MDCXXVII
Lettres d’anoblissement d’André Gendrot, habitant de Thouars, moyennant cent écus d’or
- B AN JJ. 205, n° 129, fol. 68
- a P. Guérin, Archives historiques du Poitou, 41, p. 247-250
Ludovicus, Dei gracia Francorum rex. Probitatis merita, nobiles actus gestusque laudabiles et virtutum insignia quibus persone decorantur et ornantur merito nos inducunt ut eis juxta opera, proprio creatoris exemplo, tribuamus ac eos eorumque posteritatem et prolem favoribus congruis et nobilium honoribus, ut nomen rei consonet, attolamus, ut ipsi hujusmodi prerogativa letentur, ceterique ad agenda que bona sunt ardencius aspirent et ad honores, suffragantibus virtutum bonorumque operum meritis, adipiscendos alicientur et advollent. Notum igitur facimus universis, presentibus et futuris, quod nos, attendentes vitam laudabilem, morum honestatem fidelitatemque et alia quamplurimum virtutum merita, que in dilecto nostro Andrea Gendrot1 in villa nostra Thouarcii [p. 248] commorante, nonnullorum fidedignorum testimonio novimus suffragari, pro quibus non immerito apud nos se reddidit gratum et acceptum, nos personam et prolem ipsius honorare volentes sic quod sibi et posteritati sue ac proli perpetuum cedere valeat ad honorem, eundem Andream Gendrot cum tota ejus posteritate et prole et eorum quemlibet, de nostre regie potestatis plenitudine et speciali gracia, nobilitavimus et nobilitamus per presentes, nobilesque facimus et abiles reddimus ad omnia et singula quibus ceteri nobiles regni nostri utuntur ac uti possunt et consueverunt, ita quod ipse Andreas Gendrot ejusque posteritas et proles masculina, in legitimo matrimonio procreata et procreanda, a quocumque milite voluerint cingulo milicie valeant decorari. Concedentes, eidem Gendrot universeque posteritati sue et proli ex legitimo matrimonio procreate et procreande, quod ipsi et eorum quemlibet utriusque sexus, in omnibus et singulis suis causis, actibus, locis et rebus motis et movendis in judicio et extra pro nobilibus et ut nobiles ab omnibus de cetero teneantur, habeantur et imperpetuum ponantur (sic) quibuscumque nobilitatibus, privilegiis, prerogativis, franchisiis, honoribus, libertatibus et juribus universis et singulis quibus ceteri nobiles dicti regni nostri gaudere possunt et utuntur, paciffice, libere et quiete utantur et gaudeant, et quod ipse ejusque posteritas et proles, de legitimo matrimonio procreata et procreanda, feuda, retrofeuda nobilia aliasque possessiones nobiles, quecunque sint et quacunque prefulgeant auctoritate, acquirere possint acquisitaque et jam habita per eum ejusdemque posteritatem et prolem, ac in futurum acquirenda et habenda perpetuo retinere, habere et possidere licite valeant atque possint, ac si fuissent vel essent ab antiquo originaliter nobiles, et a personis nobilibus, ex utroque latere procreati, absque eo quod ea vel eas aut aliqua earum in parte vel in toto vendere seu extra [p. 249] manum eorum ponere nunc vel quomodolibet in futurum cogantur. Et hoc mediante summa centum scutorum auri, quibus (sic) dictus Andreas Gendrot nobis realiter tradidit pro in quibusdam nostris negociis implicando, et mediante qua summa dictum Andream Gendrot ab omni financia, quam nobis propter hoc debere potest, quictavimus et quictamus de nostra ampliori gracia per presentes, manu nostra signatas, non obstante quod summa ad quam dicta financia ascendere posset non sit hic aliter designata et specificata. Quocirca dilectis et fidelibus gentibus compotorum nostrorum et thesaurariis2 ac ceteris justiciariis et officiariis nostris et eorum cuilibet, presentibus et futuris, tenore presentium damus in mandatis quatinus eundem Andream Gendrot et ejus posteritatem et prolem utriusque, sexus in legitimo matrimonio procreatam et procreandam nostra presenti nobilitacione, gracia, quictacione et aliis premissis uti ac gaudere faciant et permittant pacifice et quiete, nec ipsos aut eorum aliquem contra presentium tenorem ullatenus inquietent aut molestent, nec inquietari aut molestari permittant nunc nec quomodolibet in futurum. Quod ut firmum et stabile perpetuo perseveret, nostrum presentibus duximus apponi sigillum. Salvo in aliis jure nostro et in omnibus quolibet alieno. Datum apud locum de Forgis prope Caynonem, in mense februarii, anno Domini millesimo quadragentesimo septuagesimo octavo, et regni nostri decimo octavo.
Sic signatum : Loys. Per regem, comite de Marle3 Marescalo Francie, Gubernatore Delphinatus, domino de Argentonio [p. 250] et aliis presentibus, L. Tinto. — Visa, Contentor. Rolant.