CCXVII
Permission accordée à Martin le Boutet d'établir une garenne à lapins dans son bois contigu à la route de Guesne a la Chapelle-Belloin.
- B AN JJ. 53, n° 19, fol. 9 v°
- a P. Guérin, Archives historiques du Poitou, 13, p. 43-44
Philippus, Dei gratia, Francorum et Navarre rex. Notum facimus universis, tam presentibus quam futuris, quod nos Martino dicto le Boutet1concessimus de gracia speciali ut ipse, pro se et heredibus suis, in nemore suo vocato nemore veteri, quod fuit Aymerici Thebaut, contiguo vie per quam itur de Capella Bernoyn in Gaine, et contiguo vie per quam itur de Gaina ad Boscum Rotart, quod nemus quinque arpenta vel circiter asserit continere, et in brueriis suis que sunt circa pratum dicti Martini, vocatum pratum à la Boucharde, que bruerie quatuor arpenta terre continent vel circiter, ut asseruit coram nobis, possit facere et construere garenam cuniculorum, sine prejudicio patrie, terrarum circumadjacentium et alterius cujuscunque. Mandantes omnibus justiciariis nostris, presentibus et futuris, ut ipsum Martinum jure dicte garenne et heredes suos imperpetuum faciant, prout ad quemlibet ipsorum pertinebit, gaudere. Salvo in aliis jure nostro et in omnibus [p. 44] jure quolibet alieno. Quod ut firmum et stabile perpetuo perseveret, presentibus nostrum fecimus apponi sigillum. Actum Parisius, anno Domini m. ccc. sexto decimo, mense februarii.
Per dominum regem, procurante domino Guidone de Bauçay, Amisii.