[p. 252]

CCXCVI

Confirmation d'une sentence d'absolution rendue par le délégué de l'official de Poitiers en faveur de Gillet Milloreau, accusé d'homicide.

  • B AN JJ. 74, n° 241, fol. 138 v°
  • a P. Guérin, Archives historiques du Poitou, 13, p. 252-261
D'après a.

Philippus, etc. Notum facimus universis, tam presentibus quam futuris, nos vidisse litteras, formam que sequitur continentes :

Universis presentes litteras inspecturis et eciam audituris, Petrus Arnaldi de Campeto, clericus, commissarius in hac parte à venerabili viro et discreto domino officiali Pictavensi, et commissario generali domini episcopi Pictavensis specialiter deputatus, salutem in Domino sempiternam. Noveritis quod, cum olim nonnullis emulis [p. 253] referentibus dicto domino officiali, ad aures ipsius pervenisset quod Giletus Millorelli, clericus, dyocesis Pictavensis, ad perpetrandum homicidium in persona deffuncti Johannis Borrellerii1, clerici, dicte dyocesis, apud Lodunum, prebuerat opem, consilium, auxilium et favorem, et fuerat causa mortis ipsius, propter que, ob suspicionem homicidii supradicti, dictus Giletus fuit captus in domibus episcopalibus Pictavis, et in prisione dicti domini episcopi Pictavensis apud Pictavis diucius detentus ob suspicionem premissorum, ex parte ipsius Gileti fuit dicto domino officiali Pictavensi humiliter supplicatum ut, cum ipse, ut asserebat, esset de et super premissis inculpabilis penitus et innocens, ad ipsius expedicionem et deliberacionem, mediante justicia, procedere dignaretur. Item quod dominus officialis, ipsius Gileti audita super hiis supplicacione, volens de et super premissis inquirere et scire veritatem, et per viam juris procedere ad premissa, ut, si idem Giletus culpabilis inveniretur, puniretur per eundem, prout justicia suaderet, et si inculpabilis reperiretur, expediretur et restitueretur pristine libertati, fecit per capellanos de Loduno, in quo loco de Loduno dictum homicidium dicitur fuisse perpetratum, et nonnullos alios circonvicinos citari coram ipso, primo et perhemtorie, ad diem veneris post Invocavit me2, sabbati post festum beati Valentini3 ; iterum et perhemtorie secundo ad diem jovis post Cineres4 ; iterum et peremptorie tercio ad diem veneris post Invocavit [p. 254] me ; iterum et peremptorie quarto et ex habondanti ad diem martis post Oculi mei5 ; iterum et peremtorie quinto et ex habundanti ad diem veneris post Letare, Jherusalem6, anno Domini m. ccc° tricesimo nono, publice et in generali omnes et singulos parrochianos eorum et alios quoscunque, et specialiter et nominatim Petrum Borrellerii, clericum, Stephanum Borrellerii, laycum, fratres dicti deffuncti, et matrem et sorores ipsius deffuncti, et quoscunque alios, ut, si essent aliqui vel alique, qui vel que aliquid dicere, proponere, denunciare aut se partem facere vellent contra dictum Giletum Millorelli, clericum, racione homicidii et mortis dicti deffuncti, quod ipsi comparentes coram dicto domino officiali, ad dies predictos, dicturi, proposituri, denunciaturi, accusaturi aut se partem facturi contra dictum Giletum de et super premissis, aut alias quicquid dicere, proponere, denunciare vel accusare vellent ; quare idem dictus officialis ad expedicionem et deliberacionem ipsius Gileti procedere minime teneretur, cum intimacione in quolibet edito ex parte dicti domini officialis facta competenter quod, sive ad dictos dies venirent et comparerent coram eodem domino officiali, sive non, ipse dominus officialis ad expedicionem et deliberacionem ipsius Gileti procederet, prout de jure esset procedendum, alicujus absencia nonobstante et licet ipsi citati fuerint, prout per apposicionem sigillorum capellanorum predictorum, citacionibus ipsius domini officialis appositorum pro nobis, legitime constitit atque constat, tamen ad dictos dies aut eorum aliquem nullus comparuit qui aliquid contra dictum Giletum dicere, proponere, denunciare, vel accusare, aut se partem facere contra ipsum vellet, racione premissorum aut alias, preterquam dictus Stephanus Borrellerii, frater dicti deffuncti. Ex parte cujus fuit coram dicto domino [p. 255] officiali responsum et dictum quod de et super premissis se partem contra dictum Giletum [facere] nolebat, sed ex parte ipsius Stephani, tanquam instigatoris, et ex parte procuratoris domini episcopi Pictavensis, tanquam promotoris, fuerunt coram dicto domino officiali Pictavensi, de et super premissis, contra dictum Giletum dati articuli, in modum qui sequitur :

Hii sunt articuli quos nos, officialis Pictavensis, ut commissarius domini episcopi Pictavensis, dicimus et proponimus contra Egidium Millorelli, clericum, procuratore domini episcopi Pictavensis promovente, et Stephano Borrellerii, tanquam puro et nudo ministro, testes nobis super hiis ministrare offerente et promittente, nobis ex officio nostro procedente. Et primo quod tu pensatis insidiis fuisti causa homicidii perpetrati in personam deffuncti Johannis Borrellerii, clerici. Item quod tu ad dictum homicidium perpetrandum prebuisti auxilium, consilium pariter et juvamen. Item quod tu premissa alias confessus fuisti competenter esse vera. Item quod tu de premissis es apud Lodunum publice et notorie diffamatus, et contra te de et super premissis laborant publica vox et fama. Item, quod premissa sunt notoria ac eciam manifesta. Item quod predictum homicidium fuit perpetratum apud Lodunum, te ad illud perpetrandum prebente consilium, auxilium pariter ac juvamen, anno quo dicebatur anno Domini millesimo ccc. tricesimo sexto, in villa de Loduno, in domo ipsius deffuncti Johannis Borrellerii, mense marcii, presidente et regnante quibus modo. Quare dicimus te, tanquam homicidem, per nos debere puniri secundum canonicas xanctiones, cum protestacione solum de probando quod nobis sufficiat de premissis. Quorum articulorum data est de die sabbati ante Cathedram Sancti Petri, anno Domini m. ccc. tricesimo nono7.

[p. 256] Omnes vero alios non comparentes idem dominus officialis contumaces reputavit, et ex suo officio, procuratore dicti domini episcopi Pictavensis promovente, et dicto Stephano instigante, et officium dicti domini officialis excitante et eo adjuvante, processit ulterius contra dictum Gilletum, ipso proponente se super contentis in dictis articulis innocentem fore penitus et inculpabilem, et se super premissis et aliis esse bone vite et conversacionis honeste, et quod, si unquam idem deffunctus fuerat vulneratus vel homicidium in personam ipsius fuerat perpetratum, hoc fuit per aliam personam quam per ipsum Giletum, ipso Gileto absente, tempore quo fuit perpetratum, à loco in quo dicitur fuisse perpetratum, et existente alibi et in aliis locis ita remotis quod impossibile fuit ipsum ad premissa interfuisse, et eciam premissa fieri ignorante, lite, que per partem dicti Gileti super dictis articulis, et partem dictorum procuratoris et dicti Stephani, super predictis, ex parte dicti Gileti et aliis propositis, hinc inde legitime contestata, juratoque de calumpnia et de veritate dicenda, et partibus antedictis de et super premissis per venerabilem archipresbiterum de Loduno, commissarium à dicto domino officiali Pictavensi super hoc deputatum. Item dominus officialis inquiri fecit cum diligencia veritatem et descendi fecit ad iocum in quo dictum homicidium dicitur fuisse perpetratum. Qua inquesta sic inde facta et dicto domino officiali exhibita, ipsa et attestacionibus in ea contentis publicatis et pro publicatis habitis et visis, et diligenter inspectis, et pluribus aliis processible hinc inde, quo ad hoc, factis, idem dominus officialis Pictavensis causam predictam nobis commisit audiendam et diffiniendam per suas patentes litteras, sigillo curie sue sigillatas, formam que sequitur continentes :

Officialis Pictavensis et commissarius domini episcopi Pictavensis, capellano de Loduno et omnibus aliis, salutem. Noveritis quod, anno Domini millesimo ccc. quadragesimo, [p. 257] die sabbati post festum beati Bartholomei, apostoli8, comparuit coram nobis Giletus Millorelli, clericus, personaliter contra Stephanum Borrellerii, clericum, instigatorem pro causa officii, quam idem instigator movet coram nobis contra dictum Giletum, qui Stephanus non comparuit, ut deceret, nec per se misit, propter quod ipsum Stephanum reputavimus contumacem. Hinc est quod vobis mandamus quatinus citetis coram venerabili viro et discreto, magistro Petro Arnaldi, cui dictam causam, pendentem coram nobis inter dictas partes et procuratorem domini episcopi Pictavensis, diffiniendam committimus et sine debito terminandam, ad diem jovis post festum beati Bartholomei apostoli9, dictum Stephanum, visurum in dicta causa concludi et procedi ulterius, ut jus erit, et super deffectu cum intimacione quod, sive venerit, sive non, idem commissarius noster de et super premissis procedat, ipsius absencia non obstante. Datum dictis die et anno, ut supra.

Qua die jovis adveniente, constitutis in jure coram nobis commissario predicto, procuratore domini episcopi Pictavensis, promotore, ex parte una, et dicto Gilleto personaliter comparente, ex altera, dicto Stephano minime comparente, ipsum Stephanum ab hoc reputavimus contumacem, et in ipsius Stephani contumacia, Dei repleta presencia, presentibus dictis procuratore domini episcopi et Gileto, et de ipsorum consensu, in dicta causa seu negocio, ex officio nostro, et alias meliori modo quo potuimus, concludimus et pro concluso habuimus, et postea licet non appareret dictum Giletum esse super premissis diffamatum, nos causam ex habundanti et ad majorem cautelam, eidem Gileto, presenti in judicio coram nobis, purgacionem canonicam cum quinta manu sui ordinis, super premissis, diximus judicandam. Ad quam prestandam coram nobis [p. 258] et ad diffiniendum in causa seu negocio predictis, assignavimus coram nobis diem mercurii ante festum Exaltacionis Sancte Crucis10, et ad procedendum ulterius, ut jus esset. Ad quam diem citari fecimus peremptorie, coram nobis, dictum Stephanum, visurum et auditurum in dicta causa procedi, juxta assignacionem predictam, prout esset racionis, cum intimacione sibi facta quod, sive ad dictam diem veniret, sive non, nos de et super premissis procederemus quantum de jure esset, ipsius absencia non obstante. Qua die mercurii adveniente, dicti Egidius et procurator domini episcopi Pictavensis coram nobis comparuerunt pro predictis, dicto Stephano, licet citato, prout nobis constitit, minime comparente, et ob hoc ipsum in primis reputavimus contumacem, et in ipsius Stephani contumacia, Dei repleta presencia, dictis procuratore et Gileto coram nobis in jure pro dicto negocio comparentibus, dictus Giletus Milhorelli, clericus, juravit ad sancta Dei evangelia coram nobis, ab ipso corporaliter manu tacta, tactu libro, quod ipse ad dictum homicidium perpetrandum non dederat auxilium, consilium nec favorem, et quod de et super morte dicti deffuncti erat innocens et inculpabilis penitus de predictis, et statim post predictum juramentum, à dicto Gileto prestitum, Petrus Papaudi, Petrus Theobaldi, Guillelmus de Britannia, Johannes de Britannia, Bartholomeus Maussion, Petrus Garini et Andreas Trosseau, clerici, boni viri et honesti et qui de dicto Gileto Millorelli, clerico, dicebant se noticiam habere et ipsius vitam et conversacionem novisse, juraverunt ad Dei euvangelia, ab ipsis corporaliter manu tacta, tactu libro, quod dictus Giletus fecisset bonum et legitimum juramentum. Qua purgacione, sic et prout eidem Gileto fuerat indicta, ab eodem competenter et prout decuit prestita, et à nobis admissa, ipsis [p. 259] procuratore et Gileto nobis supplicantibus sibi super premissis justiciam fieri et jus reddi, nos, visis et diligenter inspectis inquesta predicta et atestacione testium in ea contenta, et actis et processibus cause et negocii predicti, communicatoque super hiis consilio peritorum omnibusque rite peractis, ad sentenciam diffinitivam de et super premissis processimus in hunc modum :

In nomine Domini, amen. Expositis coram nobis sacrosanctis euvangeliis, ut de vultu Dei nostrum prodeat judicium et oculi nostri videant equitatem, quia nobis non constitit neque constat vos, Giletum Milhorelli, clericum, de premissis vobis impositis culpabilem in aliquo extitisse, nec de intencione dictorum procuratoris et Stephani, ac dicti domini officialis, idcirco purgacione canonica, ad majorem cautelam vobis indicta, de et super premissis, jam per vos competenter prestita et à nobis admissa, vos à predictis sentencialiter absolvimus in hiis scriptis et ab impeticione predicta, vosque restituimus pristine libertati et eciam bone fame vestre, vosque et fidejussores vestros ab obligacione, qua dicto domino officiali aut dicto domino episcopo, occasione premissorum tenebamini, ac bona vestra perpetuo liberantes, et quictos et liberos esse et remanere volentes, dictisque domino officiali, procuratori et Stephano, et omnibus aliis et singulis, vos de cetero, de et super premissis accusare volentibus, perpetuum silencium imponentes. In quorum premissorum testimonium, nos presentes litteras seu presens instrumentum publicum per Guillelmum, notarium publicum infrascriptum, scribi et publicari fecimus et sigilli nostri appensione muniri. Acta fuerunt hec dicta die mercurii ante Exaltacionem Sancte Crucis, anno Domini m. ccc. quadragesimo, mense septembris, indicione octava, pontificatus sanctissimi patris ac domini nostri, domini Benedicti, divina providencia pape XII, anno sexto. Presentibus testibus et discretis viris magistris Ivone de Leonia, Johanne Chiphonis, Theobaldo [p. 260] de Bernot, clericis, jurisperitis, et pluribus aliis, ad premissa vocatis.

Et ego Guillelmus de Leonia, Leonensis diocesis publicus imperiali auctoritate et curie Pictavensis notarius, premissis prolacioni dicte sentencie, prestacioni dicte purgacionis et omnibus aliis et singulis, dum dicta die mercurii, ut premittitur, agebantur, una cum notario publico infrascripto et testibus suprascriptis, presens interfui presensque publicum instrumentum manu mea propria scripsi et in hanc formam publicam redegi, signoque meo solito signavi, una cum appensione sigilli dicti domini commissarii, et signo et subscripcione notarii publici infrascripti, requisitus.

Et ego Johannes Jolerii, clericus, Pictavensis diocesis, publicus imperiali auctoritate notarius, premissis omnibus et singulis, cum per dictum commissarium dicti domini officialis fierent et agerentur, una cum notario ac testibus suprascriptis, presens fui signumque meum solitum hic apposui et me subscripsi, una cum sigillo domini commissarii et signo notarii publici predietorum, vocatus specialiter et rogatus.

Nos vero officialis Pictavensis, commissarius domini episcopi Pictavensis, sentenciam diffinitivam predictam, per dictum commissarium nostrum latam, ratam et firmam habentes, sigillum curie nostre, una cum sigillo dicti commissarii nostri et signis et subscripcionibus dictorum notariorum, litteris presentibus duximus apponendum, ad majus testimonium veritatis premissorum. Datum die et anno quibus supra.

Quas quidem litteras et omnia et singula in eis contenta, rata habentes et grata, ea volumus, laudamus, approbamus et auctoritate nostra regia, de gracia speciali, in quantum rite et juste facta sunt, confirmamus. Salvo in aliis jure nostro et in omnibus alieno. Quod ut firmum et stabile permaneat in futurum, sigillum nostrum presentibus [p. 261] litteris duximus apponendum. Datum apud Sanctum Angilum, mense junii, anno Domini millesimo cccmoxl : tercio.

Per dominum regem, ad relacionem dominorum G. de Villaribus, J. Acherii et Henry Le Coh. Chasteillon.

Sine financia quia pauper, ut asseruit prepositus Parisiensis11. Justice.


1 Cette sentence d'absolution n'empêcha point Pierre le Bourrelier, frère de la victime, de continuer ses poursuites contre Gillet ; il le fit ajourner au Parlement et conduire prisonnier à Paris, mais il ne put obtenir sa condamnation. Le 25 juin 1345, la cour rendit un arrêt de mise en liberté et de mainlevée des biens de Gilet Milleriau, aliàs Miloriau, qualifié lieutenant du prévôt de Loudun, prisonnier pour soupçon de la mort de Jean le Bourrelier. (Arch. nat., X1a 10, fol. 267 v°.)
2 Le 10 mars 1340 (n. s.).
3 Le 19 février, la S. Valentin se célébrant le 13 de ce mois.
4 Le 2 mars.
5 Le 21 mars.
6 Le 31 mars.
7 Le 15 janvier 1340 (n. s.).
8 Le 26 août.
9 Le 31 août.
10 Le 13 septembre.
11 Guillaume Gormont, prévôt de Paris, qui était de Loudun (voy. plus haut la note 1, p. 179).