MCCXXVII
Lettres d’anoblissement octroyées à Jean Dufour et à sa postérité.
- B AN JJ. 181, n° 158, fol. 98 v°
- a P. Guérin, Archives historiques du Poitou, 32, p. 293-295
Karolus, Dei gracia Francorum rex. Ad perpetuam rei memoriam. Decens et juri consonum arbitramur illos nobilitatibus et aliis prerogativis muniri, quos probos et fideles ac vita laudabili, morum honestate et aliis virtutum insigniis decoratos adinvenit regia majestas. Sane licet dilectus noster Johannes de Furno1, libere condicionis et de legitimo matrimonio procreatus, ex plebeis parentibus traxerit originem, verumtamen vita laudabilis, morum honestas, vera eciam erga nos ipsius fidelitas et alie [p. 294] virtutes quibus, ut accepimus, insignitur ejus persona, ipsum nobilem in suis actibus reddunt et nos inducunt ut erga eum reddamur ad gratiam liberales. Notum igitur facimus universis, presentibus et futuris, quod premissorum consideracione necnon serviciorum per dictum Johannem de Furno nostris in guerris ab evo suo juvenili nobis impensorum et que adhuc cothidie non desinit impendere, ipsum et ejus posteritatem et prolem masculinam et femininam in legitimo matrimonio nascituram, nobilitavimus ac tenore presentium, de nostris gracia speciali, certa sciencia, plena potestate et auctoritate regia, nobiles facimus et creamus expressè, concedentes ut ipse et tota ejus posteritas nascitura predicta in omnibus suis actibus, in judicio et extra, ab omnibus de cetero pro nobilibus habeantur et reputentur, et habiles reddimus ut ipsi universis et singulis privilegiis, prerogativis, libertatibus ac aliis juribus quibus ceteri regni nostri nobiles ex nobili genere procreati uti consueverunt et utuntur, gaudeant et fruantur pacifice, prefatum Johannem de Furno et ejus posteritatem predictam aliorum nobilium, ex nobili stipite procreatorum, cetui et numero aggregantes. Volentes insuper et concedentes ut idem Johannes de Furno et ejus dicta proles masculina nascitura, dum et quociens eis placuerit et a quocunque milite voluerint, cingulum milicie valeant adipisci, et feoda, retrofeoda ac res nobiles a nobilibus et quibuscunque aliis acquirere et jam acquisitas ac eciam acquirendas retinere et possidere perpetuo, absque eo quod eas vel ea nunc aut futuro tempore, innobilitatis occasione, alienare vel extra manum suam ponere cogantur ; solvendo tamen nobis hac vice financiam moderatam, per dilectas et fideles nostras gentes compotorum nostrorum et thesaurarios arbitrandam. Quocirca eisdem gentibus compotorum nostrorum et thesaurariis, senescalo Pictavie necnon et baillivo Turonie [p. 295] ceterisque justiciariis et officiariis nostris, vel eorum locatenentibus, presentibus et futuris, et ipsorum cuilibet, prout ad eum pertinuerit, mandamus quatinus nostris presentibus gratia et nobilitacione sepedictum Johannem de Furno et ejus prolem utriusque sexus, in legitimum matrimonium nascituram, uti et gaudere plenarie et pacifice faciant et permittant, absque quovis impedimento ; quod si forsan illatum foret, reparent vel reparari faciant indilate, visis presentibus. Quibus, ut perpetue stabilitatis robur obtineant, nostrum jussimus apponi sigillum. Nostro in aliis et in omnibus quolibet alieno jure semper salvo. Datum Magduni supra Ebram, mense julio anno Domini m°cccc°liido, et regni nostri tricesimo.
Sic signata : Per regem, domino de Turre2, admiraldo, domino Johanne de Jambis3, Guillermo Gouffier4 et aliis presentibus. Badonvillier. — Visa. Contentor. Pichon.