MCCCCXCV
Lettres d’anoblissement de Pierre Pourceau de Mervent, et de sa postérité.
- B AN JJ. 201, n° 117, fol. 89 v°
- a P. Guérin, Archives historiques du Poitou, 38, p. 278-280
Ludovicus, Dei gracia Francorum rex. Probitatis merita, nobiles actus gestusque laudabiles ac virtutum insignia, quibus persone decorantur et ornantur, merito nos inducunt ut eis juxta opera, proprio Creatoris exemplo, tribuamus et eos eorumque posteritatem favoribus congruis et nobilium honoribus, ut nomen rei consonet, attolamus, ut ipsi hujusmodi prerogativa letentur, ceterisque ad agenda que bona sunt ardentes aspirent et ad honores, suffragantibus virtutum bonorumque operum meritis, adipiscendos alliciantur et advolent. Notum igitur facimus quod nos, attendentes vitam laudabilem, morum honestatem fidelitatemque et alia quamplurima virtutum merita que in dilecto nostro Petro Pourceau1, habitatore parrochie [p. 279] Majorisventi, nonnullorum fidedignorum testimonio novimus2 suffragari, pro quibus non immerito gratum apud nos se reddidit et acceptum, nos personam et prolem ipsius honorare volentes sic quod sibi et posteritati sue ac proli perpetuum cedere valeat ad honorem, eundem Petrum Pourceau cum tota ejus posteritate et prole utriusque sexus, in legitimo matrimonio procreata et procreanda, et eorum quemlibet de nostre regie potestatis plenitudine et speciali gracia nobilitavimus et nobilitamus per presentes, nobilesque facimus et habiles reddimus ad omnia et singula quibus ceteri nobiles regni nostri utuntur ac uti possunt et consueverunt, ita quod ipse Petrus Pourceau ejusque proles et posteritas masculina, in legitimo matrimonio procreata et procreanda, à quocunque milite voluerint cingulo milicie valeant decorari. Concedentes eidem Petro Pourceau universeque ejus posteritati et proli, ex legitimo matrimonio procreate et procreande, quod ipsi in judicio et extra pro nobilibus et ut nobiles ab omnibus de cetero teneantur et imposterum ponantur, quibuscunque nobilitatibus, privilegiis, prerogativis, franchisiis, honoribus, libertatibus et juribus universis, quibus ceteri nobiles dicti nostri regni gaudere possunt et utuntur, pacifice, libere et quiete utantur et gaudeant, et quod ipse Petrus Pourceau ejusque posteritas et proles, de legitimo matrimonio procreata et procreanda, feuda, retrofeuda nobilia aliasque possessiones nobiles, quecunque sint et quecunque prefulgeant auctoritate, acquirere possint, acquisitaque et jam habita per eum ejusque posteritatem [p. 280] et prolem et in futurum acquirenda et habenda, perpetuo retinere, habere et possidere licite valeant atque possint, ac si fuissent vel essent ab antiquo originaliter nobiles et a personis nobilibus ex utroque latere procreati, absque eo quod ea vel eas aut aliqua earum in parte vel in toto vendere seu extra manum suam ponere vel alienare, nec propter hoc nobis nec successoribus nostris aliquam financiam solvere cogantur ; quam quidem financiam, in favorem nonnullorum specialium servitorum nostrorum, qui nos instanter super hoc requisiverunt, dicto Petro Pourceau dedimus et quictavimus, damusque et quictamus, de nostra ampliori gracia, per presentes manu nostra signatas. Quocirca dilectis et fidelibus gentibus compotorum nostrorum et thesaurariis, senescallo Pictavensi ceterisque justiciariis et officiariis nostris, aut eorum locatenentibus, presentibus et futuris, et eorum cuilibet, tenore presentium damus in mandatis quatinus eundem Petrum Pourceau et ejus posteritatem et prolem utriusque sexus, in legitimo matrimonio procreatam et procreandam, nostris presentibus nobilitacione, concessione, dono, quictancia et gracia uti et gaudere faciant et permittant pacifice et quiete, nec ipsos aut eorum aliquem contra presentium tenorem ullathenus inquietent aut molestent, nunc vel quomodolibet in futurum. Quod ut firmum et stabile perpetuo perseveret, nostrum presentibus duximus apponi sigillum. Salvo in aliis jure nostro et in omnibus quolibet alieno. Datum Ambianis, in mense aprilis anno Domini millesimo ccccmo septuagesimo post Pascha, regni vero nostri decimo.
Ainsi signé : Loys. Per regem, dominis de Bressure, de La Forest3 et aliis presentibus. Flameng. — Visa. Contentor. J. d’Orchère.