[p. 305]

DLXI

Lettres portant que les causes de l'abbaye de Saint-Maixent ne seront plus portées à Loudun, mais qu'elles le seront à Chinon, devant le bailli des Exemptions d'Anjou et de Touraine 1.

  • B AN JJ. 104, n° 248, fol. 105 v°
  • a P. Guérin, Archives historiques du Poitou, 19, p. 305-306
D'après a.

Karolus, Dei gracia Francorum rex. Notum facimus universis, presentibus et futuris, quod, cum religiosi viri abbas et conventus monasterii Sancti Maxencii in comitatu Pictavensi, eorumque cause et querele, tarn per privilegia eis per predecessores nostros Francorum reges concessa, et postmodum per nos confirmata, quam de usu et consuetudine, quibus [retroactis] temporibus usi fuerunt, ressortiri consueverint coram baillivo et judice nostro Turonensi in sede nostra regia apud Lodunum, dictamque sedem postmodum, certis de causis ad hoc nos moventibus, nuper in villam nostram de Chinon transtulerimus, propter quod religiosi memorati, formidantes ne de rigore, secundum dictorum privilegiorum tenorem, ac usus et consuetudines supra dictos, possent aut deberent apud dictam sedem de Chinon ressortiri eo modo quo apud Lodunum ressorciebantur2consueverant, nobis humiliter supplicarunt ut eis velimus nostram super hoc graciam impartiri, ne dicta privilegia ob hoc invalida fore videantur. Quocirca, nos premissa considerantes, nec non ob reverenciam gloriosi confessoris sancti Maxencii, cujus corpus in dicto monasterio colocatur, eciam laudabilibus et gratuitis serviciis nobis per dilectum et fidelem consiliarium nostrum, Guillelmum, abbatem dicti monasterii3, nobis, ad honorem et utilitatem [p. 306] nostri ac corone Francie, multipliciter impensis, consideratis et attentis, dicta privilegia ampliare volentes, eisdem religiosis de gracia speciali, certa sciencia et auctoritate regia, concessimus per presentes ut ad sedem nostram predictam de Chinon, coram baillivo et judice nostro regio, aut ejus locumtenenti, ressorciantur et ressortiri debeant eo modo quo ressorciebantur aut ressortiri consueverant apud Lodunum, absque eo quod ob hoc privilegiis suis predictis in aliquo derogari valeat ; quinymo volumus ipsos religiosos predictis privilegiis, libertatibusque et franchisiis suis in dicta sede de Chinon uti et [gaudere] posse, quathenus in dicta sede de Loduno utebantur aut uti poterant et debebant, privilegiis supradictis in omnibus aliis clausulis suis, in suis virtute et robore manentibus. Quocirca dilectis et fidelibus gentibus Parlamenti nostri, baillivo Exempcionum ducatuum Andegavensis et Turonensis, ceterisque justiciariis regni nostri, aut eorum locatenentibus, presentibus et futuris, et eorum cuilibet, prout ad eum pertinuerit, mandamus quatinus prefatos religiosos gracia et concessione nostris presentibus uti et gaudere faciant et permittant, ipsos in contrarium nullatenus molestando vel impediendo, molestari seu impediri à quoquam permittendo ; inhibemusque per presentes baillivo Exempcionum comitatus Pictavensis, aut ejus locumtenenti, presenti et futuro, necontra dictorum privilegiorum ac presencium gracie et concessionis nostrarum predictarum tenorem, religiosos memoratos aliqualiter impediat vel molestet, quinymo ipsos eisdem uti faciat et gaudere. Quod ut firmum et stabile maneat perpetuo, sigillum nostrum litteris presentibus duximus apponendum. Salvo in aliis jure nostro et in omnibus quolibet alieno. Datum in castro nemoris Vincennarum, xxviia die julii anno Domini millesimo trecentesimo septuagesimo tercio, et regni nostri decimo.

Per regem, in suo consilio. J. d'Ailly.


1 Ces lettres ont été publiées dans le recueil des Ordonnances des rois de France, t. V, p. 625, d'après le texte deu registre de la Chancellerie.
2 Sic Il faut lire ressortiri.
3 Guillaume IV de Vezançay, abbé de Saint-Maixent. (Voy. ci-dessus, p. 153, note 3.)