[p. 42]

DCXII

Confirmation et vidimus d’autres privilèges accordés à l’abbaye de Sainte-Croix de Poitiers par deux diplômes du roi Louis le Bègue, en date du 4 juillet 878.

  • B AN JJ. 111, n° 170, fol. 87
  • a P. Guérin, Archives historiques du Poitou, 21, p. 42-49
D'après a.

Karolus, etc. Ad perpetuam rei memoriam. Dum occulos [p. 43] sursum levamus etc.1. Notum igitur facimus universis, presentibus pariter et futuris, nos litteras infrascriptas vidisse, tenores ac formas habentes qui secuntur :

In nomine Domini Dei eterni et Salvatoris nostri Jhesu Cristi. Ludovicus, misericordia Dei rex. Si erga loca divinis cultibus mancipata propter amorem Dei, ejusque in eisdem locis sibi famulantibus beneficia opportuna largimur, premium nobis apud Dominum eterne retribucionis rependi non diffidimus. Proinde notum esse volumus omnibus fidelibus sancte Dei Ecclesie nostris, presentibus scilicet et futuris, quia venerabilis abbatissa Rotrudis2 ex monasterio Sancte Crucis, quod est situm infra muros urbis Pictavensis, nostram adiens clemenciam, obtulit obtutibus nostris precepta domini avi nostri Ludovici et pie memorie genitoris nostri Karoli, gloriosorum imperatorum, in quibus erat insertum quod non solum ipsi, verum eciam et predecessores eorum, reges videlicet Francorum, sub suo nomine et immunitatis tuicione cum monasterio sanctimonialium, quod est constructum in honore Sancte Crucis, quod scilicet quondam monasterium sancta et venerabilis Radegundis à fundamento construxit et normam regularem ibi constituit ; pro firmitatis namque studio hujuscemodi beneficium erga prefata venerabilia monasteria3 nostra auctoritate humiliter prefata soror nostra venerabilisque abbatissa Rotrudis fieri postulavit. Cujus peticionibus, ob amorem Dei et veneracionem ipsorum sanctorum [p. 44] locorum, libenter assensum prebere nobis usquequaque libuit. Quapropter volumus atque decernimus ut omnes res horum monasteriorum cum omnibus sibi subjectis sub nostre devocionis munimine modis omnibus consistant, ut inde ordo regularis perpetim atque regulariter, nostris futurisque temporibus, sicuti in precepto domini genitoris nostri continetur, Deo annuente, observetur atque custodiatur, ut sicut nunc ita in futuro ab omni exactione publica atque privata interius exteriusque immunes existant. Hanc nostre auctoritatis firmitatem circa ipsa venerabilia monasteria eorumque congregaciones fieri jussimus, per quam decernimus atque sanccimus, et nostros successores monemus ut nec regine sue, nec cuilibet predicta monasteria in beneficio dent aut committant, et nec dona nec servicium aliquod, aut opera tam à sanctimonialibus, ibidem Deo famulantibus, quam à rebus prefati monasterii, nec à nobis nec à successoribus nostris, nec à quibuslibet superioris aut inferioris ordinis rei publice procuratoribus, aut à quibuslibet missis discurrentibus, exigatur aut fieri precipiatur, sed sicut in suprascripta precepcione domini ac genitoris nostri continetur, et sanctimoniales in predicto monasterio Deo militantes, et res ibidem aspicientes, ab omni functione tam publica quam privata interiusque exteriusque secure et immunes perpetim inviolabiliterque consistant. Si vero quelibet persona à prelatis prescriptorum monasteriorum ex rebus eorumdem quidpiam beneficiario munere assecuta fuerit, pro persona libertatis sue iter exercitale, sicut ceteri liberi homines, faciat eciam. Et hoc [con]cessimus et perpetuo inviolabiliter mansurum esse volumus, ut ex hiis personis, que ex prefatis monasteriis beneficium habent, qualescunque abbatisse horum monasteriorum voluerint, tres domi remaneant propter necessitates earumdem Deo militancium procurandas ; ceteri vero pro persona ingenuitatis sue, sicut diximus, itinera ostilia exerceant. Iterum iterumque [p. 45] precipientes jubemus atque precipimus ut nullus judex aut princeps, comes, vel episcopus ex judiciaria potestate ad causas audiendas, in ecclesias aut villas, seu reliquas possessiones, quas moderno tempore in quibuslibet pagis vel territoriis regni nostri juste et legaliter tenent, vel que deinceps in jure ipsorum monasteriorum divina pietas voluerit augeri, ingredi presumat, nec freda aut tributa, aut mansiones, aut paratas, aut telonea per pontes aut portus, aut fidejussores tollere, aut homines tam ingenuos quam servos, supra terram ipsorum monasteriorum commanentes, distringere nec ullas publicas functiones aut redibiciones, vel inlicitas occasiones requirere, quibus in aliquo eadem monasteria sibique subjecti aliquid injuste paciantur incommodum, nostris futurisque temporibus, quisquam temerarius existat qui faciendi inlicitam sibi potestatem attribuere audeat. Quicquid ergo ex rebus prefatorum monasteriorum fiscus sperare poterat, totum nos pro eterna remuneracione eisdem concedimus monasteriis, scilicet ut in alimonia pauperum et stipendia earumdem sanctimonialium proficiat in augmentis. Si quis autem in tantam prorumpere ausus fuerit audaciam, ut hujusmodi precepti nostri violator extiterit, non solum in offensam nostram, verum eciam trecentorum solidorum auri ad purum excocti se noverit pena multandum. Dignum namque est ut tot piorum regum, decessorum nostrorum, nostrique precepti violator hujuscemodi subeat penam, et se tante temeritatis merito argui cognoscat, et ceteris ne id agere quilibet pertemptet, timorem incuciat. Et quando divina vocacione supradictam abbatissam, sororem nostram, Rotrudam, vel successores ejus, ab hac luce contigerit discedere, licenciam habeant eedem sanctimoniales, qualem meliorem et digniorem invenerint inter se, eligere abbatissam, qualiter congregacio ibidem per tempora labencia, pro nobis, conjuge proleque nostra [p. 46] atque successorum nostrorum, vel tocius populi christiani salute Domini misericordiam actencius exorare delectet. Et ut hec precepcio à fidelibus sancte Dei Ecclesie vel nostris firmius credatur diligenciusque observetur, manu propria subter firmavimus et anuli nostri impressione sigillari jussimus.

Sic signatas. Signum Ludovici (monogramme) gloriosissimi regis. Wlfradus notarius ad vicem Bacleni recognovit.

Datum iiii° nonas julii, indicione xim, anno regni domni Ludovici gloriosissimi regis. Actum Turonis, monasterio Sancti Martini, in Dei nomine feliciter. Amen4.

Item. — In nomine Domini Dei eterni et Salvatoris nostri Jhesu Cristi. Ludovicus, misericordia Dei rex. Si erga loca divinis cultibus mancipata propter amorem Dei, ejusque in eisdem locis sibi famulantibus beneficia opportuna largimur, premium nobis apud Dominum eterne retribucionis rependi non diffidimus. Proinde notum esse volumus omnibus fidelibus sancte Dei Ecclesie, presentibus scilicet et futuris, quia venerabilis Ava5, abbatissa ex monasterio Sancte Crucis, quod est situm infra muros urbis Pictavensis, nostram adiens clemenciam, obtulit [p. 47] obtutibus nostris precepta domini avi nostri Ludovici et pie memorie genitoris nostri Karoli, gloriosorum imperatorum ; in quibus erat insertum quod non solum ipsi, verum eciam et predecessores eorum, reges videlicet Francorum, sub suo nomine et immunitatis tuicione cum monasterio Sancte Radegundis, quod est situm in suburbio predicte urbis, et cum omnibus rebus vel hominibus ad se pertinentibus vel aspicientibus consistere fecerant, et eorum immunitatis auctoritate eundum monasterium munitum atque defensum fuisset. Sed pro rei firmitate postulavit nobis ut paternum seu predecessorum nostrorum, regum videlicet et imperatorum, morem sequentes, hujusmodi nostre immunitatis preceptum, ob amorem Dei, circa predicta monasteria, Sancte Crucis videlicet et Sancte Radegundis, ubi ipsa corpore requiescit, fieri censeremus. Cujus peticioni libenter assensum prebuimus, et hoc nostre auctoritatis preceptum circa ipsa monasteria pro divini cultus amore fieri decrevimus. Per quod precipimus atque jubemus ut nullus judex publicus vel quislibet ex judiciaria potestate in ecclesias aut loca, vel agros, seu reliquas possessiones predictorum monasteriorum, quas moderno tempore juste et racionabiliter possidere videntur in quibuslibet pagis vel territoriis, et quicquid ad ipsa loca propter divinum amorem conlatum fuerit, vel que deinceps in jure ipsorum voluerit divina pietas augeri, ad causas audiendas, vel freda exigenda, aut mansiones vel paratas faciendas, aut fidejussores tollendos, aut homines tam ingenuos quam servos, super terram ipsorum commanentes, inracionabiliter distringendos, nec ullas redibiciones aut inlicitas occasiones requirendas, ullo unquam tempore ingredi audeat, vel ea que superius memorata sunt penitus exigere presumat. Et quicquid de rebus ipsorum fiscus noster sperare poterat, nos pro eterna remuneracione predictis monasteriis concedimus, ut perhennibus temporibus in alimonia pauperum et stipendia [p. 48] servorum vel ancillarum Christi, in eisdem monasteriis Deo famulancium, proficiat in augmentum. Et quandoquidem supradicta abbatissa divina vocacione vel successores ejus de hac luce migraverint, quamdiu ipse ancille Dei inter se tales invenire potuerint, que ipsam congregacionem ubi Deo famulantur secundum regulam regere valeant, per hanc nostram auctoritatem licenciam habeant eligendi abbatissas, quatenus pro nobis, conjuge proleque nostra, et stabilitate regni nostri à Deo nobis conlati, jugiter Domini misericordiam exorare delectet. Concedimus eciam predictis fratribus Sancte Radegundis et ancillis Christi Sancte Crucis quasdam villas, sicut dominum genitorem nostrum Karolum augustum constat fecisse, id est Denzacum, Novamvillam, Bertronem, ac Mermenterum. Et ut hec nostra auctoritas, nostris et futuris temporibus, inconvulsam obtineat firmitatem, manu propria subter firmavimus et de anulo nostro insigniri jussimus.

Sic signatas. Signum Ludovici (monogramme) gloriosissimi regis. Wlfradus notarius ad vicem Gozleni recognovit et subscripsit.

Datum iiiim nonas julii, indicione xim, anno regni domni Ludovici gloriosissimi regis. Actum Turonis, monasterio Sancti Martini, in Dei nomine feliciter. Amen.

Nos itaque qui ipsorum predecessorum nostrorum laudabilibus hujusmodi provocati exemplis, felicitate plenum speramus tempus nostrum, si non occulta patentis operis evidencia illorum quos sic circa hec studiosos notabilis probat devocio, imitatores sumus, et collatam ab eis prefato monasterio libertatem, ad Dei et ipsius sue sancte Ecclesie honorem, sanccimus ac precipimus integram inviolatamque servari, ipsas ob hoc litteras supra transcriptas, ratas habentes atque gratas, eas et omnia singulaque in eis contenta volumus, laudamus et approbamus, ac nostre confirmacionis munimine, de nostris certa sciencia, auctoritate regia et gracia speciali, tenore presencium roboramus. [p. 49] Volentes et consencientes expresse ut memorate religiose cum predicti monasterii hominibus, villis, rebus, bonis, possessionibus, pertinenciis et adjacenciis predictis ipsis quibus supra litteris omnibusque ac singulis in eis contentis privilegiis, modo superius annotatis, et quatenus ipsis rite et juste aliàs use sunt et fuerunt, perpetuo uti ac gaudere valeant libere eciam et quiete. Mandantes insuper dilectis et fidelibus gentibus Compotorum nostrorum Parisius, baillivo Exempcionum Andegavie, Pictavie, Turonensi et Cenomanensi, ceterisque omnibus justiciariis et officiariis nostris, presentibus et futuris, quatinus prefatas religiosas cum ipsius monasterii hominibus, villis, rebus, bonis, possessionibus, pertinenciis et adjacenciis predictis ipsis omnibus et singulis privilegiis, sic et modo quo premittuntur, uti et gaudere pacifice faciant ac permittant, et contra tenorem nostre hujusmodi concessionis eas aut ipsarum homines, in premissis aut aliquo premissorum, nullatenus impedire seu molestare presumant. Quod ut firmum et stabile perpetui valoris habeat fulcimentum, presentes litteras inde confectas subter signavimus et sigilli nostri impressione jussimus sigillari. Datum Parisius, viim die mensis julii anno Domini m. ccc. lxxvii°, et xiiii° regni nostri.

Per regem. P. de Corbie.


1 Même préambule qu’aux lettres précédentes.

2 Rotrude, fille de Charles le Chauve, qui avait été élevée dans le monastère de Sainte-Croix de Poitiers, en fut élue abbesse vers l’année 876. Son élection donna lieu à des troubles, parce que les religieuses s’étaient partagées en deux camps. L’empereur Charles le Chauve, écrivit à ce sujet à Frothaire, archevêque de Bordeaux, le priant de s’entremettre pour rétablir la paix. Rotrude fut enfin reconnue comme abbesse, mais elle ne demeura pas longtemps à la tête de ce monastère. Elle était remplacée par Ava, le 4 juillet 878 (ci-dessous, p. 46).

3 Sainte-Croix et Sainte-Radegonde (voy. le diplôme qui suit, p. 47, ligne 13).

4 Ce diplôme de Louis le Bègue qui n’a pas encore été publié, peut être tenu comme suspect, quoiqu’il soit inséré dans une confirmation royale. On remarquera que le commencement en est conçu dans les mêmes termes que l’acte suivant, et que pour le dispositif, sauf les noms propres et quelques variantes insignifiantes, c’est la reproduction pure et simple du diplôme de Carloman du 20 février 885, publié au n° précédent (p. 37). Mais le plus singulier est que ces deux diplômes de Louis le Bègue, accordés à deux abbesses différentes, sont datés exactement du même jour. Le second a été publié deux fois : 1° d’après une copie assez défectueuse qui se trouvait dans les archives de l’abbaye de Sainte-Croix, par les auteurs du Gallia christ., t. II, instr., col. 358 ; 2° dans le Recueil des Hist. de la Gaule, t. IX, p. 404, d’après l’original (ex autographo in tabulario ecclesiæ collegiatæ Sanctæ Radegundis). Nous avons corrigé à l’aide de ce dernier les nombreuses fautes du texte fourni par le registre JJ. 111.

5 Ava avait remplacé Rotrude, fille de Charles le Chauve (ci-dessus, p. 43) ; elle eut elle-même pour successeur Adalgarde avant l’année 884, comme nous l’avons vu dans le diplôme de Carloman, roi d’Aquitaine, publié dans les lettres précédentes (p. 38, note 3).