MCLVI
Lettres d’anoblissement en faveur d’Antoine Vousy.
- B AN JJ. 224, n° 97, fol. 85 v°
- a P. Guérin, Archives historiques du Poitou, 32, p. 55-58
Karolus, etc. Ad perpetuam rei memoriam. Regie dignitatis benignitas1 personas benemeritas libenter extollit et eas honoris amplioris prerogativa decorat. Hinc est quod nos, attentis fidelibus ac pergratis obsequiis per dilectum nostrum Anthonium Vousy2, nobis diucius [p. 56] exhibitis ac ipsius eciam meritis egregiis, honorifica compensacione dignis, eumdem cum sua utriusque sexus prole ac posteritate, ex legitimo connubio procreata et procreanda, ac eorum quemlibet de nostre potestatis regie plenitudine et gracia speciali nobilitavimus ac nobilitatis titulo decoravimus et decoramus per presentes, eosque ad omnia et singula quibus persone nobiles regni nostri uti solite sunt habiles reddimus et declaramus. Concedentes insuper ut quocienscunque prefatus Anthonius Vousy aut ejus legitima proles ac posteritas masculina, nata vel nascitura, cingulo militari voluerit donari, id ipsum petere recipereque sibi liceat. Et in omnibus et singulis actibus, locis et rebus, tam in judicio quam extra, ut nobiles haberi, teneri et reputari amodo volumus et decernimus, ac omnibus et singulis privilegiis, juribus, prerogativis, honoribus et libertatibus, quibus ceteri nobiles regnicole gaudent et utuntur, gaudere et uti plene ac pacifice valeant in futurum. Quodque eciam prenominatus Anthonius Vousy, aut ejus legitima proles ac posteritas, nata vel nascitura, feoda et retrofeoda nobilia aliasque possessiones nobiles quascunque et qualescunque tenere et possidere, et jam per eos acquisita et habita, sive acquisitas et habitas, ac eciam acquirenda seu imposterum acquirendas, habere et [p. 57] retinere licite nobilesque possint ac si generis nobilis duxissent primordia, absque eo quod ea vel eas in toto seu in parte vendere aut extra manum ponere, nunc aut in futurum, quomodolibet teneantur vel cogantur, solvendo tamen ob hoc nobis aut successoribus nostris financiam moderatam. Quapropter dilectis ac fidelibus gentibus compotorum ac thesaurariis nostris Parisius, commissariis super reformacione acquisicionum per innobiles personas regni nostri factarum, baillivo Biturie ac senescallo Pictavie ceterisque justiciariis et officiariis nostris, aut eorum loca tenentibus, presentibus et futuris, et eorum cuilibet, prout ad eum pertinuerit, harum serie damus in mandatis quatinus prenominatum Anthonium Vousy, ac ejus prolem et posteritatem, ex legitimo matrimonio procreatam sive procreandam, et eorum quemlibet, modo pretacto nostra presenti nobilitacione et gracia uti et gaudere plenarie deinceps faciant et permittant, eosdem aut ipsorum aliquem in premissis nullatenus molestando, turbando aut inquietando, quinymo in contrarium acta ad statum pristinum et debitum reducant seu reduci faciant indilate, statutis, editis, ordinacionibus et mandatis non obstantibus quibuscunque. Quod ut firmum et stabile perseveret in futurum, [sigillum] nostrum litteris presentibus duximus apponendum. Salvo in aliis jure nostro et in omnibus quolibet alieno. Datum in Montiliis prope Turonis, mense marcii anno Domini millesimo ccccmo xlviiivo post Pascha, et regni nostri xxvito.
Sic signatum : Per regem, archiepiscopo Remensi3, comitibus de Tancarville4 et Ebroicensi5, dominis de [p. 58] Pressigniaco6, de Blainville7 et aliis presentibus. Giraudeau. — Visa. Contentor. P. Le Picart.