[p. 102]

CCXXXIX

Vidimus des diplômes de Guillaume VII, duc d'Aquitaine, comte de Poitiers, de l'an 1076, et de Louis VII, roi de France, de 1141, portant confirmation de la fondation de l'abbaye de Saint-Vincent de Nieul et des donations qui lui avaient été faites.

  • B AN JJ. 66, n° 602, fol. 254 v°
  • a P. Guérin, Archives historiques du Poitou, 13, p. 102-105
D'après a.

Philippus, Dei gratia, Francorum rex. Notum facimus universis, tam presentibus quam futuris, nos infrascriptas vidisse litteras formam que sequitur continentes :

[p. 103] In nomine sancte et individue Trinitatis. Omnibus sancte matris ecclesie alumpnis, tam presentibus quam futuris, ego Gaufridus1, gracia Dei, Acquitanorum dux, volo manifestum fieri quia omnia, que Ayraldus Gassedenier cognomine, pro redempcione anime sue aliorumque fidelium, ecclesie Sancti Vincenci, que ab ipso in villa, que Nyolium nuncupatur, fundata est, ad canonicorum Deo et sancto Vincencio inibi serviencium usus, donavit, videlicet quicquid de patrimonio suo apud Bennacum possidebat, tam in burgo quam in terris, et que ipsi canonici pro indissolubili gloria vite eterne, secundum Domini preceptum, supradicte ecclesie relinquerunt ; cuncta eciam que egomet ad presens dono, scilicet quantum ex meis silvis necesse fuerit tam ecclesie quam officinis, excepto expalto, vel ea que alii fideles de casamentis ad me pertinentibus dedere vel dederint, annuo et concedo ut firmiter et inconcusse canonici imperpetuum possideant. Si quis vero stimulacionetactus demonica et superbie telo percussus, au[t] flama succensus avaricie nequissima, suprascriptam institutionem, au[t] donaria que beatissimi martirisVincencii ecclesie, annuente me, data sunt, queque fidèles alii de casamentis ad me pertinentibus, pro suarum animarum redempcione, daturi sunt, infirmare voluerit et calumpniam quoquomodo intulerit, nullam licenciam habeat, quinymo perpetuo anathemati subjaceat. Acta est hujusmodi ecclesie cartula apud Vulventum, in domo Ayraudi prefati, dompno pappa Gregorio sancti Pétri possidente cathedram, Philippo regnante in Gallia, Gaufrido dominante in Acquitania, Ysemberto presidente in Pictavensi ecclesia, ministrante sibi Raynaldo, partibus istis archidiacono, anno Dominice Incarnacionis [p. 104] millesimo lxxvi.,indictione xiiii., ciclo pascali x., epacta xii., concurrentibus v. Presentibus istIs subscriptis ac sibi invicem pellem porrigentibus. S. Gaufridi, comitis. S. Aymerici, Toarcensum vicecomitis. S. Savarici, fratris ejus. S. Mauricii Girardi. S. Girardi, patris ejus, de Monte Acuto. S. Tetbaldi Caboz. S. Raymundi Caillie. S. Gosberti, francigene. S. Tebaldi Lunelli. S. Ayraldi Gassedener. S. Brucardi de Vulvento. S. Clerembaldi Juvenis. S. Aymerici Trouelli. S. Petri Magnardi. S. Amelli de Fontaneyo. S. Ugonis Mareventensis. S. Angonis, sacerdotis comitis. S. Mauricii Zacarie, Pusagensis. S. Radulphi, vicecomitis.

Item. In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Ludovicus, Dei gracia, rex Francorum et dux Acquitanorum, notum fieri volumus, tam futuris quam presentibus, quod omnia que Ayraldus Gassedener cognomine, pro redempcione anime sue aliorumque fidelium, ecclesie Sancti Vincencii, que ab ipso in villa, que Niolium nuncupatur, fundata est, ad canonicorum. Deo et sancto Vincencio inibi serviencium usus, donavit, videlicet quicquid de patrimonio suo apud Bennacum possidebat, tam in burgo quam in terris, et que ipsi canonici pro indissolubili gloria vite eterne, secundum Domini preceptum, supradicte ecclesie relinquerunt, cuncta eciam que comites Pictavenses, intuitu caritatis, eis contulerunt, scilicet quantum ex silvis que sunt in castellania Mareventi et in adjacentibus locis necesse fuerit, tam ecclesie quam eorum officinis, excepto expalto, vel ea que alii fideles de casamentis ad nos pertinentibus dedere vel dederint, assensu et peticione Alienordis regine, collateralis nostre, cujus mater 2 ibi sepulta requiescit, eterne retribucionis obtentu, annuimus et ut canonici perpetuo possideant concessimus ; ipsos quoque canonicos cum omnibus possessionibus suis, communicato [p. 105] regine consilio, in tutela et defensione nostra suscepimus. Quod ut ratum et inconcussum habeatur in posterum, scripto commendari et sigilli nostri auctoritate muniri, et nominis nostri caractere corroborari precepimus. Actum publice apud Niortum, anno incarnati Verbi m. c. xli. Astantibus in palacio nostro quorum nomina subtitulata sunt et signa. S. Radulphi, Viromandorum comitis, dapiferi nostri. S. Guillelmi, buticularii. S. Mathei, constabularii. S. Mathei, camerarii. (Lieu du monogramme.) Data per manum Cadurci, cancellarii 3.

Nos autem donaciones et omnia alia et singula, in suprascriptis contenta litteris, rata habentes et grata, ea volumus, laudamus, approbamus, et tenore presencium auctoritate nostra regia confirmamus. Nostro in aliis et alieno quolibet jure salvo. Quod ut firmum et stabile perpetuo perseveret, presentibus litteris nostrum fecimus apponi sigillum. Actum Parisius, anno Domini millesimo ccc. tricesimo primo, mense decembris.

Per vos. J. Lagacii.


1 D'abord nommé Guy, puis Geoffroy et enfin Guillaume VII, comte de Poitou et de Gascogne, duc d'Aquitaine, il succéda à son frère Guillaume VI en l'an 1058, et mourut le 24 septembre 1086 au château de Chizé ; il fut inhumé dans l'église du Montierneuf de Poitiers. (Besly, Hist. des comtes de Poictou, in-fol., p. 96 et s.)
2 Eléonore de Châtellereault, femme de Guillaume IX, duc d'Aquitaine
3 Ces deux diplômes ont été publiés par Besly, Hist. des comtes de Poictou, in-fol. Preuves, p. 373, 374, et dans le Gallia christiana, t. II, Instrumenta, col. 385.