MXLIII
Confirmation des antiques privilèges de l’abbaye de Sainte-Croix de Poitiers.
- B AN JJ. 211, n° 401, fol. 88 v°
- a P. Guérin, Archives historiques du Poitou, 29, p. 107-110
Karolus, Dei gratia Francorum rex. Notum facimus, [p. 108] etc. ad supplicacionem dilectarum nostrarum religiosarum abbatisse et conventus monasterii sanctimonialium Sancte Crucis Pictavensis1, nonnullas et varias illustrissimorum incliteque recordationis ac felicis memorie Karlomanni et Ludovici, quondam regum, et Karoli, Francorum regis, predecessorum nostrorum, quasdam videlicet originales predicti Karlomanni, una vero transsumpta prefatorum Ludovici et Karoli litterarum, sub sigillo Castelli nostri Parisiensis confecta, super immunitatibus et franchisiis, eisdem supplicantibus per prenominatos reges concessis, litteras inspexisse, quarum siquidem litterarum seriatim successiveque tenores presentibus sunt inserti2.
Quas quidem litteras preinsertas ac omnia et singula in eis contenta, ratas et gratas ac rata et grata habentes, ratificavimus, approbavimus et confirmavimus, et tenore presentium ex nostris certa scientia plenitudineque potestatis et auctoritate, necnon speciali gracia ratifficamus, approbamus, et eas, in quantum prelibate supplicantes eis rite, juste et debite use et gavise sunt, debite confirmamus et eis de novo, si opus est, impartimur ; decernentes supradictorum Ludovici et Karoli regum transsumpta preinserta litterarum tantorum esse valoris et efficacie, eisque fidem in judicio et extra tantam adhiberi, quemadmodum si ipse supplicantes de originalibus litteris, [p. 109] quas ipse, pretextu guerrarum que in regno nostro, proh dolor ! diutius viguerunt, minimè valent adhibere, fidem facerint et docerent. Quocirca dilectis et fidelibus gentibus nostrum presens tenentibus aut qui futura tenebunt Parlamenta, gentibus compotorum nostrorum, baillivoque Turonensi, ressortorum et exemptionum Andegavie et Cenomanie, nec non senescallis Pictavensi et Xanctonensi ceterisque justiciariis nostris, aut eorum locatenentibus, presentibus et futuris, et eorum cuilibet, prout ad eum pertinuerit, damus in mandatis quatinus prelibatas supplicantes nostris presentibus ratificatione, confirmatione et gratia uti et gaudere pacifice et quiete faciant et permittant, absque ipsas supplicantes earumque posteras et sequaces impediendo, molestando et inquietando, seu molestari, impediri et inquietari patiendo ; imo impedimenta, si que sint adversus nostre concessionis seriem facta, tollant et amoveant, seu tolli et amoveri faciant visis presentibus, indilate. Que ut stabilitatis perpetue robur obtineant, nostrum in absentia magni ordinatum presentibus apponi jussimus sigillum. Nostro in ceteris et alieno in omnibus juribus salvis. Datum Pictavis3, die vicesima mensis aprilis anno Domini m° cccc.xxxviii°, regni vero nostri xvie4.
Sic signatas ; Per regem, dominis delphino Viennensi, duce Borbonie ac Karolo de Andegavia, episcopisque Claromontensi, Magalonensi et Malleacensi, Christophoro de Harcuria, marescallo de Fayeta, Johanne Rabatelli, in [p. 110] Parlamento presidenti, Gaufredo Vassalli, necnon domino de Coetivy et aliis presentibus. Pichon.