MCCXIII
Lettres de légitimation en faveur de Jean de May, fils naturel de Savary de La Tour et de Jeanne de Lezay.
- B AN JJ. 181, n° 4, fol. 2
- a P. Guérin, Archives historiques du Poitou, 32, p. 246-249
Karolus, Dei gracia Francorum rex. Illegitime genitos [p. 247] quos vite decorat honestas nature vicium minime decolorat, nam decor virtutis abscondit in prole maculam geniture et pudicicia morum pudor originis aboletur. Notum igitur facimus universis, presentibus et futuris, quod licet Johannes de May, filius naturalis Savary de La Tour et Johanne de Lezay1, ex illicita copula traxerit originem, videlicet ex dictis Savary de La Tour et Johanna de Lezay, talibus tamen virtutis donis et morum venustate insignitur, quod in ipso supplent merita et virtutes id quod ortus odiosus adjecit, adeo quod super deffectu natalium quem patitur, gratiam quam nobis humilime postulavit merito debet obtinere. Hinc est quod nos, hiis attentis nec non aliquibus serviciis per ipsum Johannem nobis impensis, ipsum Johannem de nostre regie potestatis plenitudine auctoritateque regia et gracia speciali legitimavimus et legitimacionis titulo decoramus per presentes ; volentes ut ipse deinceps, in judicio et extra, pro legitimo habeatur, ac eidem concedentes et cum eo dispensantes [p. 248] ut, quanquam ipse de cohitu illicito originem traxerit, bona mobilia temporalia quecumque et inmobilia acquirere et jam acquisita retinere et pacifice possidere valeat, ac de eis disponere inter vivos vel in testamento, ad sue libitum voluntatis, ad successionemque dictorum patris et matris ceterorumque parentum et amicorum carnalium suorum et aliorum quorumlibet, ex testamento vel intestato, dummodo de eorum processerit voluntate et nisi alteri foret jus jam quesitum, et ad quoscunque honores, officia et alios actus legitimos admittatur ac si esset de legitimo matrimonio procreatus ; quodque eciam sui liberi, si quos in futurum habeat, totaque ejus posteritas de legitimo matrimonio procreanda in bonis suis quibuscunque eidem jure hereditario succedant et succedere valeant, nisi aliud quam defectus hujusmodi natalium repugnet, predicto defectu quem prorsus abolemus, jure, constitucione, statuto, edito, consuetudine, usu generali vel locali regni nostri ad hoc contrariis non obstantibus quibuscunque, solvendo nobis hac vice financiam moderatam. Quocirca dilectis et fidelibus gentibus compotorum nostrorum et thesaurariis, baillivisque Turonie et Bitturie, necnon senescallo Pictavensi ceterisque justiciariis et officiariis nostris, aut eorum locatenentibus, presentibus et futuris, et eorum cuilibet, tenore presentium mandamus quatinus dictum Johannem de May et ejus posteros nostris presentibus legitimacione, concessione et gracia uti et gaudere pacifice faciant et permittant, absque quovis impedimento. Quod, si illatum foret, id reparent et ad statum pristinum et debitum reducant seu reduci faciant indilate, visis presentibus. Quibus, ut stabilitatis perpetue robur obtineant, nostrum jussimus apponi sigillum. Nostro tamen in ceteris et alieno in omnibus juribus semper salvis. Datum in opido Ville Dei prope Sanctum Maxencium, in mense novembris anno Domini millesimo quadringentesimo quinquagesimo primo et regni nostri tricesimo.
[p. 249] Sic signata : Per regem, domino de Foresta, magistro Stephano Militis et aliis presentibus. — Visa.