[p. 434]

MDXXXVIII

Lettres de légitimation pour Léon de Montfrault, autrement dit Perceval, fils naturel de Guillaume de Montfrault, alors marié, et de Liète N., célibataire.

  • B AN JJ. 204, n° 79, fol. 50 v°
  • a P. Guérin, Archives historiques du Poitou, 38, p. 434-436
D'après a.

Ludovicus, Dei gracia Francorum rex. Illegitime genitos, quos vite decorat honestas, nature vicium minime [decolorat, nam] decor virtutis abstergit in prole maculam geniture et pudicicia morum pudor originis aboletur. Notum igitur facimus universis, presentibus et futuris, quod, licet Leo de Monteferraudo, alias Parceval, filius naturalis Guillermi de Monteferraudo1, tunc conjugati, et Liete …2 olim solute, ex illicita copula traxerit originem, talibus tamen virtutum donis et morum venustate corruscat quod in ipso supplent merita et virtutes id quod ortus odiosus adjecit, adeo quod super deffectu natalium hujusmodi quem patitur, graciam quam nobis humiliter postulat merito debet obtinere. Hinc est quod nos, attentis premissis, dictum Leonem de Monteferraudo, de nostre regie potestatis plenitudine, auctoritate et speciali gracia, legitimavimus [p. 435] et legitimamus ac legitimacionis titulo decoramus per presentes, volentes ut ipse deinceps, in judicio et extra, pro legitimo habeatur, ac eidem concedentes et cum eo dispensantes ut, quanquam ipse de cohitu predicto traxerit originem, bona mobilia et inmobilia acquirere et jam acquisita retinere et pacifice possidere possit et valeat ac de eis disponere inter vivos, in testamento vel alias, ad sue libitum voluntatis, ad successionem dictorum patris et matris ceterorumque parentum et amicorum carnalium suorum jam foret quesitum, et ad quoscunque honores, officia et actus legitimos admittatur, ac si esset de legitimo matriomonio procreatus, quodque eciam sui liberi, si quos in futurum habeat, totaque ejus posteritas, de legitimo matrimonio procreata et procreanda, in bonis suis quibuscunque jure hereditario succedant et succedere valeant, nisi aliud quam deffectus hujusmodi natalium repugnet, predicto deffectu quem prosus abolemus, jure, constitucione, statuto, edito, usu generali vel locali regni nostri ad hoc contrariis non obstantibus quibuscunque, absque eo quod dictus de Monteferaudo nec sui propter [hoc] aliquam financiam nobis seu nostris, nunc nec quomodolibet in futurum, minime solvere teneantur ; et quamquidem financiam, quecunque sit et ad quamcumque summam ascendere possit, eidem, intuitu serviciorum per ipsum nobis impensorum ac eciam aliis de causis ad hoc nos moventibus, dedimus et quictavimus, damusque et quictamus, de nostra ampliori gracia, per presentes, manu nostra signatas. Quocirca dilectis et fidelibus gentibus compotorum nostrorum et thesaurariis, ceterisque justiciariis et officiariis nostris aut eorum locatenentibus, presentibus et futuris, et eorum cuilibet, tenore presencium, damus in mandatis quatenus dictum Leonem de Monteferrendo (sic) et ejus posteros nostris presentibus legitimacione, concessione, dono, quictancia et gracia uti et gaudere pacifice faciant et permittant, absque quovis impedimento. [p. 436] Quod si illatum foret, id reparent et ad statum pristinum et debitum reducant seu reduci faciant indilate, visis presentibus. Quibus, ut perpetue stabilitatis robur obtineant, nostrum jussimus apponi sigillum. Salvo in aliis jure nostro et in omnibus quolibet alieno. Datum in abbacia Nostre Domine de Victoria prope Silvanetum, in mense junii anno Domini millesimo quadringentesimo septuagesimo quarto, et regni nostri decimo tercio.

Sic signata : Per regem, ad relacionem consilii. Legouz. — Visa.


1 Guillaume Perceval, aussi nommé Guillaume de Montferault (cf. avec Montfrault, ancienne terre noble, aujourd’hui hameau dépendant de Celle-l’Évêcault), d’abord compagnon de Jean de La Rochefoucault, sr de Barbezieux, sénéchal de Poitou, depuis écuyer d’écurie de Charles VII, a été l’objet, ainsi que divers membres de cette famille, d’une notice développée dans notre t. VIII (XXIX des Arch. hist. du Poitou, p. 253, 254) et d’une note complémentaire dans notre précédent vol., p. 452.

2 Le nom a été laissé en blanc sur le registre.