MCCXII
Lettres d’anoblissement en faveur de Philippe Payen, de Saint-Maixent.
- B AN JJ. 185, n° 249, fol. 177
- a P. Guérin, Archives historiques du Poitou, 32, p. 244-246
Karolus, etc. Ad perpetuam rei memoriam. Decens et juri consonum arbitramur illos nobilitatibus et aliis prerogativis muniri, quos probos et fideles, vita laudabili, morum honestate aliis que virtutum insigniis decoratos adinvenit regia magestas. Sane, licet dilectus noster Philipus Pagani1, burgensis Sancti Maxencii, libere condicionis [p. 245] et de legitimo matrimonio, ex plebeis parentibus sumpserit originem, vita tamen laudabilis, morum honestas alieque plurime virtutes quibus persona ejus insignitur, vera eciam ipsius apud nos fidelitas ipsum nobilem in suis actibus reddunt et nos merito inducunt ut ergà eum reddamur ad gratiam liberales. Notum igitur facimus universis, presentibus et futuris, quod nos, premissorum consideracione nec non gratuitorum serviciorum nobis per ipsum Philipum Pagani multimode impensorum, ipsum et ejus prolem et posteritatem, masculinam et femininam, in legitimo matrimonio procreandam, nobilitavimus et ex certa nostra sciencia, gracia speciali auctoritateque regia, nobilem facimus et creamus per presentes, expresse concedentes ut ipse ejusque posteritas et proles predicta nascitura in omnibus suis actibus, in judicio et extra, ab omnibus pro nobilibus reputentur, habeantur et perpetuo censeantur, et habiles reddimus ut ipsi universis et singulis privilegiis, prerogativis, libertatibus et aliis juribus, quibus ceteri nobiles regni nostri, ex nobili stirpite et genere procreati, uti et gaudere consueverunt, utantur et gaudeant pacifice et fruantur ; ipsum aliorum regni nostri nobilium, ex nobili prosapia natorum, numero et cetui aggregantes, licet ipse Philipus Pagani ex nobili genere ortum non habuerit. Volentes insuper et concedentes eidem ut ipse et dicta ejus proles et posteritas masculina, dum et quociens ei placuerit, a quocumque milite cingulum milicie valeant adipisci, et feoda, retrofeoda ac res nobiles a nobilibus et quibuscumque aliis acquirere et jam acquisita necnon acquirenda retinere et possidere pacifice, absque eo quod ea vel eas nunc vel futuro tempore, innobilitatis occasione, extra manum suam ponere [p. 246] vel alienare cogantur ; solvendo tamen nobis hac vice dumtaxat finenciam moderatam. Quocirca dilectis et fidelibus nostris gentibus compotorum nostrorum et thesaurariis ac senescallis Pictavensi et Xanctonensi, ceterisque justiciariis et officiariis nostris, aut eorum locatenentibus, presentibus et futuris, et eorum cuilibet, prout ad eum pertinuerit, tenore presentium mandamus quatinus nostris presentibus nobilitacione, concessione et gracia dictum Philipum Pagani et ejus posteritatem, masculinam et femininam, in legitimo matrimonio nascituram, uti et gaudere faciant et permittant, absque quovis impedimento. Quod ut firmum et stabile perpetuo perseveret, nostrum presentibus jussimus apponi sigillum. Nostro tamen in ceteris, alieno in omnibus juribus semper salvis. Datum apud Villam Dei de Comblé2, die decima octava mensis novembris anno Domini millesimo quadringentesimo quinquagesimo primo, regni vero nostri tricesimo.
Sic signatum : Per regem, thesaurario Sacrosancte Cappelle3 Palacii regalis Parisius, magistro Stephano Militis4, magistro compotorum, et aliis pluribus presentibus. Badovillier. — Visa. Contentor. Chaligaut.