MDCVII
Lettres d’anoblissement en faveur de Guichard Pignonneau, habitant du Poitou.
- B AN JJ. 203, n° 49, fol. 28
- a P. Guérin, Archives historiques du Poitou, 41, p. 200-203
Ludovicus, Dei gracia Francorum rex. Probitatis merita, nobiles actus gestusque laudabiles ac virtutum insignia quibus persone decorantur et ornantur merito nos inducunt ut eis juxta opera, proprio Creatoris exemplo, tribuamus, et hos eorumque posteritatem favoribus congruis et nobilium honoribus, ut nomen rei consonet, atollamus et [p. 201] ipsi hujusmodi prerogativa letentur, ceterique ad agenda que bona sunt ardentius aspirent et ad honores, suffragantibus virtutum bonorumque operum meritis, adipiscendos alicientur et advolent. Notum igitur facimus universis, presentibus et futuris, quod nos, attendentes vitam laudabilem, morum honestatem fidelitatemque ac alia quamplurima virtutum merita, que in dilecto nostro Guischardo Pignonneau1, habitatore in patria nostra Pictavensi, nonnullorum fidedignorum testimonio novimus suffragari, pro quibus non immerito gratum apud nos se reddidit et acceptum, nos personam et prolem ipsinus honorare volentes, ut sibi et posteritati sue ac proli perpetuum cedere valeat ad honorem, eundem Guischardum, cum tota ejus posteritate et prole utriusque sexus, in legitimo [p. 202] matrimonio procreata et procreanda, et eorum quemlibet de nostre regie potestatis plenitudine, auctoritate et speciali gracia nobilitavimus et nobilitamus per presentes, nobiles que facimus et reddimus ad omnia et singula quibus ceteri nobiles regni nostre utuntur ac uti possunt et consueverunt, ita quod ipse Guischardus ejusque posteritas et proles masculina in legitimo matrimonio procreata et procreanda â quocunque milite voluerint singulo2 milicie valeant decorari. Concedentes insuper eidem Guischardo universeque posteritati sue ac proli ex legitimo matrimonio procreate et procreande quod ipsi, in judicio et extra, pro nobilibus et ut nobiles ab omnibus de cetero teneantur et imperpetuum pacientur quibuscunque nobilitatibus, privilegiis, franchisiis honoribus, libertatibus et juribus, quibus ceteri nobiles dicti regni nostri gaudere conseverunt et utuntur, paciffice, libere et quiete utantur et gaudeant, et quod ipse Guischardus ejusque posteritas et proles, ex legitimo matrimonio procreata et procreanda, feuda et retrofeuda nobilia aliasque possessiones nobiles quecunque sint et quacunque prefulgeant auctoritate [acquirere possint, acquisitaque et jam habita] per eum ejusque posteritatem et prolem, ac in futurum acquirenda et habenda perpetuo habere et possidere licite valeant et que possint, ac si fuissent vel essent ab antiquo originaliter nobiles et a personis nobilibus ex utroque latere procreati, absque eo quod ea vel eas aut aliqua earum in parte vel in toto vendere nec extra manus suas ponere minime vel quomodolibet in futurum cogantur. Et hoc mediante certa pecunia quam dictus Guischardus nobis realiter tradidit pro quibusdam nostris negociis adimplendis et mediante qua summa dictum Guischardum ab omni financia quam propter hoc nobis debere potest quictavimus et quictamus, de nostra ampliori gracia per presentes, [p. 203] manu nostra signatas, non obstante quod summa ad quam dicta financia ascendere posset non fuerit hic aliter designata et specifficata. Quocirca dilectis et fidelibus gentibus compotorum nostrorum et thesaurariis, senescalloque nostro Pictavensi ceterisque justiciaris nostris aut eorum loca tenentibus, presentibus et futuris, tenore presentium damus in mandatis, quatinus eundem Guischardum ac ejus posteritatem et prolem utriusque sexus, in legitimo matrimonio procreatam et procreandam nostris presentibus nobilitacione, concessione, dono, quictancia et gracia uti et gaudere faciant et permittant pacifice et quiete, nec ipsos aut aliquem contra presentium tenorem, ullathenus inquietant aut molestent minime vel quomodolibet in futurum. Quod ut firmum et stabile perpetuo perseveret, nostrum presentibus jussimus apponi sigillum. Nostro tamen in ceteris et alieno in omnibus juribus semper salvis. Datum apud Plesseyacum de Parco prope Turonis, in mense decembri aunno Domini millesimo quadringentesimo septuagesimo septimo, et regni nostri decimo septimo.
Sic signatum : Loys. Per regem, gubernatore Delphinatus, magno senescallo Normannie, domino Montisacuti3 et aliis presentibus. L. Tindo. — Visa. Contentor. Rolant.