MDCXXII
Lettres d’anoblissement en faveur de Jean de Poitou, homme d’armes de l’ordonnance.
- B AN JJ. 205, n° 112, fol. 58
- a P. Guérin, Archives historiques du Poitou, 41, p. 237-240
Ludovicus Dei gracia Francorum rex. Probitatis merita, nobiles actus gestusque laudabiles et virtutum insignia quibus persone decorantur et ornantur merito nos inducunt ut eis juxta opera, proprio Creatoris exemplo, tribuamus et eos eorumque posteritatem et prolem favoribus congruis et nobilium honoribus, ut nomen rei consonet, attolamus, ut ipsi hujusmodi prerogativa letentur, ceterique ad agenda que bona sunt ardencius aspirent et ad honores, suffragantibus virtutum bonorum[que] operum meritis, adipiscendos alicientur et advollent. Notum igitur facimus universis, presentibus et futuris, quod nos, attendentes vitam laudabilem, morum honestatem fidelitatemque et alia quamplurimum merita, que in dilecto nostro [p. 238] Johanne de Poictou1, homine armorum ordinacionis nostre, sub carga dilecti et fidelis consiliarii et cambellani nostri Gastoni Du Lyon2, senescali Tholose, nonnullorum fide dignorum testimonio novimus suffragari, pro quibus non immerito gratum apud nos se reddidit et acceptum, nos personam et prolem ipsius honorare volentes, [p. 239] sic quod sibi ac posteritati sue et proli perpetuum cedere valeat ad honorem, eumdem Johannem de Poictou cum tota ejus posteritate et prole in legitimo matrimonio procreata et procreanda, et eorum quemlibet, de nostre regie potestatis plenitudine et speciali gracia nobilitavimus et nobilitamus per presentes, nobilesque facimus et habiles reddimus ad omnia et singula quibus ceteri nobiles regni nostri utuntur ac uti possunt et consueverunt, ita quod ipse Johannes de Poictou ejusque proles et posteritas masculina in legitimo matrimonio procreata et procreanda, a quocumque milite voluerint, cingulo milicie valeant decorari. Concedentes eidem Johanni de Poictou universeque posteritati sue et proli ex legitimo matrimonio procreata et procreanda, quod ipsi in judicio et extra pro nobilibus et ut nobiles ab omnibus de cetero teneantur et in perpetuum pociantur quibuscunque nobilitatibus, privilegiis, prerogativis, franchisiis, honoribus, libertatibus et juribus universis quibus ceteri nobiles regni nostri gaudere possunt et utuntur pacifice, libere et quiete utantur et gaudeant ; et quod ipse Johannes de Poictou nec sui propter hoc aliquam financiam nobis seu nostris nunc vel quomodolibet in futurum solvere teneantur, et quam quidem financiam, quecumque sit, nos eidem Johanni de Poictou, intuitu et in favorem plurimorum serviciorum nobis per eum, in facto guerrarum nostrarum et alias multimode factorum, de nostra ampliori gracia, dedimus et quictavimus damusque et quictamus per presentes, manu nostra signatas. Quocirca dilectis et fidelibus gentibus compotorum nostrorum, et thesaurariis, baillivo Turonensi, senescallo Pictavie ac ceteris justiciariis nostri aut eorum loca tenentibus, presentibus et futuris, tenore presentium damus in mandatis, quatinus eumdem Johannem de Poictou et ejus posteritatem et prolem utriusque sexus in legitimo matrimonio procreatam et procreandam nostris presentibus nobilitacione, concessione, [p. 240] dono, quictacione et gracia uti et gaudere faciant et permittant pacifice et quiete, nec ipsos aut eorum aliquem contra tenorem presentium ullatenus inquietent aut molestent nunc vel quomodolibet in futurum. Quod ut firmum et stabile perpetuo perseveret in futurum, nostrum presentibus duximus apponi sigillum. Salvo in aliis jure nostro et in omnibus quolibet alieno, Datum apud locum de Praelles in mense decembris anno Domini millesimo quatercentesimo septuagesimo octavo, et regni nostri decimo octavo.
Ainsi signé dessus le repli desdites lettres : Per Regem. M. Picot. — Visa. Contentor. De Molins.