DCL
Confirmation des lettres de Philippe de Valois du mois d’août 1329, ratifiant un accord conclu, à la suite d’une enquête, entre l’abbé de Charroux et les gens du roi du comté de la Marche, touchant la justice de Charroux.
- B AN JJ. 120, n° 26, fol. 17 v°
- a P. Guérin, Archives historiques du Poitou, 21, p. 179
Karolus, etc. Notum facimus universis, presentibus et futuris, nos litteras infrascriptas vidisse, quarum tenor talis est :
Philippus, Dei gratia Francorum rex. Notum facimus etc. nos infrascriptas vidisse litteras, formam que sequitur continentes :
Universis presentes litteras inspecturis, Raymbaudus de Rechignevoisin, archidiaconus in ecclesia Eduensi, etc… Actum apud Sanctum Remigium in Varena juxta Ligerim, anno Domini millesimo ccc° xx° nono, mense augusti1.
Quas quidem litteras suprascriptas ac omnia et singula in eisdem contenta, rata et grata habentes, eas et ea volumus, laudamus, approbamus, ratifficamus ac tenore presentium, de nostris gratia speciali et auctoritate regia, quathenus ut dicti abbas et conventus usi fuerunt huc usque, confirmamus. Quod ut firmum et stabile permaneat in futurum, nostrum presentibus litteris fecimus apponi sigillum. Nostro in aliis et quolibet alieno in omnibus jure salvo. Datum Parisius, anno Domini millesimo ccc° iiiixx primo, et regni nostri secundo, mense decembris.
Per consilium. N. Gaignart. — G. Guerout.