MCCXX
Lettres de légitimation en faveur d’André de Saint-Sébastien, fils naturel de Pierre de Saint-Sébastien, chevalier, tué à la bataille de Verneuil, et de Sibile Du Bois, celle-ci mariée depuis à Perrin Du Verger.
- B AN JJ. 181, n° 21, fol. 11
- a P. Guérin, Archives historiques du Poitou, 32, p. 269-271
Karolus, Dei gracia Francorum rex. Illegitime genitos, quos vite decorat honestas nature vicium minime decolorat, [p. 270] nam decor virtutis abscondit in prole maculam geniture et pudicicia morum pudor originis aboletur. Notum igitur facimus presentibus et futuris quod, licet Andreas de Sancto Sebastiano, filius naturalis quondam Petri de Sancto Sebastiano, militis, et Sibille de Bosco, tunc uxoris Perrini Du Vergier1, ex illicita copula originem traxerit, talibus tamen virtutis dono et morum venustate coruscat quod in ipso supplent merita et virtutes quod ortus odiosus adjecit, adeo quod super eo defectu natalium, quem patitur, graciam quam nobis humillime flagitavit a nostra regia majestate meruit obtinere. Nos igitur, hiis attentis necnon consideracione serviciorum nobis alias per patrem dicti Andree in nostris guerris contra adversarios nostros antiquos et presertim in bello de Vernueil, in quo diem suum clausit extremum, impensorum, eundem Andream de Sancto Sebastiano de nostre regie potestatis plenitudine, certa sciencia ac speciali gracia legitimavimus et legitimamus per presentes, ac legitimacionis titulo decoramus, ipsumque in judicio et extra a modo pro legitimo reputari et censeri volumus et haberi. Concedentes eidem et cum eo dispensantes ut ipse, quamquam de dampnato coitu traxerit originem, bona mobilia temporalia et immobilia quecunque acquirere, et jam acquisita possidere valeat et tenere, et de eisdem inter vivos vel in testamento disponere ad sue libitum voluntatis, ad successionemque dictorum patris et matris ceterorumque amicorum carnalium ac aliorum quorumlibet, ex testamento vel ab intestato, dummodo de eorum processerit voluntate, et nisi alteri foret jus jam quesitum, et ad quoscunque honores, officia aliosque legitimos actus admittatur, ac si [p. 271] esset de legitimo matrimonio procreatus, quodque eciam sui liberi, si quos in futurum habeat, totaque ejus posteritas de matrimonio legitimo procreanda in bonis suis quibuscunque eidem jure hereditario succedant et succedere valeant, nisi aliud quam defectus hujusmodi natalium repugnet, predicto deffectu, quem prorsus abolemus, jure, constitucione, statuto, lege, edicto et consuetudine, usu generali vel locali regni nostri, ad hoc contrariis, non obstantibus quibuscunque ; solvendo nobis hac vice financiam moderatam. Quocirca dilectis et fidelibus nostris gentibus compotorum nostrorum et thesaurariis Parisius, necnon senescallo Pictavie, ceterisque omnibus et singulis justiciariis et officiariis nostris quibuscunque, aut eorum locatenentibus, presentibus et futuris, et eorum cuilibet, prout ad eum pertinuerit, mandamus districtius injungendo quathinus prefatum Andream de Sancto Sebastiano et ejus posteros nostris presentibus legitimacione, concessione et gracia uti et gaudere pacifice faciant et permittant, absque quovis impedimento, quod si illatum foret, id reparent et ad statum pristinum et debitum reducant, seu reduci faciant indilate, visis presentibus. Quibus, ut perpetue stabilitatis robur obtineant, nostrum jussimus apponi sigillum. Nostro in aliis et omnibus quolibet alieno jure semper salvo. Datum in Montiliis prope Turonis, die xxiiiia mensis februarii anno Domini millesimo ccccmo quinquagesimo primo, et regni nostri tricesimo.
Sic signata : Per regem, domino de Montsoreau et aliis presentibus. De La Loère. — Visa.