant et preceperant, ut omnes qui sua in burgo monachorum ponunt et vendunt, quecunque merces sit, sine ulla contradictione mei vel meorum, debitam consuetudinem monachis reddant. Similiter mercatores extranei, si transitum illinc [p. 85] habuerint et sua vendiderint, eis debitam consuetudinem reddant. Cursores qui habitant in civitate, ementes et vendentes, si et in burgo illo venerint et sua ibi vendiderint, debitam consuetudinem monachis reddant, et ipsi idem civitatem ascendentes non aliam quam ipsam consuetudinem, sublata omni injuria, persolvant. Omnes vero illic commorantes, vel sua illic afferentes sive reponentes, quieti cum suis omnibus absque ulla injuria a meis hominibus sibi facta permaneant. De contencionibus autem et querelis que plerumque oriuntur inter homines meos et homines monachorum precipio ut ita teneatur, sicut factum est tempore avi et patris mei, ita ut si tortitudinem aliquis monachorum hominum fecerit preposito meo, non cogat eum prepositus meus venire in curiam suam et rectum facere, sed magis facta proclamacione monachis et statuta die vadat in curiam eorum, ante abbatem aut prepositum illorum, et ibi accipiat quicquid eorum curia judicaverit, sicut factum comperi a patre meo. Hoc et ego tenebo et posteros meos tenere jubeo, et similiter per omnes obediencias illorum a meis hominibus teneri precipio ; non enim volo monasterium illud de honore quem avus meus illi dedit et pater meus tenuit, imminuere, sed eadem libertatem et immunitatem quam illi dederunt et tenuerunt volo et jubeo ibi conservari, ita ut, si aliquis pro aliquo forisfacto vel eciam me irato timore pressus, ad predictum burgum fugerit, liber et quietus ibi maneat, donec aut placitum faciat aut in pace discedat, sicut semper observatum est tempore avi et patris mei. Si quis vero regum, comitum, episcoporum, judicum ac aliarum secularium personarum hanc nostre donacionis et concessionis, sive confirmacionis cartam calumpniatus fuerit vel perturbaverit, nisi emendendo satisfecerit, iram Dei omnipotentis incurrat et in extremo examine districte ulcioni subjaceat.
Facta est hec carta confirmacionis hujus anno Dominice [p. 86] Incarnacionis millesimo c. xxvi, indictione quarta, qum fuit Pascha III. idus aprilis, regis Francorum Ludovici anno septimo decimo, Willermo Adalelmi Pictavensi sedi presidente24, anno primo mei principatus. Hujus rei testes sunt : Wlgrinus, comes Angolimensis25, Aymericus vice comes Thoarcensis26, maritus sororis mee, Ramnulfus, abbas Sancti Petri Deaurati27, Robertus Burgundius, Chotardus de Mauritania, Willermus de Asperimonte28 et Arveus de Morolio, frater ejus, Radulphus Acharie, Willermus Fortonis29.
Item quintarum litterarum sequitur tenor :
Ludovicus, Dei gracia Francorum rex et dux Acquitanorum, omnibus in perpetuum. Pium opus ac rege dignum nos facere credimus, quando in posterum libertati ecclesiastice et quieti benigna solicitudine providemus. Hoc nimirum intuitu ecclesiam beati Johannis de Monasterio novo, cum universis rebus et possessionibus suis, sub nostra protectione suscipimus et auctoritate regie patrocinio communimus, beneficia quoque omnia ac dona universa quecunque ab antecessoribus nostris ducibus Acquitanorum [p. 87] eidem ecclesie collata sunt, prout ipsorum ducum scripta continent et protestantur, cum omni integritate sibi tenenda concedimus et per presentem paginam auctoritatis nostre precepto perhenni stabilitate corroboramus. Statuimus eciam, superaddentes ex parte nostra, ut pro destructione domorum suarum que circa turrim de stagno erant, habeat deinceps singulis annis prefata ecclesia viginti solidos Pictavensis monete in civitate nostra Pictavis, qui de primis reditibus ferie quadragesimalis, sine contradictione primi reddantur. Preterea damus eidem ecclesie atque concedimus ut deinceps proprium ponat et habeat servientem, qui de levagio salis accipiat debitam et consuetam partem suam ; in nemore eciam nostro, quod Molerias appellatur, sibi concedimus trencheras illas, quas ab antiquo dono ducis Acquittanorum habuit, perpetuo possidendas. Ut igitur hoc nostre constitucionis preceptum ratum perhenniter maneat et inconcussum, scripto commandari, sigilli nostri auctoritate muniri nostrique nominis subter inscripto caractere corroborari precipimus. Actum Pictavis, anno Incarnacionis dominice m. c° xlvi°, regni nostro decimo. Astantibus in palacio nostro quorum nomina subtitulata sunt et signa. — Signum Radulphi, Viromandie comitis30, dapiferi nostri. S. Guillermi, buticularii31. S. Mathei, camerarii32. S. Mathei, constabularii33. Data per manum Cadurci cancellarii34. (Monogramme.)
[p. 88] Item et sequitur sextarum forma :
In nomine sancte et individue Trinitatis. Quoniam hominum memoria cito labitur, nec ab hoc inter posteros altercacionis scrupulus oriatur, ego Alienor, Dei gracia Acquitanorum ducissa et Normannorum35, signiffico tam presentibus quam futuris quod, consilio illustrium virorum et precibus Helie, abbatis monachorum Novi Monasterii, et pro remedio anime mee, patris et avi mei, illa omnia que ecclesie Sancti Johannis Ewangeliste Novi Monasterii attavus meus donavit, concessit et confirmavit, et similiter avus et pater meus donaverunt, concesserunt et confirmaverunt, tam in acquisitis quam in acquirendis, do, concedo et confirmo, et in perpetuum tenenda precipio. Concedo iterum et confirmo cuncta munimenta que attavus, avus et pater meus eidem monasterio dederunt et omnia illa que ad se pertinere videntur sub tocius libertatis munimine pono, et ab omni inquietudine cujuscunque potestatis et omnium parentum meorum cunctorumque successorum meorum, libera esse concedo, et omnia illa que in carta, quam pater meus eis fieri fecit et sigillo suo firmari precepit, continentur, rata habeo, et Helie, abbati, et monachis Novi Monasterii successoribusque suis in perpetuum tenenda et quiete possidenda concedo. Hujus autem doni et concessionis testes sunt : Ebulo de Maloleonne et Radulphus, frater ejus, et Ugo vicecomes Castri Airaudi et Radulphus, frater ejus, et Segebrandus Chabot, et Saldebrol, constabularius, [p. 89] et alii quamplures. Ut autem firma et illibata permaneat, sigilli mei auctoritate firmari precepi. Hec autem carta data est Pictavis, per manum Bernardi, cancellarii mei, anno m° c° lii° ab Incarnacione Domini, vii° kalendas junii36.
Quas quidem sex litteras superius insertas omniaque et singula in eis contenta, gratas et ratas grataque et rata habentes, eas et ea volumus, laudamus, approbamus, ratifficamus ac tenore presentium, in quantum prefati religiosi abbas et conventus dicte ecclesie Monasterii Novi eorumque predecessores ipsis rite et debite usi sunt, confirmamus. Mandantes dilectis et fidelibus nostris gentibus nostrum presens tenentibus Parlamentum, et que futura tenebunt Parlamenta, gentibus Compotorum nostrorum ac thesaurariis, nec non generalibus consiliariis super facto omnium financiarum nostrarum, ac senescallo Pictavensi ceterisque justiciariis et officiariis nostris, vel eorum locatenentibus, presentibus et futuris, et eorum cuilibet, prout ad eum pertinuerit, quatinus omnia et singula in eisdem litteris contenta teneant, custodiant, adimpleant, teneri et custodiri et de puncto in punctum adimpleri et inviolabiliter observari faciant, omnia in contrarium facta, si que sint, ad statum pristinum et debitum reducendo aut reduci faciendo indilate. Quod ut firmum et stabile perpetuis perseveret temporibus, nostrum presentibus litteris fecimus apponi sigillum, in absentia magni ordinatum. Nostro in aliis et alieno jure semper salvo. Datum Pictavis, mense novembris anno Domini millesimo cccc° tricesimo quarto, regni vero nostri decimo tercio37.