MCCCCXLII
Lettres de légitimation accordées, sur la recommandation du sire de Crussol, sénéchal de Poitou, à Raflard ou Raoul de La Woestine, d’origine flamande, maître ès arts et en médecine, fils naturel de Perceval de La Woestine.
- B AN JJ. 200, n° 80, fol. 45
- a P. Guérin, Archives historiques du Poitou, 38, p. 113-115
Ludovicus, Dei gratia Francorum rex. Illegitime genitos, quos vite decorat honestas, nature vicium minime decolorat, nam decor virtutis astergit in prole maculam geniture et pudicitiâ morum pudor originis abboletur. Notum igitur facimus universis, presentibus et futuris, quod, licet Raflardus de Woestinia, aliàs Radulphus, de Flandria oriundus, in artibus et medicinis magister, filius naturalis Perchevali de Woestinia1, ex illicita copula traxerit originem, [p. 114] talibus tamen virtutum donis et morum venustate coruscat quod in ipso supplent merita et virtutes id quod ortus odiosus adjecit, adeo quod super deffectu natalium hujusmodi quem patitur, gratiam, quam nobis humiliter [postulavit] merito debet obtinere. Hinc est quod [nos, hiis] attentis, necnon in favorem domini de Cursol, consiliarii atque cambellani nostri, ipsum Radulphum de Woestinia, de nostre regie potestatis plenitudine, auctoritate et speciali gracia legitimavimus et legitimamus, et legitimacionis titulo decoramus per presentes ; volentes ut ipse deinceps, in judicio et extra, pro legitimo habeatur, ac eidem concedentes et cum eo dispensantes ut, quanquam ipse de cohitu predicto traxerit originem, bona mobilia et inmobilia acquirere et jam acquisita retinere et pacifice possidere possit et valeat, ac de hiis disponere inter vivos [vel] in testamento, ad sue libitum voluntatis, ad successionem patris ceterorumque parentum et amicorum carnalium [p. 115] suorum quorumlibet, ex testamento vel ab intestato, nisi alteri jus fieret jam quesitum, et ad quoscumque honores, officia et actus legitimos admittatur, ac si esset de legitimo matrimonio procreatus, quodque etiam sui liberi, si quos habet de presenti vel in futurum habebit, totaque posteritas, de legitimo matrimonio procreata et procreanda, in bonis suis quibuscumque jure hereditario succedant et succedere valeant, nisi aliud quod deffectus hujusmodi natalium repugnet, dictoque deffectu, quem prorsus abolemus, jure, constitucione, statuto, edicto, usu generali vel locali regni nostri contrariis, non obstantibus quibuscunque, absque eo quod occasione predicta dictus Raflardus, aliàs Radulphus de Woestinia nec sui aliquam financiam nobis seu nostris, nunc nec quovismodo in posterum, solvere teneantur ; quam quidem financiam eisdem Radulpho de Woestinia et suis, in favorem predicti domini de Cursol, dedimus et quictavimus, damusque et quictamus de gracia speciali, per presentes, manu nostra signatas. Quocirca dilectis et fidelibus gentibus compotorum nostrorum et thesaurariis, et senescallo Pictavensi ceterisque justiciariis nostris, aut eorum locum tenentibus, presentibus et futuris, et eorum cuilibet, tenore presentium mandamus quatinus dictum Radulphum de Woestinia et ejus posteros nostris presentibus legitimacione, concessione et gracia uti et gaudere pacifice faciant et permittant, absque quovis impedimento, quod si illatum foret reparent et ad statum pristinum et debitum reducant seu reduci faciant indilate, visis presentibus, quibus, perpetue stabilitatis ut robur obtineant, nostrum jussimus apponi sigillum ; nostro tamen in aliis et alieno in omnibus jure salvo. Datum Turonis, in mense aprilis anno Domini millesimo quadringentesimo sexagesimo septimo, et regni nostri septimo, ante Pasqua.
Sic signatum : Loys. Per regem. Bourré. — Visa. Contentor. Duban.