MCCCC
Anoblissement de Guillaume Merlin, homme d’armes de l’ordonnance.
- B AN JJ. 199, n° 500, fol. 316 v°
- a P. Guérin, Archives historiques du Poitou, 38, p. 5-8
Ludovicus, etc. Probitatis merita, nobiles actus gestusque laudabiles et virtutum insignia, quibus persone decorantur et ornantur, merito nos inducunt ut eis justa opera, proprio Creatoris exemplo, tribuamus et eos eorumque posteritatem favoribus congruis et nobilium honoribus, ut nomen rei consonet, attollamus, ut ipsi hujusmodi prerogativa letentur ceterique ad agenda que bona sunt ardencius aspirent et ad honores, suffragantibus virtutum bonorumque operum meritis, adipiscendos alicientur et [p. 6] advollent. Notum igitur facimus universis, presentibus et futuris, quod nos, attendentes vitam laudabilem, morum honestatem fidelitatemque et alia quamplurimum merita, que in dilecto nostro Guilliermo Merlin1, armigero ad vadia et stipendia nostra existenti, nonnullorum fide dignorum testimonio, novimus suffragari, pro quibus non inmerito gratum apud nos se reddidit etacceptum, nos personam et prolem ipsius honorare [volentes] sic quod sibi et posteritati sue ac proli perpetuum cedere valeat ad honorem, eumdem Guilliermum Merlin, cum tota ejus posteritate et prole utriusque sexus, in legitimo matrimonio procreata et procreanda, et eorum quemlibet, de nostre regie potestatis plenitudine et speciali gracia, nobilitavimus et nobilitamus per presentes, nobilesque facimus et habiles reddimus ad omnia et singula quibus ceteri nobiles regni nostri utuntur ac uti possunt et consueverunt, ita quod ipse Guilliermus Merlin ejusque proles et posteritas masculina, in legitimo matrimonio procreata et procreanda, a quocunque milite voluerunt cingulo milicie valeant decorari. Concedentes eidem Guilliermo Merlin universeque posteritati sue et proli, ex legitimo matrimonio procreata et procreanda, quod ipsi et eorum singuli in omnibus et singulis suis actibus, locis et rebus, in judicio et extra, pro nobilibus et ut nobiles ab omnibus de cetero teneantur et imperpetuum pociantur quibuslibetque nobilitatibus, previllegiis, prerogativis, franchisiis, honoribus, libertatibus et juribus universis et singulis, quibus ceteri nobiles dicti regni nostri gaudere possunt et utuntur, pacifice, [p. 7] libere et quiete utantur et gaudeant, et quod ipse Guilliermus Merlin ejusque posteritas et proles, de legitimo matrimonio procreata et procreanda, feuda, retrofeuda nobilia aliasque possessiones nobiles, quecunque sint et quacunque prefulgeant auctoritate, acquirere possint, acquisitaque et jam habita per eum ejusque posteritatem et prolem, ac in futurum acquirenda et habenda, perpetuo retinere, habere et possidere licite valeant atque possint, ac si fuissent vel essent ab antiquo originaliter nobiles et a personis nobilibus ex utroque latere procreati ; absque eo quod ea aut aliqua earum, in parte vel in toto, vendere seu extra manum eorum ponere, nunc vel quomodolibet in futurum, cogantur, nec propter hoc aliquam financiam nobis et successoribus nostris solvere teneantur. Quam quidem financiam nos, consideracione serviciorum per dictum Guilliermum Merlin precarissimo domino et genitori nostro, cujus anime propicietur Altissimus, in custodia sui corporis, nobisque nostris in guerris et alias multimodo impensorum et que impendere non desinit, eidem Guillermo Merlin dedimus et quictavimus, damusque et quictamus penitus et omnino, de nostra ampliori gracia, per presentes, manu nostra signatas. Quocirca dilectis et fidelibus gentibus compotorum nostrorum et thesaurariis, senescallo Pictavensi ceterisque justiciariis et officiariis nostris, aut eorum locatenentibus, presentibus et futuris, et eorum cuilibet, prout ad eum pertinuerit, tenore presentium, damus in mandatis quatinus eumdem Guillermum Merlin et ejus posteritatem et prolem utriusque sexus, in legitimo matrimonio procreatam seu procreandam, nostris presentibus nobilitacione, concessione et dono uti et gaudere faciant et permittant pacifice et quiete, nec ipsos aut eorum aliquem contra presentium tenorem inquietent aut molestent, nunc vel quomodolibet in futurum. Quod ut firmum et stabile perpetuo perseveret, sigillum nostrum presentibus duximus apponendum. Salvo, etc. [p. 8]Datum in domo Rasilliaci propè Caynonem, in mense januarii anno Domini millesimo quadringentesimo [sexagesimo] quarto, et regni nostri quarto.
Signatum : Loys. Per regem, comite Convenarum2, admiraldo3, domino [de] Roseria4 et aliis presentibus. J. de La Loère. — Visa. Contentor. J. Duban.