[p. 246]

DCLXXIX

Lettres de légitimation données en faveur de Martin Amellaut, mercier de Thouars, fils de Moudin Amellaut et d’Isabelle Constans, non mariés.

  • B AN JJ. 126, n° 24, fol. 13 v°
  • a P. Guérin, Archives historiques du Poitou, 21, p. 246-247
D'après a.

Karolus, Dei gratia Francorum rex. Legitime genitos quos vite decorat honestas nature vicium minime decolorat, nam decor virtutis abstergit in prole maculam geniture et pudicitia morum impudor originis aboletur. Plus enim valet probitatis splendor in humili quam fastus originis in sublimi. Notum igitur facimus universis, presentibus et futuris, quod licet Martinus Amellaut, pauper mercerius commorans apud Thouarçum in Pictavia, filius defunctorum Moudini Amellaut, soluti, et Ysabellis Constance, solute, quondam filie defuncti Dyonisii Constans, ex illicita copula genituram traxisse noscatur, talibus tamen, ut testatur relatio fide digna, virtutum donis et morum venustate coruscat et in ipso supplent merita et virtutes quod ortus odiosus adjecit, quod super defectu natalium quem patitur gratiam à nostra magestate regia meruit obtinere. Nos igitur, hiis attentis, ipsum Martinum de nostre plenitudine regie potestatis et de gratia speciali legitimavimus et legitimamus, ac legitimacionis titulo decoramus et ipsum in judicio et extra pro legitimo reputari, censeri volumus et haberi. Concedentes eidem nichilominus per presentes ut ipse Martinus, quamquam, ut prefertur, de dampnato cohitu traxerit originem, ipso defectu natalium non obstante, quem totaliter abolemus, bona temporalia quecunque, mobilia et immobilia, acquirere, et [p. 247] am acquisita possidere valeat et tenere, et de eisdem inter vivos vel in testamento disponere pro libito voluntatis, ad successionemque dictorum patris, matris et parentum suorum, et aliorum quorumcunque ex testamento vel ab intestato, ni sit alius proximior de genere nec sit alteri jus quesitum, admittatur, habeatque ex testamento vel ab intestato legitimos successores, et ad quecunque officia, honores, status et actus legitimos admittatur, ac si esset de legitimo matrimonio procreatus, defectu predicto, constitutionibus, usu, consuetudine, statuto, edicto vel indicto contrariis non obstantibus quibuscunque. Nolumus eciam quod in graciis imposterum obtinendis et aliis actibus de presenti gratia mencionem facere teneatur. Solvendo nobis propter hoc sola vice dumtaxat financiam moderatam. Mandantes universis justiciariis et officiariis regni nostri, aut eorum locatenentibus, presentibus et futuris, et eorum cuilibet, prout ad eum pertinuerit, quatinus prefatum Martinum nostra presenti gratia et legitimacione uti pacifice faciant et gaudere, amoto quolibet impedimento, quod si forsan in premissis seu quolibet premissorum apponeretur, illum ad statum pristinum et debitum reducant seu reduci faciant indilate. Quod ut perpetue stabilitatis robur obtineat, presentes litteras sigilli nostri fecimus appensione muniri. Nostro in aliis et alieno in omnibus jure salvo. Actum Parisius, mense januarii anno Domini millesimo cccmo octogesimo quarto, et regni nostri quinto.

Per regem, ad relacionem consilii. J. de Crespy.