[p. 421]

DC

Lettres d’anoblissement en faveur de Philippe Jacques, dit de Bonniers, de Poitiers.

  • B AN JJ. 110, n° 51, fol. 32
  • a P. Guérin, Archives historiques du Poitou, 19, p. 421-422
D'après a.

Karolus, etc. Regalis providencia digne pensans merita fidelium subditorum, libenter illos extollit honoribus graciosis, ut ipsi gaudeant se probitatis operibus vacavisse et alii eorum exemplo similibus se conforment. Notum itaque facimus universis, presentibus et futuris, quod nos, attendentes fidedignorum relatibus quod Philippus Jacobi, dictus de Bonniers, de Pictavis1, est meritis virtutum ornatus, ac propterea dignum arbitrantes ut sic nostram clemenciam reperiat graciosam, quod ipse in se et suis fructum in ea segaudeat invenisse, dictum Philippum, qui de non nobilibus traxisse dicitur originem, et omnem ejus prolem, de legitimo matrimonio procreatam et procreandam, de plenitudine regie potestatis et nostra speciali gracia ac de certa sciencia, nobilitamus nobilesque facimus et habiles reddimus ad omnia et singula quibus ceteri nostri regni nobiles uti possunt, ita quod ipse et ejus proles et posteritas masculina, tam procreata quam procreanda de legitimo matrimonio, milicie cingulo, quandocunque [p. 422] voluerint, valeant decorari. Concedentes eidem ut ipse çum uni versa ejus posteritate etprole, tam proereata quam procreanda, in universis et singulis actibus, rebus et bonis mobilibus et inmobilibus, acquisitis et acquirendis, sive in feudis sive in retrofeudis nostris, aut aliis quibuslibet nobilitate et quacunque nobilitatis prerogativa cum aliis nobilibus regni nostri plenarie, libere et quiete gaudeant pariter et utantur, nec ad aliquam financiam nobis aut nostris successoribus prestandam, pro acquisitis vel acquirendis hujus modi, quomodolibet teneantur aut eciam compellantur, constitucione, ordinacione vel lege qualibet edita, et consuetudine vel usu in contrarium non obstantibus quibuscunque. Firmiter inhibentes ne quis justictarius, oficiarius vel subditus noster, aliquid contra premissa vel eorum aliquod attemptare presumat. Quod ut firrnum et stabile perpetuo permaneat, nostrum presentibus litteris fecimus apponi sigillum. Salvo in aliis jure nostro et in omnibus quolibet alieno. Datum Parisius, die ultima decembris anno Domini m. ccclxxvio et regni nostri xiiio.

Per regem. Yvo.


1 Les biens de Philippe Jacques, de Poitiers, avaient été confisqués en novembre 1370, parce qu’étant resté dans cette ville avec les Anglais, il était considéré comme rebelle. (Voy. ci-dessus le n° DI, p. 75.)