MCCXXI
Lettres d’anoblissement d’Etienne Boynet, originaire du Poitou.
- B AN JJ. 181, n° 16, fol. 9
- a P. Guérin, Archives historiques du Poitou, 32, p. 271-274
Karolus, Dei gracia Francorum rex. Ad perpetuam rei [p. 272] memoriam. Decens et juri consonum arbitramur illos nobilitatibus et aliis prerogativis muniri, quos probos et fideles ac vita laudabili, morum honestate aliisque virtutum insigniis decoratos adinvenit regia majestas. Sane licet dilectus noster Stephanus Boynet1, de patria nostra Pictavie oriundus, libere condicionis et de legitimo matrimonio procreatus, ex plebeis parentibus traxerit vel sumpserit originem, verumptamen vita laudabilis, morum honestas, vera erga nos eciam ipsius fidelitas ac alie virtutes quibus persona ejus insignitur, ipsum nobilem in suis actibus reddunt et nos inducunt ut erga eum reddamur ad graciam liberales. Notum igitur facimus presentibus universis et futuris quod, premissorum necnon [p. 273] serviciorum per memoratum Stephanum carissimo ac dilecto consanguineo nostro Francie connestabulario nobisque in ejus comitiva impensorum consideracione, eundem Stephanum Boynet et ejus posteritatem, prolem masculinam et femininam, in legitimo matrimonio natam et nascituram, nobilitavimus et de gracia speciali, ex nostra certa scientia, plena potestate et auctoritate regia, eos nobiles facimus et creamus, expresse concedentes ut ipse et tota ejus posteritas, nata et nascitura predicta, in omnibus suis actibus, in judicio et extra, ab omnibus pro nobilibus habeantur et reputentur, et habiles reddimus ut ipsi universis et singulis previllegiis, prerogativis, libertatibus et aliis juribus quibus ceteri nobiles regni nostri, ex nobili genere procreati, uti consueverunt et utuntur, gaudeant pacifice et fruantur ; ipsum Stephanum et ejus posteritatem predictam aliorum nobilium, ex nobili prosapia seu stipite procreatorum, numero agregantes, licet ipse Stephanus ex nobili genere ortum non habuerit vel sumpserit originem, ut predictum est. Volentes insuper et concedentes ut idem Stephanus et proles ejus, nascitura et nata, dum et quociens eisdem placuerit, a quocumque milite cingulum milicie valeant adipisci, et feoda et retrofeoda ac res nobiles a nobilibus et quibuscunque aliis acquirere, et jam acquisitas ac eciam acquirendas retinere et possidere perpetuo, absque eo quod ea vel eas nunc vel futuro tempore, ignobilitatis occasione, extra manum suam ponere vel alienare cogantur ; solvendo tamen nobis una vice financiam moderatam. Quocirca dilectis et fidelibus gentibus nostris compotorum nostrorum et thesaurariis, necnon generalibus consiliariis nostris super facto omnium financiarum nostrarum, et senescallo Pictavensi ceterisque justiciariis et officiariis nostris, aut eorum locatenentibus, presentibus et futuris, et cuilibet ipsorum, prout ad eum pertinuerit, damus in mandatis quatinus nostris presentibus gracia et nobilitacione dictum Stephanum [p. 274] Boynet et ejus posteros, masculinos et femininos, in legitimo matrimonio procreatos et procreandos, uti et gaudere plenarie et pacifice faciant et permittant, omni impedimento cessante seu amoto, ordinacionibus, statutis, editis, inhibicionibus, revocacionibus, mandatis aut deffensionibus, in contrarium factis vel fiendis, non obstantibus quibuscunque. Quod ut firmum et stabile perpetuo perseveret, nostrum presentibus litteris jussimus apponi sigillum. Datum in castro Montiliorum prope Turonis, in mense februarii anno Domini millesimo quadringentesimo quinquagesimo primo, et regni nostri tricesimo.
Sic signata : Per regem, domino de Montesorello, magistro Johanne Burelli et aliis presentibus. J. de La Loère. — Visa.