[p. 350]

DLXXVII

Confirmation des lettres de sauvegarde accordées par Philippe le Bel au prieuré de Cheffois, de l'ordre de Saint-Augustin, au diocèse de Poitiers.

  • B AN JJ. 105, n° 497, fol. 252 v°
  • a P. Guérin, Archives historiques du Poitou, 19, p. 350-351
D'après a.

Karolus, Dei gracia Francorum rex. Notum facimus universis, tam presentibus quam futuris, nos infrascriptas vidisse litteras, formam que sequitur continentes :

Philippus, Dei gracia Francorum rex. Notum facimus, etc., quod cum religiosi viri, prior et fratres de Cavafaya, etc. Actum Parisius, anno Domini m. ccc. nono, mense januarii1.

Verum quia per translacionem de ducatu Turonensi per nos carissimo germano nostro duci Andegavensi et Turonensi2 factam, baillivo Turonensi ablata est potestas gardiatorem specialem dictis religiosis nostro nomine deputandi, formidant verisimiliter ipsi religiosi à nonnullis eorum [p. 351] vicinis et aliis graviter opprimi et eorum jura detrimenta pati, nisi more solito auctoritate nostra gardiator specialis deputetur eisdem, sicut dicunt, supplicantes ut ad deputandum et assignandum eisdem gardiatorem, more diucius observato, baillivum Exempcionum et ressortorum Turonensium, Andegavensium et Cenomannensium, vel ejus locum tenentem, loco dicti quondam baillivi Turonensis, committere et dictas litteras suprascriptas in aliis confirmare dignemur. Quocirca nos personas divino cultui mancipatas et eorum jura, sub nostre majestatis virga, à pressuris et gravaminibus indebitis preservari volentes, et ut piis operibus et divinis misteriis in dictorum religiosorum monasterio celebrandis participes effici mereamur, baillivo dictarum Exempcionum et ressortorum, aut ejus locum tenenti, qui nunc est et qui pro tempore fuerit, mandamus et ex causis predictis comittimus ut eisdem religiosis aliquem servientum nostrorum ydoneum, specialem ipsorum gardiatorem, quociens eis necesse fuerit et super hoc fuerit requisitus, nostro nomine deputet et assignet, dictas litteras suprascriptas et contenta in eis in omnibus aliis suis punctis, auctoritate nostra regia et de speciali gracia, confirmantes. Quod ut firmum et stabile perpetuo perseveret, nostrum presentibus litteris fecimus apponi sigillum. Nostro in aliis et alieno in omnibus jure salvo. Datum Parisius, anno Domini millesimo ccc.lxxiiii. regni vero nostri undecimo, mense augusti.

Gregorius. —In requestis hospicii. S. de Caritate.


1 Ces lettres de Philippe le Bel sont publiées dans le premier volume de ce recueil (Arch. hist. du Poitou, t. XI, p. 63) ; elles le sont également, avec le vidimus que nous donnons ici, dans la collection des Ordonnances des Rois de France, t. VI, p. 33.
2 Louis de France, duc d'Anjou, second fils du roi Jean, avait été investi, le 16 mai 1370, du duché de Tourraine en échange du comté du Maine et de la châtellenie de Loudun.