[p. 125]

MCCCCXLVII

Anoblissement de Nicolas Papion, de Chantonnay.

  • B AN JJ. 194, n° 284, fol. 161
  • a P. Guérin, Archives historiques du Poitou, 38, p. 125-127
D'après a.

Ludovicus, Dei gracia Francorum rex. Ad perpetuam rei memoriam. Decens et juri consonum arbitramur illos nobilitatibus et aliis prerogativis muniri, quos probos et fideles ac vita laudabili, morum honestate aliisque virtutum insigniis [decoratos] adinvenit regia magestas. Sane, licet dilectus noster Nicolaus Papion1, habitator parrochie de Chantonnay, in patria nostra Pictavie, libere condicionis et ex legitimo matrimonio procreatus, e nobilibus parentibus non traxerit vel sumpserit originem, verumptamen vita laudabilis, morum honestas, vera erga nos etiam ipsius fidelitas et alii virtutes quibus persona ejus insinitur, merito nos inducunt ut erga eum ad graciam reddamur liberales. Notum igitur facimus universis, presentibus et futuris, quod premissorum consideracione, eundem Nicolaum Papion et ejus posteritatem et prolem masculinam [p. 126] et femininam, in legitimo matrimonio procreatam et procreandam, et eorum quemlibet, de nostre regie potestatis plenitudine et speciali gracia nobilitavimus et nobilitamus per presentes, nobilesque facimus et habilles reddimus ad omnia et singula quibus ceteri nobiles regni nostri utuntur ac uti possunt et consueverunt, ita quod ipse Nicolaus ejusque proles et posteritas masculina, in legitimo matrimonio procreata et procreanda, a quocumque milite voluerint cingulo milicie valeant decorari. Concedentes eidem Nicolao universeque posteritati sue et proli, ex legitimo matrimonio procreate et procreande, quod ipsi in judicio et extra pro nobilibus et ut nobiles ab omnibus de cetero teneantur et imperpetuum pociantur et utantur quibuscumque nobilitatibus, privilegiis prerogativis, franchisiis, honoribus, libertatibus et juribus universis et singulis quibus ceteri nobiles dicti nostri regni gaudere possunt et utuntur, pacifice, libere et quiete, et quod ipse et ejus posteritas et proles, de legitimo matrimonio procreata et procreanda, feuda, retrofeuda nobilia aliasque possessiones nobiles, quecumque sint et quacumque prefulgeant auctoritate, acquirere possint acquisitaque et jam habita per eum ejusque posteritatem et prolem, ac in futurum acquirenda et habenda, perpetuo habere, tenere et possidere licite valeant atque possint, ac si fuissent vel essent ab antiquo originaliter nobiles et à personis nobilibus ex utroque latere procreati, absque eo quod ea vel eas aut aliqua earum in parte vel in toto vendere seu extra manum eorum ponere, nunc vel quomodolibet in futurum, cogantur ; nec propter hoc aliquam financiam nobis nec successoribus nostris solvere teneantur. Et quam quidem financiam, quecumque sit, nos, intuitu serviciorum per ipsum Nicolaum Papion nostris in guerris et alias multimode impensorum, et que de die in diem impendere non desinit, speramusque quod adhuc faciet in futurum, eidem Nicolao dedimus, quictavimus, damusque et quictamus, [p. 127] de nostra ampliori gracia, per presentes, manu nostra signatas. Quocirca dilectis et fidelibus gentibus compotorum nostrorum et thesaurariis, senescallo Pictavensi ceterisque justiciariis nostris, aut eorum loca tenentibus, presentibus et futuris, et eorum cuilibet, prout ad eum pertinuerit, tenore presentium damus in mandatis quatinus prefatum Nicolaum Papion et ejus posteritatem et prolem, de legitimo matrimonio procreatam et procreandam, nostris presentibus nobilitacione, dono, quictacione et gracia uti et gaudere plenariè, pacifice faciant et permittant, omni impedimento cessante penitus et amoto, ordinacionibus, statutis et editis in contrarium factis vel fiendis, nonobstantibus quibuscumque. Quod ut firmum et stabile permaneat in futurum, nostrum presentibus fecimus apponi sigillum in absencia magni ordinatum. Nostro in ceteris et quolibet alieno jure semper salvo in omnibus. Datum Compendii, vicesima quinta die mensis julii anno Domini millesimo quadringentesimo sexagesimo octavo, et regni nostri octavo.

Sics ignatum : Loys. — Per regem, Tanguido de Castro, magistro Petro Doriole2 et aliis presentibus. De La Loère.


1 Colas Papion, le même très probablement, est nommé parmi les brigandiniers du Bas-Poitou, de la compagnie du sr de Laigle, lors de la convocation de l’arrière-ban du Poitou, au mois d’octobre 1467. (Roolles des bans et arrière-bans de la province de Poictou, Xaintonge et Angoumois. Poictiers, 1667, in-4°, Réimpr. à Nantes, 1883, in-4°, p. 9.) Il existe encore en Poitou une famille Papion du Château qui pourrait descendre de Nicolas Papion.

2 Sur Tanneguy Du Chastel et Pierre Doriole, cf. ci-dessus, p. 124, note 2, et p. 125, note 3.