DCXXIX
Confirmation de la sentence d’absolution rendue par l’évêque de Maillezais en faveur de Nicolas Audoineau, clerc, accusé d’un meurtre commis à Fontenay-le-Comte sur la personne de Pierre d’Aunay.
- B AN JJ. 114, n° 273, fol. 145
- a P. Guérin, Archives historiques du Poitou, 21, p. 117-122
Karolus, etc. Notum facimus universis, presentibus et futuris, nos vidisse quasdam litteras dilecti et fidelis nostri episcopi Malleacensis infrascriptas, formam que sequitur continentes :
Universis presentes litteras seu presens publicum instrumentum inspecturis et audituris, Guido1, miseracione divina Malleacensis episcopus, salutem in Domino. Notum facimus omnibus per presentes quod nuper ad nostrum pervenit auditum, quod Nicolaus Audoynelli, clericus, Petrum de Aunayo2, laicum, in villa Fonteniaci Comitis nostre diocesis, publice et notorie verberavit et percussit et vulneravit et taliter tractavit, quod ex dicta verberacione et percussione et vulneribus mortuus fuit infrà breve, et quod eum interfecit, occidit et ejus morti causam et occasionem prebuit et dedit, et quod ob hoc idem Petrus suum ultimum diem clausit antè tempus. Super quibus dictus Nicholaus, [p. 118] clericus, se detulit et coram nobis personaliter constiterit (sic) et in arresto nostro positus. Et Johanne Pagani3, clerico, procuratore nostro, promotore causarum curie officialis nostri, presente et instante, officiali nostro Malleacensi ibidem presente, vive vocis oraculo dedimus in mandatis quatinus de premissis se competenter informaret et nobis refferret quidquid de eis reperiret, vices nostras eidem super hiis committendo. Qui quidem officialis noster, commissarius predictus, dictis procuratore nostro et Nicholao, clerico, delato, instantibus, mandavit et fecit citari ad curiam nostram coram se apud Malleacum, primo ad diem Jovis ante festum Nativitatis beate Marie virginis, et iterum et secundo ad nonnullos alios dies, edicto posthinc, proposito et dato ex causa ad diem Mercurii post festum beati Remigii subsequentis, et ad nonnullos alios dies et terminos posthabitos, relictam dicti defuncti Petri de Aunayo et omnes ejus amicos carnales, necnon et justiciam secularem dicti loci de Fonteniaco, et alios quoscunque, quorum interesset, proposituros, dicturos vel denunciaturos quidquid dicere, proponere, denunciare vel defferre vellent contra ipsum clericum, reum seu delatum, vel in aliquo ipsum accusare de crimine supradicto. Ad quos dies et locum ipsa relicta vel aliquis pro ea vel alius minime comparuit, vel aliquis pro ipsis, qui contra eundem clericum, reum seu delatum, aliquid dicere, proponere, denunciare, defferre vel accusare vellent super crimine antedicto ; salvo Nicholao Mercerii4, procuratore domini conestabularii [p. 119] Francie, domini dicti loci, qui dictis diebus et loco comparuit, et nichil aliud dixit vel dicere voluit, sed tantum quod super premissis ex officio suo, quatenus tangit justiciam secularem, se, prout melius potuerat, informaverat et nichil reperierat, propter quod dictus clericus delatus esset inquietandus, molestandus vel puniendus, sed pocius quod erat bone fame et conversacionis honeste, prout et eciam fuimus per alios competenter informati, dicto clerico seu delato dictis diebus et loco et eorum quolibet, coram dicto officiali, commissario nostro, personaliter comparente et humiliter supplicante quatenus ad ejus expedicionem cause et ab arresto nostro procedere dignaremur, justicia mediante ; et dictus officialis, commissarius noster, vellet via inquisicionis contra dictum clericum delatum, instante dicto procuratore nostro et eo presente, procedere et articulos de et super premissis offerente et dare volente, dictus clericus, reus seu delatus, proponi fecit quod super premissis inquietari vel in processu poni, quacunque via ordinaria sive extraordinaria, non debebat, utpotè quia auctoritate penitenciarii domini nostri pape, si et quatenus indigebat à premissis, fuit canonice absolutus ; et ad [p. 120] hoc probandum dictus clericus, reus seu delatus, exhibuit coram dicto officiali, commissario nostro, in judicio et audiencia nostri officialis, et subsequenter coram nobis, in porticu portalis nostri, tria paria litterarum, videlicet duo paria venerabilis patris, fratris (sic) curie domini notri pape penitenciarii, directarum venerabili patri abbati de Niolio super Alticiam5, nostre diocesis, commissario ab eodem penitenciario, ut prima facie apparebat. In quibus continebatur quod dictus venerabilis penitenciarius dictum clericum à reatu laycalis homicidii et peccatis suis remittebat absolutum, et committebat venerabili abbati penitenciam injungendam ipsi delato, quam penitenciam injunxerat dictus venerabilis abbas, juxta traditam sibi formam, prout in suis litteris, suo sigillo sigillatis, litteris dicti penitenciarii affixis, plenius continetur. Quare dicebat dictus Nicholaus, clericus, reus seu delatus, quod contra eum ad aliquam inquestam vel processum aliàs facere minime debeamus, paratus tamen se, siexpedierit, canonicè purgaturum. Qua purgacione canonica sibi indicta et per eum solempniter facta, nos vero episcopus predictus, attendentes dicti clerici bonam famam, dictum clericum à facto et fama reatus homicidii predicti, quantum possumus et nobis ex alto concessum est, absolvimus sentencialiter in hiis scriptis, ipsum clericum à carcere et arresto nostris liberamus et expedimus, et abire perpetuo permittimus, eidem procuratori et cuicunque alii perpetuum silencium imponentes, et eum in suam pristinam bonam famam reducentes, cum eo, quantum possumus, misericorditer dispensando.
In quorum testimonium, nos Guido, episcopus predictus, per Guillelmum Boudaudi, presbyterum, publicum auctoritate [p. 121] imperiali notarium, publicari et in formam publicam redigi, scribi et subscribi mandavimus et fecimus sigilli nostri appensione muniri. Datum et actum apud Malleacum, in locis predictis, sub anno Domini millesimo ccc° lxx° quinto, tercia die mensis octobris, indicione xiiii, pontificatus sanctissimi in Christo patris ac domini Gregorii, divina providencia pape undecimi, anno quinto. Presentibus venerande religionis viris, domino Johanne Fabri, archidiacono ecclesie Lucionensi, domino Guillermo Beliardi, Johanne Fortini6, presbyteris, de Fenioux et Sancte Eugenie ecclesiarum rectoribus, Gauffrido Rousselli et Simone de Niorto, clericis, curie officialis nostri notariis juratis, Malleacensis diocesis, et pluribus aliis testibus, ad premissa specialiter vocatis et rogatis.
Et ego Guillermus Boudaudi, presbyter, Lucionensi diocesi oriundus, publicus auctoritate imperiali notarius predictus, comparicioni, supplicacioni, litterarum exhibicioni, supersedicioni et cessacioni, ab arresto abire permissione preceptoque, et omnibus aliis et singulis premissis, dum per dictum reverendum patrem et dominum officialem recitarentur, agerentur et fierent, una cum prenominatis testibus, presens fui et ea vidi7 et audivi, et de mandato dicti reverendi patris et domini officialis, in hanc publicam formam redegi, manuque mea propria scripsi et hic me subscripsi, signoque meo solito signavi, requisitus per dictum Nicolaum Audoynelli, clericum, reum, specialiter et rogatus.
Nos autem litteras suprascriptas ac omnia et singula in ipsis litteris contenta, in quantum rite et juste facta fuerint et in rem transierint judicatam, volumus, laudamus, approbamus, ratifficamus et, de gracia speciali ac auctoritate [p. 122] nostra regia, confirmamus. Dantes in mandatis, tenore presencium, universis justiciariis regni nostri et eorum locatenentibus, presentibus et futuris, et eorum cuilibet, prout ad quemlibet eorum pertinuerit, quatinus prefatum Nicolaum Audoynelli in prescriptis litteris nominatum, de omnibus et singulis in eisdem litteris contentis uti et gaudere pacifice permittant, nil in contrarium attemptando nec attemptari permittendo. Quod ut firmum et stabile imperpetuum permaneat, presentibus litteris nostrum fecimus apponi sigillum. Salvo in omnibus jure nostro et quolibet alieno. Datum Parisius, mense aprilis anno Domini millesimo ccc° septuagesimo nono, et [regni nostri] decimo sexto.
In requestis hospicii. P. Houdoyer. — F. de Metis.